|
Sciendum est igitur primo, quod verbum cum re dicta per verbum
convenientiam habet maiorem in natura sua quam cum dicente, licet in
dicente sit ut in subiecto. Unumquodque enim ab illo naturam sortitur
a quo speciem accipit et nomen sortitur, cum species sit tota natura
rei. Verbum autem speciem accipit a re dicta, et non a dicente, nisi
forte quando dicit se: sicut verbum lapidis differt specie a verbo
asini; verbum etiam dictum a diversis de eadem re, idem specie est.
Et huius ratio est, quia effectus quilibet magis convenit cum
principio quo agens agit, quam cum agente, cui solum assimilatur
ratione ipsius principii: hoc enim est quod communicatur effectui per
actionem agentis. Similitudo autem rei dictae est principium quo
verbum rei efficitur, quae etiam in verbo reperitur a dicente sibi
communicata: et ideo ipsum verbum quandoque dicitur similitudo rei,
quandoque vero verbum rei, ubicumque illa similitudo exprimitur, sive
in parte imaginativa, sicut phantasma Chartaginis est verbum
Chartaginis, secundum Augustinum; sive in intellectu nostro, ubi
perfecta ratio verbi invenitur quod, ad imaginem pertinet. In verbis
enim quae in imaginativa fiunt, non est ratio verbi expressa. Aliud
namque est in ea unde similitudo exprimitur, et aliud in quo
terminatur. Exprimitur enim a sensu, et terminatur in ipsa
phantasia, cum phantasia sit motus factus a sensu secundum actum,
secundum philosophum in tertio de anima. Sed supra intellectum nihil
est in quo ab ipso aliquid exprimatur; et ideo non est aliud quod
exprimit ab eo in quo exprimitur, sicut nec in Deo aliud est pater
exprimens, et aliud in quo recipitur expressum. Sed adhuc in
intellectu nostro est defectus, quia aliud est quod exprimit, aliud
ipsum verbum expressum; quod in Deo non invenitur: et ideo verbum
Dei est Deus, intellectus autem noster verbum suum non est, neque
etiam est suum dicere, quod est proxima causa verbi. Nascitur enim
verbum nostrum ex notitia alicuius habiti apud memoriam nostram, quae
nihil aliud est in hoc loco quam ipsa receptibilitas animae nostrae, in
qua etiam tenet se, secundum Augustinum, etiam cum se non discernit,
sed alia quae ab extra acquirit. Primus ergo processus in gignitione
verbi est cum intellectus accipit a memoria quod ab ea sibi offertur,
non eam spolians quasi in ea nihil relinquens, sed similitudinem habiti
in se assumens; et hoc est simile illi quod in memoria habetur, et
ideo vocatur aliquando illud quod ab intellectu accipitur verbum
memoriae; sed adhuc non habet perfectam rationem verbi; haberet
tamen, si intellectus solum reciperet a memoria exprimente. Sed cum
memoria non habeat actum aliquem, sed in loco actus solum tenet libere
quasi parata capienti a se, intellectus vero in lumine suo capit ea;
adhuc perfectam rationem verbi non habet. In divinis vero pater, cui
respondet memoria in ratione ordinis, vel originis, complete generat,
quia pater id quod habet, non solum tenet ut memoria apud nos, sed
quia est suppositum completum cuius est agere, ideo generat filium.
Non enim in generatione ista praesupponitur aliquid quasi a patre
accipiens, et aliud quasi acceptum: sic apud nos intellectus accipit a
memoria, et praesupponitur generationi; ibi vero filius generatur a
patre, sicut si totus intellectus noster esset a nostra memoria, et
non similitudo ista vel illa. Cum ergo intellectus informatus specie
natus sit agere; terminus autem cuiuslibet actionis est eius obiectum,
nititur agere circa obiectum; obiectum autem suum est quidditas aliqua
cuius specie informatur, quae non est principium operationis vel
actionis nisi ex propria ratione illius cuius est species. Obiectum
autem non adest ipsi animae illa specie informatae, cum obiectum sit
extra in sua natura; actio autem animae non est ab extra, quia
intelligere est motus ad animam, tum ex natura speciei quae in talem
quidditatem ducit, tum ex natura intellectus, cuius actio non est ad
extra. Prima autem actio eius per speciem est formatio sui obiecti,
quo formato intelligit; simul tamen tempore ipse format, et formatum
est, et simul intelligit, quia ista non sunt motus de potentia ad
actum, quia iam factus est intellectus in actu per speciem, sed est
processus perfectus de actu in actum, ubi non requiritur aliqua species
motus. Et quia, ut dictum est, huiusmodi obiectum in ipsa anima
formatur, et non extra, ideo erit in anima ut in subiecto; est enim
similitudo rei extra. Quod autem est in anima ut in subiecto,
efficitur in ea ut habitus. De perfecta autem ratione habitus est,
quando actui coniungitur: in hoc enim natura perficitur. Perficitur
autem per lumen naturale intellectus, involvens speciem intelligibilem
in quo et sub quo intelligatur. Idem enim lumen quod intellectus
recipit cum specie ab agente, per actionem intellectus possibilis
informati tali specie diffunditur, cum obiectum formatur, et manet cum
obiecto formato; et hoc habet plenam rationem verbi, cum in eo
quidditas rei intelligatur. Sicut in principio actionis intellectus et
species non sunt duo, sed unum est ipse intellectus et species
illustrata; ita unum in fine relinquitur, similitudo scilicet
perfecta, genita et expressa ab intellectu: et hoc totum expressum est
verbum, et est totum rei dictae expressivum, et totum in quo res
exprimitur; et hoc est intellectum principale, quia res non
intelligitur nisi in eo. Est enim tanquam speculum in quo res
cernitur, sed non excedens id quod in eo cernitur. Efficitur enim
opere naturae ut in eo aliquid cernatur: natura autem non agit aliquid
superflue, et ideo non excedit speculum hoc, idest id quod in eo
videtur. Verbum igitur cordis est ultimum quod potest intellectus in
se operari. Ad ipsum enim, ut est in quo quidditas rei recipitur,
immo quia ipsemet est quidditatis similitudo, terminatur intelligere.
Sic enim habet rationem obiecti intellectus. Ut vero est per
intellectum expressum, ei coniungitur dicere; et sic ipsum idem verbum
est effectus actus intellectus, qui est formativus obiecti, et ipsius
dicere. Sed in hoc reperitur differentia quaedam: quod enim
intelligitur, potest esse in intellectu et manere in intellectu non
intellectum actu; quod autem dicitur, potest esse dictum, sed non
potest manere dictum, nisi cum actu dicitur: unde in intellectu potest
manere species obiecti in habitu. Illud enim dico quod formatum est,
sed non manet id in quo formatum est sine lumine in quo actu aliquid
intelligitur. Inde est quod verbum non est sine intelligere in actu,
licet ipsum intellectum nudum in habitu manere possit. Habitus hic
dicitur non ipsa potentia memorativa tantum, quae praecedit
intellectum: immo ipse intellectus est natus retinere suum obiectum,
propter tamen naturam memoriae, quae prior est. Unumquodque enim
prius salvatur in suo posteriori; et ideo ipsa perfectio obiecti
habetur in ipso habitu intellectus, ut dictum est, et ibi posita est
perfectio verbi superius. Ex his manifestum est qualiter apud nos
deficit a repraesentatione filii in divinis; quia scilicet ipsa
intelligentia nostra non est educta de memoria nostra, a qua tamen
principium et rationem agendi habet. Quae, si esset de memoria
totaliter educta, ipsa esset verbum memoriae suae: unde non diceret
se, nec exprimeret nisi dictatum et expressum a memoria sua, quia
aliter falso diceret et exprimeret se: sicut verbum in divinis non
dicit seipsum gignendo et exprimendo, sed dicit seipsum genitum et
expressum. Rursum manifestum est quare verbum proprie dicitur
personaliter tantum. Verbum enim nostrum semper est in continuo
fieri, quia semper perfectum esse suum est in fieri; sed hoc non est
imperfectum, quasi totum simul non existens, sicut est de aliis quae
sunt in fieri, quae etiam semper sunt imperfecta; immo verbum in
principio sui est perfectum, quia conceptio perfecte formata est, et
nihilominus esse eius perfectum servatur eodem modo quo gignebatur.
Non enim transit formatio verbi ipso formato, sed cum actu
intelligitur continue formatur verbum, quia semper est ut in fieri et
ut in egrediendo ab aliquo, scilicet a dicente. Et hoc cum personarum
processionibus convenit. Intelligere vero, ut in quiete accipitur,
et essentiale est in divinis, dicere vero, sicut et verbum,
personaliter dicitur.
|
|