|
Nunc restat videre, utrum verbum gignatur per reflexionem actus
intellectus vel per actum rectum. Ad cuius evidentiam considerandum
est quod verbum quod est expressivum rei quae intelligitur, non est
reflexum; nec actio qua formatur verbum, quod est expressivum
quidditatis rei quae concipitur, non est reflexa; alioquin omne
intelligere esset reflexum, quia semper cum actu intelligitur aliquid,
verbum formatur. Unde manifestum est quod intellectus infra se ipsum
actionem rectam exercere potest, et haec semper est actio sua propria,
quae terminatur ad obiectum factum in se et a se. Unum enim
constituitur ex intellectu et specie, quae est principium actionis
suae, et huius est agere; unde species haec est prima qua agitur, non
autem ad quam: non enim intellectus noster inspiciens hanc speciem
tanquam exemplar sibi simile, aliquid facit quasi verbum eius. Sic
enim non fieret unum ex intellectu et specie, cum intellectus non
intelligat nisi factus unum aliquid cum specie, sed in ipsa specie
formatus agit tanquam aliquo sui, ipsam tamen non excedens. Species
autem sic accepta semper ducit in obiectum primum. Unde manifestum est
quod ipsum verbum intellectus perficitur per actum rectum; tamen, quia
non mittit ad aliquid aliud conceptiones suas, sicut facit sensus,
hinc est quod potest super actus suos reflecti cum vult, quod non
potest sensus: non enim utitur medio corpore cuius non est percipere
quod in eo fit. Sed cum sit unum agens, cum quo et species ipsa
efficitur unum spiritualiter in participando vitam eius, percipit actum
suum cum vult, complete, quod non potest sensus. Non enim indiget
anima, ad hoc quod a se intelligatur specie illa, sed ad hoc ut
intelligat: de se namque habet ut intelligatur, sed non quod
intelligat. Intelligit enim se sicut alia, secundum philosophum: hoc
autem est per speciem, quia alia sic intelliguntur. Sensus autem
indiget organo ad hoc ut agat; organum autem non redit supra se, unde
non est reflexio in sensu. Considerandum tamen est, quod generatio
verbi videtur propinquissima cognitioni reflexae: unde multi putaverunt
eam reflexam. Cum enim anima informata specie format verbum in se,
non format ipsum in aliquo sui non informato specie, quasi aliquid sui
extendat a se non informatum specie prima, ut in eo verbum primum
formetur, et ipsum esset informatum verbo in eo formato: sic enim
videretur extendi quasi in rectum, et sic per actum rectum formaretur
verbum; sed in se specie prima formata, eo quod formata est, actu
gignitur verbum, et non in aliquo sui nudo. Unde videtur haec
gignitio simillima reflexae. Sed sciendum est, quod cum reflexio fiat
redeundo super idem, hic autem non sit reditio super speciem, nec
super intellectum formatum specie, quia non percipiuntur quando verbum
formatur; gignitio verbi non est reflexa. Non enim generatur verbum
ipsum per actum intellectus, nec eius similitudo, nec etiam similitudo
illius speciei qua intellectus informatur, quasi verbum esset eius
expressivum, sed similitudo rei. Illius enim similitudo generatur
quod in sua similitudine cognoscitur. Est tamen ipsum verbum
similitudo illius speciei tanquam eius quo factum est et est sibi
simillimum. Similitudo vero rei est ut ad quod formatur, et tanquam
ad eius exemplar. Nec propter hoc oportet ipsum formantem prius rem
intueri, et post ad eam verbum seu imaginem ipsam in se formare: quia
habere speciem rei apud se, est sibi loco aspectus exemplaris.
Artifices namque, intuentes sua exemplaria, nihil aliud acquirunt
nisi ipsas species exemplarium. Haec autem species quam habet
intellectus, advenit sibi a re quam ipse non est intuitus, sed
sensus. Et quia est rei similitudo, est principium generationis
huius. Unde in intellectu potest esse generatio per rectum, cum nihil
eius generetur. Directe igitur a specie ipsa itur in ipsum verbum,
cum non percipitur eius subiectum, sed res cuius est prima similitudo.
Huic etiam similitudini tanto intimius est verbum, quanto perfectius
genitum est. Ideo verbum intelligentis intimum est principio
intellecto, ex quo et specie fit unum; nec tamen informatur subiectum
simul diversis accidentibus eiusdem speciei, quia impossibile est
eamdem superficiem simul duabus albedinibus informari: hoc enim est
impossibile, quando utrumque accidens est in ratione eius quo aliquid
fieri habet. Verbum autem est in quo aliquid intelligitur, sicut lux
in qua videtur aliquid; species autem est qua perficitur cognitio,
sicut species coloris in visu exteriori; et foret simillimum si lux ex
specie coloris generaretur, sicut ibi fit verbum ex specie: exteriora
enim deficiunt a repraesentatione interiorum. Et propter hoc licet
utrumque sit accidens, species scilicet et verbum ex specie genitum,
quia utrumque est in anima ut in subiecto; verbum tamen magis transit
in similitudinem substantiae quam species ipsa. Quia enim intellectus
nititur in quidditatem rei venire, ideo in specie praedicta est virtus
quidditatis substantialis spiritualiter per quam quidditas spiritualiter
intus formatur, sicut in calore est virtus formae ignis per quam
attingitur in generatione ad formam substantialem ignis, ad quam
accidens per se non attingeret: unde verbum, quod est ultimum quod
potest fieri intra per speciem, magis accedit ad ipsam rem
repraesentandam quam nuda species rei. Quia igitur res intelligibilis
eo ipso intelligitur quo intellectus formatur sua specie actu; prius
natura est informari quam intelligere, sed non tempore: ideo videtur
verbum, quod sequitur speciem rei, similiter sequi intelligere eius.
Hoc autem non esset, si per speciem rei tenderet intellectus in ipsam
rem ut in se, sicut visus videt colorem extra se existentem, et tunc
formaret verbum in se de re prius intellecta. Sed quia intellectus
accipiens speciem a re per sensus, non ducitur per ipsam in rem ut est
in sui natura, sed ut in se est, quia ipse facit in se obiectum quod
est in eo intellectum; obiectum autem naturaliter prius est actione
potentiae circa obiectum: ideo verbum quod est intra ipsum
intellectum, prius est ipso intelligere ad ipsum terminato. Aliud
enim est hoc a quo accipitur species, scilicet res ipsa, et aliud ad
quod terminatur actio intellectus, scilicet similitudo rei formata ab
intellectu. Ex dictis manifestum est quomodo attenditur prioritas
unius eorum ad alterum. Prius enim natura est intellectus informatus
specie, quae est primum sufficiens intelligendi, quam gignatur
verbum: et ideo intelligere in radice prius est verbo, et verbum est
terminus actionis intellectus. Sed quia obiectum non habetur nisi in
verbo, ut dictum est; obiectum autem prius est quam quaelibet actio ad
eum terminata, ideo verbum prius est quam intelligere. Et hoc totum
ideo contingit, quia non terminatur actio intellectus ad rem extra, a
qua acquirit speciem ut in se est. Si enim species nata esset ducere
intellectum ad rem ut in se est, ut species coloris ducit in colorem,
omnibus modis praecederet intelligere verbum. Unde manifestum est quod
verbum non est quod sequitur intellectum immediate post rationem
intellectus: sic enim simpliciter praecederet verbum actum
intellectus, qui est intelligere; sed verbum sequitur immediate
intellectum in actu per speciem, a qua procedit verbum ut actus ex
actu, et non ut actus ex potentia. Unde verbum posterius est actu
intelligendi a parte intellectus; et sic verbum sequitur ad intelligere
non in se, sed in sua radice, ut dictum est. Si vero intellectus a
verbo acciperet speciem prius quam intelligeret ipsum verbum, et rem in
verbo, impossibile foret per illud intelligere, vel verbum formare per
eius principium, sicut impossibile est intellectum facere rem extra, a
qua speciem trahit. Ex dictis facile est scire quare intellectus non
dicit se, quando format verbum secundum rem. Anima enim quasi
transformata est in rem per speciem, qua agit quidquid agit; unde cum
ea informatus est actu, verbum producit, in quo rem illam dicit cuius
speciem habet, et non se. Cum vero nititur se apprehendere, quia non
est cognoscibilis, nisi sicut alia per speciem aliorum, quia non
indiget specie ut intelligat (hoc enim potest de se), non habet in
se, ut intelligens est, speciem qua formetur verbum sui, sed accipit
a se intelligibilem speciem non sui, sed rei qua necessario informatur
ut intelligatur, ut dictum est. Cum igitur illa specie informatur,
statim se intelligit; et hoc est per reflexionem, quia haec species
prius est accepta a re quam a se informata et intellecta. Nec oportet
prius formare verbum quam intelligere; sed cum intellexerit, format
verbum sui; et ideo intelligere non tempore, sed natura praecedere
necesse est, cum se ipsum intelligit. Non enim cum se intelligit,
facit totum obiectum, sed aliquid circa ipsum: induit enim se, et hoc
est verbum sui, cum se intelligit; non enim est aliud a quo accipitur
species, ab eo ad quod terminatur, sed idem. Sed quia ista est
species rei, et non genita de essentia nuda, formatum verbum de anima
per speciem rei non est purum verbum animae, sed rei dictae. Si vero
nudatam ab omni re se apprehenderet, et similitudinem sui in se
gigneret, hoc eius verbum esset purum, nihil extraneum habens
admixtum. Tale est verbum Dei, quod idem est in natura cum patre
dicente ipsum verbum. Verbum tamen animae tali modo se dicentis foret
accidens, et pro tanto diversae naturae foret ab anima, cum accidens
sui foret, et a se et de se factum: ipsa enim substantiam facere non
potest. Deus autem nihil diversitatis in sua natura habet; ideo
verbum suum Deus, virtus et substantia vera est. Deus autem quia
omnia unico intuitu videt, uno verbo omnia dicit; nos vero multa verba
habemus propter impotentiam intellectus nostri in intelligendo. Et
horum quaedam oriuntur ex aliis, sicut verbum conclusionis ex
principiis; quaedam vero non, sicut in rebus quae non habent
connexionem ad invicem, ut patet de lapide et ligno; quaedam statim
offeruntur intelligenti, quaedam non; quaedam etiam cum maiori,
quaedam cum breviori discursu. Ideo verba nostra quaedam plus,
quaedam minus habent de cognitione, et quaedam citius et quaedam
tardius formantur, sicut scire quarumdam conclusionum tardius et
difficilius, quarumdam vero facilius et citius acquiritur. Et haec de
verbo dicta sufficiant.
|
|