|
Quoniam scire est causam rei
cognoscere, causae autem cujuslibet entis per se sunt quatuor,
scilicet efficiens, materialis, formalis et finalis; ad perfecte
cognoscendum unumquodque, oportet has quatuor causas cognoscere. Est
ergo causa efficiens syllogismi anima rationalis formans ipsum: unde
syllogismus est actus rationis. Materia vero ejus sunt tres termini ut
materia remota, et duae propositiones ut propinqua. Et haec similiter
est in syllogismo, sicut in aliis rebus constantibus ex materia et
forma, quod scilicet est in eis reperire duplicem materiam, quae dicta
est. Finis autem ejus est facere fidem, seu notitiam ignotae
conclusionis. Forma vero ejus est virtus, seu potestas inferendi
conclusionem ex praemissis: et haec tangitur per definitionem
syllogismi. Hanc autem formam circumloquuntur figura et modus.
Figura enim est dispositio medii secundum subjectionem et
praedicationem, quae scilicet dispositio tripliciter variatur. Quia
aut medius terminus subjicitur et praedicatur semel in praemissis, et
sic est prima figura. Dicitur autem haec dispositio prima figura,
quia medium habet perfectiorem rationem medii, quod participat naturam
extremorum; in subjiciendo, minoris extremitatis; et majoris in
praedicando. Aut praedicatur bis: et sic est secunda figura; quae
secunda dicitur, quia deficit a perfectione medii. In prima enim
figura medium est medium secundum rationem et secundum positionem; in
secunda autem est primum secundum positionem, cum sit supra
extremitates. Aut subjicitur bis: et sic est tertia figura; quae
dicitur tertia, quia medium est tertium secundum positionem, cum sit
infra extremitates. Sciendum autem quod figura proprie reperitur in
mathematicis, transumptive autem in syllogismo, et hoc ad
similitudinem figurae triangularis: nam sicut triangulus est clausio
trium linearum in tribus angulis, ita syllogismus est concursus trium
propositionum, scilicet majoris, minoris et conclusionis in tribus
terminis. Modus autem est determinata qualitas et quantitas
propositionum praemissarum ad hoc ut ex eis sequatur conclusio. Quae
quidem ex certis regulis traditis a philosopho in 1 Prior.,
colligitur: quarum quaedam sunt communes tribus figuris, quaedam
speciales. Communes sunt duae. Primo quod ex puris particularibus
vel indefinitis vel singularibus nihil sequitur in aliqua figura, sub
particulari intelligendo tam indefinitam, quae in materia contingenti
aequipollet particulari, ut philosophus dicit, quam singularem.
Oportet ergo, ut dicit, alteram esse universalem. Ratio hujus
regulae est, quia non sequitur, quod si aliqua duo participant aliquod
medium particulariter, quod propter hoc illa duo sint eadem. Verbi
gratia, album et grammaticum participant idem medium quod est homo,
cum quidam homo sit albus et grammaticus: sed ex hoc non sequitur quod
album et grammaticum sint eadem simpliciter. Unde non valet haec
argumentatio: quidam homo est grammaticus. Quidam albus est homo.
Ergo quoddam album est grammaticum: immo est fallacia consequentis,
vel secundum quid et simpliciter. Alia ratio potest esse quam
philosophus inducit: quia aut non erit syllogismus, et hoc quia
petetur principium, aut non erit ad propositum. Ut, sit haec
conclusio probanda, musica est studiosa: et assumantur hae
praemissae: quaedam voluptas est studiosa. Musica est voluptas.
Ergo et cetera. Major cum sit particularis, aut stabit pro illa
voluptate particulari quae est musica, et tunc petitur conclusio
probanda: aut stabit pro aliqua alia, et tunc syllogismus erit
quidem, sed non ad conclusionem intentam. Sic ergo oportet quod
altera praemissarum capiatur universaliter, ut sit syllogismus. Sed
contra dictam regulam videtur esse philosophus, qui docet syllogizare
ex puris particularibus per syllogismum expositorium in tertia figura.
Ad hoc dicendum, quod cum dicitur ex puris particularibus non fieri
syllogismum, intelligitur vere et simpliciter syllogismum, qui habet
perfectam rationem syllogismi. Syllogismus enim expositorius non est
vere syllogismus, sed magis quaedam sensibilis demonstratio, seu
quaedam resolutio facta ad sensum, ad hoc ut consequentia, quae vera
erat secundum intellectualem cognitionem, declaretur in sensibili.
Secunda regula est, quod ex puris negativis nihil sequitur, nec fit
syllogismus. Hujus autem ratio potest esse: quia omnis syllogismus,
aut affirmat aliquid de aliquo, et est affirmativus; aut negat aliquid
ab aliquo, et est negativus. Si affirmat aliquid de aliquo in
conclusione, oportet quod hoc sit per aliquid conveniens, quod quidem
erit medium; et ideo utraque praemissarum necessario erit affirmativa.
Si autem removeat aliquid ab aliquo, oportet quod hoc sit per aliquod
tertium conveniens uni illorum, et repugnans alteri; quod sic quidem
erit medium: et sic patet quod in syllogismo negativo oportet alteram
esse affirmativam. Sunt autem quaedam quae rectificant primam
figuram, et sunt duae regulae: quaedam secundam, et sunt etiam duae:
quaedam tertiam, et est una. In prima figura regula prima est, quod
major debet esse universalis, alias non fieret syllogismus. Cujus
ratio est, quia majori existente particulari, contingeret medium esse
communius extremis, de quo particulariter sumpto posset praedicari
major extremitas affirmative vel negative. Si affirmative,
contingeret capere extrema cum medio repugnantia, et tunc non
sequeretur vera conclusio affirmativa: ut si fieret sic: quoddam
animal est asinus. Omnis homo est animal; deberet sequi haec
conclusio: ergo quidam homo est asinus: quae esset falsa praemissis
existentibus veris. Rursus si capiantur negative et particulariter,
continget esse convertibilia, velut superius et inferius, et tunc
falso negaretur unum de altero in conclusione; cum tamen ex qualitate
praemissarum deberet sequi conclusio negativa: ut si fiat sic: quoddam
animal non est homo. Omne risibile est animal; ex his deberet sequi
haec conclusio: ergo quoddam risibile non est homo: quae quidem esset
falsa, praemissae tamen verae. Patet ergo, ex quo cum tali
dispositione aliquando cum praemissis veris stabit conclusio falsa,
quod non est secundum formam syllogismi. Omnis quidem dispositio facta
secundum regulas syllogismorum semper eamdem conclusionem syllogizat in
omni materia, si praemissae sint verae. Secunda regula est, quod in
prima figura minor non debet esse negativa: cujus ratio est, quia si
aliter fieret, accideret fallacia consequentis, procedendo scilicet
cum negatione medii de minori extremitate, quod quidem est inferius,
ad negationem majoris extremitatis quae est superior ad medium: ut si
fiat sic: omnis homo est animal. Nullus asinus est homo; non
sequeretur: ergo nullus asinus est animal. Posset autem utriusque
regulae alia communis ratio assignari: quia scilicet syllogismi primae
figurae perficiuntur per dici de omni, et dici de nullo. His autem
praemissis repugnat majorem esse particularem, vel minorem negativam,
ut patet intuenti rationes dictorum principiorum. In secunda figura
prima regula est, quod major debet esse universalis. Cujus ratio
est, quia ejus syllogismi descendunt a syllogismis primae figurae per
conversionem majoris in terminis; et ideo sicut ibi oportet majorem
esse universalem, ita et hic. Vel potest ostendi necessitas hujus
regulae per instantiam in terminis, ut dictum est supra. Nam si major
capiatur particulariter, continget majorem extremitatem esse supra
medium, et supra minorem extremitatem: nihil enim prohibet inferius
praedicari de superiori particulariter sumpto. Et ita medium posset
praedicari de majori extremitate particulariter, et contingeret extrema
esse convertibilia, vel se habere ut superius et inferius: et tunc non
sequitur conclusio negativa vera. Affirmativa autem non potest sequi,
quia in hac figura semper concluditur negative: ut si fiat sic:
quoddam animal non est homo. Omne rationale est homo: non sequitur
quod nullum rationale sit animal. Secunda regula est quod oportet
alteram praemissarum esse negativam; quia ex utrisque affirmativis in
secunda figura nihil sequitur. Cujus ratio est: quia si utraque sit
affirmativa, tunc medium erit superius ad extrema disparata, quorum
neutrum de altero praedicatur in conclusione: non enim sequitur, si
aliquod unum inest duobus, quod propter hoc unum insit alteri. Posset
etiam unum superius affirmari de duobus inferioribus, quorum unum esset
sub altero, et ita non posset unum de altero negari. Et ita non
sequitur conclusio affirmativa, nec negativa, ubi utraque praemissarum
sit affirmativa. Sed tunc quaeritur, si oportet alteram esse
negativam, quare non determinate major vel minor, sed indifferenter
alteram? Dicitur quod hujus ratio est, quia non determinato altero,
medium aequaliter respicit extrema tamquam sub se posita; et ideo
quantum ad syllogismum non refert de quo affirmetur vel negetur:
utroque enim modo fit syllogismus, licet diversimode. In tertia
figura est una regula: scilicet quod minor semper est affirmativa;
cujus ratio est, quia non sequitur quod si aliquod inferius sit
repugnans alicui tertio, quod propter hoc et superius: quod oporteret
fieri hic, si minor esset negativa: quod sic patet. Medium enim est
sub extremitatibus; major autem est supra medium et minorem
extremitatem: et ideo non oportet quod eidem repugnet major in
conclusione: ut si fiat sic: omnis homo est animal. Nullus homo est
asinus; non sequitur: ergo quidam asinus non est animal; et sic non
sequitur conclusio negativa vera. Item nec affirmativa; quia potest
esse quod extrema sibi repugnent, ut patet si capiantur hi termini,
animal, lapis, homo. Vel potest esse hujus ratio, quia tertia
figura descendit a prima per conversionem minoris: et ideo sicut
oportebat ibi minorem esse affirmativam, ita et hic. Non autem lateat
nos, quod aliquando contingit syllogismum contra praedictas regulas
concludere veram conclusionem; sed hoc non erit ex necessitate formae
syllogisticae, sed ex necessitate materiae: quia scilicet vel termini
sunt convertibiles, ut quando concludetur conclusio affirmativa: vel
repugnantes, ut quando concludetur negativa. Addantur dictis regulis
quaedam aliae respicientes magis conclusionem quam praemissas: quarum
quaedam sunt communes, quaedam propriae. Communes sunt duae. Prima
in omni figura. Si aliqua praemissa est particularis, oportet
conclusionem esse particularem. Cujus ratio esse potest, quia si
altera praemissarum est particularis, medium convenit alteri
extremitati particulariter in illa praemissa. Et quia non est
convenientia inter extremitates nisi per naturam medii, non plus
conveniet extremitas cum extremitate particulari, quam altera
extremitas cum medio. Unde in conclusione oportet extremitatem
extremitati convenire particulariter, sicut in praemissa medium
conveniebat particulariter alteri extremitatum. Idem est si sit
particularis negativa: quia extremitas disconvenit ab extremitate
particulariter in conclusione, sicut medium ab extremitate in
praemissa. Secunda regula est. Si altera praemissarum est negativa,
oportet conclusionem esse negativam. Cujus ratio est, quia quae
disconveniunt in tertio oportet quod inter se disconveniant. Cum ergo
extremitates disconveniant in medio, quia quod uni convenit, alteri
repugnat; necessario inter se disconveniunt. Quare cum conclusio sit
ex extremitatibus, oportet unam ab alia removere; et sic conclusio
erit negativa, altera praemissarum existente negativa. Sed propriarum
quaedam spectant ad primam figuram, quaedam ad secundam, et quaedam ad
tertiam. Pro prima sunt duae. Prima est quod conclusio semper
assimilatur majori in qualitate et minori in quantitate: cujus ratio
est, quia conclusio est pars majoris quantum ad praedicatum: habet
enim idem praedicatum cum majori; et minoris quantum ad subjectum.
Qualitas autem est dispositio praedicati quasi formae; quantitas autem
est dispositio subjecti quasi materiae. Unde cum conclusio participet
praedicatum a majori, et subjectum a minori; assimilatur majori in
dispositione praedicati, et minori in dispositione subjecti. Secunda
regula est quod omnia problemata concluduntur per primam figuram: hoc
est tam universale quam particulare, tam affirmativum quam negativum.
In secunda figura est una regula: scilicet quod in ea non concluditur
nisi negative: cujus ratio est, quia oportet alteram praemissarum esse
negativam, ut ostensum est; et quando ita est, necesse est
conclusionem esse negativam. In tertia est una similiter: scilicet
quod omnis conclusio est particularis, et nunquam universalis: cujus
ratio est: quia licet duo conveniat in uno tertio, etiam quod
universaliter tertium illis conveniat, non ideo oportet quod illa duo
inter se totaliter conveniant vel sint idem. Quod ideo est, quia
contingit majorem extremitatem in minus esse quam minorem: unde in
conclusione major non praedicabitur de minori universaliter. Ut:
omnis homo est risibilis. Omnis homo est animal: non sequitur, ergo
omne animal est risibile; sed bene, ergo quoddam animal est risibile.
Habitis ergo regulis cum suis rationibus, quae rectificant syllogismos
de inesse, restat breviter tangere regulas rectificantes syllogismos de
modo. Ad cujus evidentiam sciendum est, quod triplex est
syllogismus: quidam constat ex propositionibus simplicis inhaerentiae,
de quo dictum est: quidam constat ex utraque praemissa de modo: quidam
ex altera de modo, et altera de inesse; et dicitur syllogismus
mixtus. Si ex utraque modali: aut erit ex utraque de necessario, aut
ex utraque de contingenti. Sub necessario autem intelligitur et
impossibile contrarie sumptum, idest cum negatione apposita verbo.
Unde idem est, necesse est esse, et impossibile est non esse: idem
enim est judicium utriusque. Sciendum etiam quod hic tam in praemissis
quam in conclusione semper accipitur contingens non necessarium, quod
dicitur in contingenti nato et indefinito, seu ad utrumlibet. Si ergo
fit syllogismus ex utraque de necessario, salvatis regulis praehabitis
in omni figura, potest fieri bonus syllogismus concludens de
necessario, et per consequens de inesse. Si vero fiat ex utraque de
contingenti, semper fit in prima, seu ambae sint affirmativae, seu
negativae, seu altera tantum: hoc solo excepto, quod si major sit
universalis, conclusio erit de contingenti, et non de inesse; si
autem fuerint ex utraque negativa, conversa minori vel utraque in
affirmativam, erit syllogismus. Est autem sciendum, quod omnes
propositiones de contingenti non necessario, habent affirmativam
figuram, et convertuntur ad se invicem affirmativae negativis, et e
contra, ut probat philosophus 1 Prior. In secunda autem figura ex
utrisque de contingenti non fit syllogismus: cujus ratio ex
superioribus patet; quia scilicet ex puris affirmativis in secunda
figura non est syllogismus. Propositiones autem de contingenti, ut
dictum est, affirmativae sunt omnes in secunda figura. In tertia vero
figura ex utrisque de contingenti non fit syllogismus, nisi utraque sit
particularis. Si vero fiat syllogismus mixtus; aut ex una de inesse
et altera de necessario, aut ex una de contingenti et altera de
inesse, aut ex una de necessario et altera de contingenti: pluribus
enim modis non fit mixtio. Sciendum ergo quod in omni tali mixtione,
scilicet de inesse et contingenti, semper de inesse debet accipi
simpliciter, et non de inesse ut nunc. Dicitur autem propositio de
inesse simpliciter, in qua praedicatum per se inest subjecto; seu sit
de quidditate ejus quantum ad primum modum per se, seu non, sed fluat
ex principiis ejus; ut cum propria passio dicitur de subjecto quantum
ad secundum modum. Dicitur etiam de inesse simpliciter, quando
praedicatur aliquod accidens commune, quod sequitur totam speciem
secundum omne tempus, sicut nigredo inest corvo et Aethiopi. Quando
autem nullo istorum modorum praedicatur aliquid de subjecto, est de
inesse ut nunc, ut haec: omnis homo currit. Si ergo sit mixtio de
inesse et necessarii in prima figura, est talis regula: majore
existente de necessario, et minori de inesse simpliciter, et non ut
nunc, sequitur conclusio de necessario. Si autem e converso fiat,
scilicet majore de inesse, et minore de necessario: sequitur conclusio
de inesse, et non de necessario. Quorum ratio est, quia cum
conclusio participet cum majore in praedicato, ut dictum est, modus
autem necessitatis et contingentiae sit dispositio praedicati in
comparatione ad subjectum; conclusio participabit eodem modo: quod non
potest fieri quando minor est de necessario et major de inesse. Bene
tamen tunc sequitur conclusio de inesse: in plus enim est inesse
simpliciter, quam necessario: quae enim necessario insunt, insunt
simpliciter, et non e contra. In secunda vero figura est talis
regula. Universali negativa de necessario existente et altera de
inesse, sequitur conclusio de necessario. Si vero aliter fiat, non
sequitur de necessario: quia si affirmativa fuerit de necessario, et
negativa de inesse, sequitur conclusio de inesse. Cujus ratio est,
quia secunda figura quantum ad omnes suos modos descendit a secundo modo
primae figurae, in quo major est universalis negativa, et in ipsum
reducitur, ut supra patet. Et ideo sicut ibi oportebat universalem
negativam quae est major, esse de necessario, ut sequeretur talis
conclusio; ita in hac figura oportet quod talis negativa post
reductionem in prima sit major. Ex quo patet, quod in quarto secundae
figurae non potest fieri universalis mixtio quantum ad conclusionem de
necessario, cum non habeat aliquam universalem negativam. In tertia
figura est talis regula in modum affirmationis et negationis.
Universali affirmativa vel negativa existente de necessario, sequitur
conclusio talis: aliter non. Cujus potest reddi eadem causa quae et
supra; quia post reductionem ad primam figuram universalis fiet major,
quam oportet in prima esse de necessario. Per quod patet quod circa
primum et secundum tertiae fiunt quatuor syllogismi universaliter
mixti, accipiendo utrobique de necessario. Sequitur de secunda
mixtione, scilicet de inesse et contingentis. Ad cujus evidentiam
sciendum, quod ut dicit philosophus, 1 Prior., contingens capitur
uno modo ut etiam necessarium dicitur contingens, idest non
impossibile: alio modo ut etiam non necessarium. De his autem duobus
modis dicitur contingens aequivoce, sicut de duobus signis
significatis. Alio modo capitur ut stat in sua communitate, non
respiciens hoc vel aliud tantum, sed indifferenter utrumque, non tamen
quod sit tertium significatum. Et hoc modo captum dicitur contingens
possibile, seu secundum rationem suae communitatis. Sicut clarius
loquendo, animal potest capi tribus modis. Uno modo pro rationali,
et alio modo pro irrationali; isti duo modi sunt ejus differentiae:
tertio modo potest considerari non pro hoc aut pro illo tantum, sed pro
sua forma universali, in quantum scilicet est animal solum. Quod
autem necessarium sit contingens, probat philosophus in libro
perihermenias. Quomodo autem hoc sit, sic potest ostendi. De
ratione contingentis quod dicitur de necessario et non necessario, est
solum quod habeat potentialitatem ad esse sine positione alterius
differentiae, sicut dicitur de genere. Utrumque autem dictorum habet
hanc potentialitatem, licet aequivoce; quia necessarium habet
possibilitatem semper actui conjunctam, aliud vero distantem ab actu:
ideo utrumque dicitur contingens. Hoc autem necessarium, duas habet
species. Una est contingens natum, quod quidem habet causam quare
possit esse. Sed quia talis causa aliquando impeditur, est non
necessarium, sicut canescere in senectute. Alia est contingens
infinitum, idest indeterminatum, vel incertum, sive ad utrumlibet.
Dicitur autem sic, quia nullam causam habet quare magis se habeat ad
unam partem quam ad aliam, sicut habet contingens naturae: aequaliter
enim potest esse et non esse. Et de isto dicit Aristoteles in libro
Periherm. quod non sequitur ad necessarium.
|
|