|
Ex dictis ergo manifestum est triplicem esse potentiae differentiam,
in qua aliquid dicitur esse: scilicet potentia materiae, in qua nihil
est de illo quod de potentia educitur. Secunda est potentia mixti,
vel materiae quae est in alteratione, in qua licet non sit essentia
formae inducendae, est tamen virtus. Tertia est potentia totius, per
quam partes sunt in toto, quae est maxime actui proprio propinqua
secundum philosophum: unde in eis cum nihil sit agens ad proprium
actum, sicut est quando harmonia est perfecta, necessario erunt
essentiae formarum prope sua esse. Hoc autem facilius scietur, si
gradus et ordo rerum naturalium diligenter discutiatur. Sciendum
igitur quod communissimus unitatis modus reperitur in rebus
materialibus, quae est unitas continuitatis: in omnibus enim rebus
materialibus haec unitas reperitur. Primum namque accidens, quod
sequitur materiam, est quantitas. Super hanc unitatem reperitur in
diversis rebus unitas suae propriae formae: in quibusdam quidem magis,
in quibusdam vero minus perfecte, ut habetur quarto Metaph. Unitas
continuitatis in re reperta maxime potentialis invenitur, quia omne
continuum est unum actu et multiplex in potentia: sicut partes lineae
non sunt aliqua duo actu, sed unum, ipsa vero linea est duo in
potentia, et facta divisione fit duo actu, sola enim divisio continui
facit esse actu: unde in divisione lineae non inducitur aliquid novi in
ipsis divisis, sed eadem essentia lineae quae prius erat actu una, et
multiplex in potentia, per divisionem facta est multa in actu. Est
tamen hic similitudo cuiusdam corruptionis, quia actus prior qui erat
totius, ablatus est, et potentia ducta est ad actum posteriorem per
divisionem solam. Consimile penitus reperitur in lapide, et in igne,
et in omnibus corruptibilibus et generabilibus inanimatis: forma enim
totius in eis, per quam habent quamdam unitatem suae naturae super
unitatem quantitatis, secundum totam rationem formae est in qualibet
parte talium rerum. Unde facta divisione manet essentia eiusdem formae
in partibus ab invicem divisis: quaelibet enim pars ignis est ignis,
et quaelibet pars lapidis est lapis. Est tamen in istis divisionibus
quaedam similitudo corruptionis et generationis, non quod novae formae
per divisionem talium inducantur, sed quia esse sive actus prior
aufertur per divisionem ipsam et potentia ducitur ad actum proprium.
Super haec autem sunt animata imperfecta, ut plantae, et quaedam
animalia imperfecta, ut sunt animalia anulosa; et in ipsis idem
invenitur; quia cum avellitur ramus ab arbore, non advenit nova
essentia vegetabilis, sed eadem essentia vegetabilis quae una erat in
arbore tota, etiam actu uno, simul erat multiplex in potentia, et per
divisionem novum esse perdit et actus alius et alius secutus est.
Similiter est in animalibus anulosis una anima in actu et unum esse,
sed multiplex in potentia accidentali: unde, facta divisione et remoto
actu priori et unitate actus, sunt multa in actu. Et sic facile est
videre quando essentia alicuius formae est in potentia accidentali ad
esse, quod tamen nondum habet; et hoc totum contingit propter
imperfectionem talium formarum, quia, cum sint sub uno actu, simul
sunt sub potentia multiplici respectu esse diversorum quae acquiruntur
eis sine aliqua corruptione in suis essentiis, sed sola divisione. In
animalibus vero perfectis, praecipue in homine, forma quae est una in
actu non est multiplex in potentia, ut per divisionem constituatur
eadem essentia formae sub diversis esse, et sub diversis actibus, cum
anima hominis non dividatur nec per se nec per accidens, ut dictum
est. Unde, cum in homine sit unitas cuiusdam continuitatis, quae
manifestior est in carne sua et ossibus quam in aliis membris quae sibi
coniunguntur, per naturam ipsam continuitatis, necessario erit alia
essentia formae in eo quae per solam divisionem a toto habeat esse
actu. Hoc enim in omnibus continuis invenitur. Haec enim est forma
respectu cuius quantitas sequitur materiam super ipsam formam rediens,
ut supra dictum est: semper namque forma a qua quantitas secundum
originem pendet est divisibilis per accidens. Et hoc satis manifestum
est, quia cum partes hominis sint in eadem propinquitate ad per se esse
sicut partes aliarum rerum perfectarum, sicut dictum est; ideo nulla
nova essentia formae introducitur per divisionem, sed esse novum
acquiritur. Forma vero hominis dividi non potest, ut in ea
acquirantur multa nova et diversa esse. Ideo necessaria erit in eo
alia essentia formae suae ab essentia formae quae per divisionem solam
esse acquirit. Sed in hoc est differentia inter animalia perfecta et
imperfecta: quia in imperfectis non erat illa essentia sine esse
simpliciter, licet esset sine esse acquisito per divisionem; in
perfectis vero erat sine esse simpliciter sibi debito, quia duo esse
substantialia impossibile est simul ponere in una re, ut dictum est.
Est etiam alia differentia a parte divisionis ipsius: quia cum dividi
non possit nisi quod est actu quantum, quantitas autem in homine non
est actu per formam respectu cuius sequatur materiam ut rediens super
formam, sed per solam animam a qua est totus actus qui est in homine:
in igne vero et lapide quantitas est actu per formam, quam ipsa
quantitas sequitur in materia: inde est, quod divisio in homine est in
quantitate actu per animam; sed quod efficitur per divisionem in esse
acquisito, non est aliquid de essentia animae secundum aliquid esse,
sed est aliquid de essentia formae originalis ipsius quantitatis, cui
datur esse actu per divisionem. In rebus vero imperfectis divisio est
in quanto actu, et hoc per formam ad quam sequitur ipsa quantitas, cui
per divisionem aufertur unum esse actus prius habitum et acquiruntur duo
vel plura, sub quibus essentia ipsa dividitur quae prius erat una,
secundum quam erat unum esse in re ante divisionem. Licet autem esset
unum esse ante divisionem in rebus, nihilominus illa eadem essentia
formae erat in potentia actuali ad multa esse simul cum uno esse actu
quod habebat, et eius subiectum erat materia una et eadem numero. Et
tamen constat quod alium respectum habet materia ad esse actu primum et
alios respectus ad esse actu per divisionem acquisita, quibus tamen
respectibus materiae respondebat eadem essentia formae ante ipsa esse
actu. Licet enim potentia materiae non differat ab eis secundum quod
potentia dicit principium receptivum, differt tamen secundum quod dicit
relationem materiae ad formam. Et isto modo possunt esse in materia
multi respectus, essentia tamen eius manente una. Sicut ergo materia
per unum respectum tantum habet unum esse, cum aliis tamen respectibus
multa habet, essentiae etiam formae sine esse per divisionem acquisito
respondente; ita sub forma perfecta, cuiusmodi est anima humana,
reperitur in materia hominis unum esse tantum, licet in eadem materia
sint essentiae aliarum formarum sine esse, quod tamen eis sola
divisione acquiritur. Huius exemplum est reperire in linea et puncto.
Protracta enim una linea, punctus qui eam terminat esse habet secundum
quod illam lineam terminat; in ipso autem puncto sunt multi et diversi
respectus, secundum quod potest esse terminus multarum linearum: sed
per unum respectum impossibile est nisi unam lineam recipi in puncto.
Unde per alias lineas quae in eo recipiuntur simul cum linea prima
protracta non acquiritur puncto aliquod esse in earum terminatione, nec
illis non protractis non minus haberet punctus esse in terminatione
primae lineae. Per quem modum de materia et eius respectibus imaginari
possumus, cum ipsa in sui natura indivisibilis et sine partibus sit
omnino, ut punctus, licet in multis sint dissimilia. Secundum ergo
unum respectum eius esse, quasi per unam lineam, impossibile est sibi
inesse nisi unam formam quae det sibi esse. Unde, cum praedicata
substantiae accipiantur quasi in uno respectu, veluti cum ex una parte
linea accipitur in puncto, impossibile est ut praedicata contenta in
linea praedicamentali substantiae per diversas formas praedicentur de
Socrate, sed per unam et eamdem. Secundum alios vero respectus quos
habet de prope, ad esse per se, sine tamen esse, poterit essentias
formarum recipere. Mirabilis enim est potentia materiae, nec sciri
potest nisi cognoscendo ea quae in ea esse habent, scilicet conferendo
de formis quae in ea esse habent, ut patet primo Physic.
|
|