|
Quia sacerdotis officium circa
tria principaliter versatur: videlicet circa divinorum officiorum
celebrationem, ecclesiasticorum sacramentorum collationem, et populi
instructionem; de his omnibus aliqua per ordinem sub brevitate ad
laudem et gloriam Dei et salvatoris domini nostri Jesu Christi et
communem utilitatem et maxime simplicium sacerdotum eruditionem, prout
occurret nobis ex inspiratione domini, et de sanctis et sanctorum
patrum et sanctarum constitutionum regulis melius et subtilius
describemus. Divina quidem officia in septem horas canonicas
distinguuntur; scilicet matutinum, primam, tertiam, sextam, nonam,
vesperas et completorium. Has septem horas debet sacerdos quolibet die
domino reddere horis competentibus, ut 91 distinct.: presbyter
mane, et Extra. de Celeb. Miss.: presbyter nisi esset infirmus,
in quo casu excusatur. 91 dist.: clericus victum. Ex quo patet,
quod non debet miscere horas sub una oratione, sicut quidam faciunt et
male; sed singulas horas dicat et distincte. Si vero justo
impedimento detentus, horis competentibus non possit reddere, reddat
postea quando poterit, arg. de Do. et Contu.: cum dilecti.
Debet autem ipsas reddere in Ecclesia si potest, juxta illud, in
Ecclesiis benedicite Deum: aliter reddat ubique et honeste, quando
commode poterit. Ad has septem horas tenetur sacerdos et alii clerici
constituti in sacris ordinibus, sive habeant beneficium sive non, et
omnes illi qui percipiunt ecclesiastica stipendia in quocumque ordine
sint; arg. Extra. de Pos. cap. 1, et ad Hebr. 2. Sunt
autem ecclesiastici redditus deputati, ut ex eis sustententur qui in
Ecclesia reddunt domino divina officia, ut Extra. de Cleric.
Resid. in Eccles. vel Prael. cap.: cum ad hoc, et de Vit. et
Honest. Cleric. cap.: cum ab omni. In modo vero et ordine
officiandi, quaelibet Ecclesia se conformare debet Ecclesiae
matrici, idest metropoli, ut de Cons., dist. 2: Instit., et
22 dist.: de his. Diebus tamen dominicis, 18 Psalmos et 9
lectiones, et 9 Psalmos dicimus: aliis diebus minus solemnibus et
profestis, 12 Psalmos et tres lectiones. In septimana vero
paschali et in septimana Pentecostes 3 Psalmos et 3 lectiones
dicimus. Illi vero qui in aliis diebus tantummodo 3 Psalmos et 3
lectiones celebrare volunt, non ex regula sanctorum patrum, sed ex
fastidio et negligentia probantur hoc facere, et de Cons., dist.
5: in die resurrectionis. Nec debet praetermittere officium
mortuorum, quando dies solemnis non impedit, ut Extra. de Celeb.
Miss.: quidam, cap. cum creatura. Missas quidem nullus celebret
nisi jejunus, et semel in die, excepto die natalis domini, in quo
tres Missae celebrantur, ut de Cons., dist. 1: nocte nativitatis
sanctae. Si vero necessitas immineat, puta quia oportet sacerdotem
celebrare pro defuncto, vel pro sponsalibus, vel scrutinio, et pro
die: tunc potest bis celebrare, ut de Cons., dist. 1: sufficit,
et Extr. de Celeb. Miss.: consuluisti. Debet autem vino
sacerdos perfundere digitos postquam accepit totum Eucharistiae
sacramentum, et illud sumere, nisi eodem die aliam Missam debuerit
celebrare; quia si vini perfusionem eodem die perciperet, non posset
postea celebrare, utpote non jejunus, ut Extra. de Celeb.
Miss.: ex parte vestra. Debet autem sacerdos ponere in sacrificio
Missae panem azymum infermentatum, scilicet hostiam de puro frumento,
non de alio blado, et vinum aqua mistum, ut de Consecr., distinct.
2: in sacramento: et debet plus ponere de vino, et longe minus de
aqua, ut Extra. de Celeb. Miss.: perniciosus. Et quoties
celebrat sacerdos, toties sanguinem et corpus domini accipiat, ut de
Cons., dist. 1: relatum. Paret autem sacerdos calicem per se,
vel paretur ipso praesente, vel faciat parari coram se, non committat
ulli scholari suo tantum, ne omittat vinum vel aquam ex oblivione,
sicut jam plures stulti fecerunt. Si vero non habeat vinum, potest
uvas maturas in calice comprimere, et illud expressum aqua mistum
conficere, ut de Consecr., dist. 2: cum omne crimen. Missam
tamen celebret in jejunio in hora nona; alias, Missas celebret in
mane ab aurora usque ad tertiam, ut de Cons., dist. 1: jejunus,
et cap. solent. Celebret autem in Ecclesia, et non in aliis locis,
ut de Cons., dist. 1: sicut non alii. Si vero cogat necessitas,
puta quia est in itinere, potest celebrare sub divo. Ita tamen, quod
habeat supra altare, tabulam per episcopum consecratam, ut de
Consec., dist. 2: concedimus. Debet autem illa tabula esse
lapidea, non lignea, ut de Cons., dist. 1: altaria. Calix vero
in quo conficitur, debet esse aureus, argenteus vel stanneus, ut de
Consecr., dist. 1: calix. Corporale vero debet esse album,
nullo colore tinctum, ut de Cons., dist. 1: consulto. Debent
etiam omnia ista, scilicet calix, vestes et utensilia altaris in
quibus sacrificatur, consacrari, et per episcopum benedici, ut de
Consec., dist. 1, cap. 1, ut Extra. de sacra unctione: cum
venissent. Quae postquam fuerint nimia vetustate consumpta,
comburantur et cineres in loco mundo jactentur, ut pedibus transeuntium
non coinquinentur, ut Cons., dist. 1: altaris palla. Habeat
autem sacerdos crucem ad altare cum celebrat, quia in illo mysterio
passio Christi repraesentatur in memoriam dominicae passionis, sicut
in reverentiam passionis Christi facimus festum de sancta cruce, ut de
Cons., dist. 3: crucis domini, et cap. sextam. Debet autem
sacerdos verba canonis Missae ab illo loco qui pridie quam pateretur,
usque in finem consecrationis, cum summa diligentia et solicitudine
proferre, ut non erret in eis, et non omittat aliquid ibi, nec
reiteret; quia cetera quae praecedunt et quae sequuntur, sunt de
solemnitate Missae, sed illa sunt de substantia Missae, utpote in
quibus fit consecratio corporis et sanguinis Christi: illis omissis
non fieret consecratio, ut de Cons., dist. 2: panis in altari
est. Debet autem sacerdos perficere totam formam verborum illorum in
consecratione panis, scilicet usque hic, hoc enim est corpus meum: et
tunc, scilicet, quia jam facta est consecratio corporis Christi et
ipse dominus noster Jesus Christus est in altari inter manus
sacerdotis, cum Angelis sanctis, ut de Consecr., distinct. 2:
quid sit sanguis: sacerdos se reverenter inclinet adorans verum corpus
Christi. Et postea elevet in altum spectante populo, ut populus
simul adoret. Alias, si ante consecrationem elevaret, faceret
idolatrare populum, et populum idolatria deciperet. Habeat autem
sacerdos lumen accensum, quando conficit et cum sumit sacramentum
Eucharistiae in Missa, et quando portat illud ad infirmum
communicandum, Extra. de Celeb. Miss.: sane, et cap.
litteras: et si distillaverit aliquid de sanguine, lambat illud si
potest; et si ceciderit in ligno vel lapide, vel in terra, radat
illud sacerdos et comburat, et intus altare abscondat. Si vero
ceciderit in pannum, lavet illud tribus vicibus, sumens loturam in
calice, et ponat pannum juxta altare, ut de Consec., distinct.
2: si per negligentiam. Debet autem abstinere a celebratione, si
habet conscientiam mortalis peccati, nisi confiteatur primo, ut 1,
quaest. 1: sacerdos. Si vero ex culpa sua ceciderit in pollutionem
nocturnam, puta quia cogitavit peccatum ex delectatione, et ex hoc
pollutus est, debet abstinere donec confiteatur. Si vero sine culpa
sua, puta ex naturae superfluitate, eodem die celebrare potest. Si
vero ex alia levi causa, puta ex superflua potatione, seu
ingurgitatione, eodem die abstinere debet, nisi immineat necessitas,
et non habeat alium sacerdotem, ut de Cons., distinct. 6:
testamentum. Abstineat etiam sacerdos si sit in notoria fornicatione,
ut 21 dist.: qui sciunt, quia peccat ipse mortaliter celebrando,
peccant etiam qui audiunt Missam ab eodem, ut 22 dist.: nullus
clericorum, et cap. quaesitum. Abstineat autem omnino si sit
suspensus vel interdictus, aut excommunicatus, quia efficeretur
irregularis per hoc. Et quia talis suspensus est quoad se et quoad
alios, peccat qui a tali recipit ecclesiastica sacramenta scienter; si
tamen sit ligatus minori excommunicatione, non est suspensus quoad
alios; quia licet ipse peccet in conferendo ecclesiasticum
sacramentum, non tamen peccat in hoc, qui ex fide ab ipso recipit, ut
Extra. de Cleric. Excomm. Min. Simon.: celebrat, de
Cohabit. Cleric. et Mulier.: vestra. Et propter hoc,
quandocumque sacerdos communicat excommunicato in verbis vel in aliis,
faciat se absolvere a quocumque sacerdote si potest. Si vero sacerdos
in ipsa celebratione recordatur alicujus peccati mortalis, confiteatur
si potest, vel saltem conteratur et perficiat. Si vero non potest
confiteri, nihilominus conficiat, quia gravius peccaret, si deluderet
populum, ut Extra. de Celeb. Miss., cap. cum homine. Si vero
in ipsa celebratione sacerdos intercipitur in aliqua passione, et non
possit perficere, alius sacerdos incipiat ubi ipse dimisit, et
perficiat, ut 7, quaest. 1: nihil. Debet etiam sacerdos habere
scholarem in Missa, qui juvet ipsum, quia illud officium facere non
potest solus, Extra. de Fil. Presbyt.: proposuit. Immo debet
habere duos, si potest, ad minus, ut illa salutatio, dominus
vobiscum, verificetur; Extra. de Cons., dist. 1: hoc quoque.
Potest autem sacerdos pro pecunia celebrare, et locare operas suas ad
annum vel mensem, vel ad diem, sicut voluerit, si ad hoc non tenetur
ratione beneficii vel officii: Extra. de Prae.: signatum, et
12, quaest. 2: caritatem; quia si tenetur, non potest sine
peccato pecuniam petere, vel aliquo modo exigere, ut Extra. de
Simon.: cum in Ecclesiae corpore: tamen sponte oblatam potest
pecuniam recipere, ut 1, quaest. 2: quam pio. Unde sacerdos pro
diaconis Ecclesiae suae non potest ex pacto exigere, nec pignora
petere, ut 1, quaest. 1: placuit ut unusquisque. Sed pro
diaconis aliquarum Ecclesiarum potest, quia ad hoc non tenentur: sed
si volunt solvere, solvant quod in talibus est consuetum. Sacerdos
postquam fecerit suum officium, libere et absolute potest illud
petere, et ad solvendum illud per superiorem compellere, Extra. de
Sim.: ad audientiam. Tamen non potest sacerdos illa intentione
celebrare vel officiare, ut ex hoc pecuniam consequatur, quia peccaret
mortaliter, licet non sit simonia, ut Extra. de Simon.: tua nos.
Pecunia ergo non debet esse causa celebrandi, sed occasio excitans et
inducens. Causa enim debet esse id ad quod talia sunt inducta seu
instituta. Si vero offerentes habeant corruptam intentionem,
credentes talia obtinere pro pecunia, non obest sanae intentioni
sacerdotis, ut 1, quaest. 1: judices. Ita tamen, quod sacerdos
intentione sua, vel in usu pecuniae non offendat. Caveat autem
sacerdos ne recipiat oblationes pro defuncto excommunicato vel
praeciso, vel qui decessit in peccato mortali notorio, quia pro
talibus non debet orare, 90 dist., cap. oblationes, et 13,
quaest. 2: pro obeuntibus. Si vero in confessione verae fidei
decessit, etiam si sit in Inferno, quia dubium est, tamen licet
orare pro ipso, quamvis non possit proficere ei. 13, quaest. 2:
non extimemus. Tales enim non debent sepeliri in coemeterio
Ecclesiae; immo si possent discerni sepulti, deberent exhumari et
ejici extra coemeterium: Extra. de sepulcris sacris. Coemeteria in
quibus corpora mortuorum excommunicatorum sunt sepulta, debent
reconciliari aspersione aquae benedictae, sicut fit in dedicationibus
Ecclesiarum, Extra. de Cons. Eccl. vel Altar.: consuluisti.
Soli etenim Catholici sepeliendi sunt apud Ecclesias, ut fideles
euntes et redeuntes orent pro ipsis, ut 13, quaest. 2: non
extimemus. Utrum autem celebrare quotidie, vel ex reverentia
aliquando abstinere sit melius sacerdoti, hoc relinquitur intentioni
suae, ut faciat in quo Deo credat magis vel melius placere: et
ponitur exemplum de Zachaeo et centurione, quorum unus placuit
recipiendo, alter propter reverentiam abstinendo, dicens: domine,
non sum dignus ut intres sub tectum meum, de Cons., dist. 2:
quotidie. Sicut mulier quae patitur menstruum, si vult communicari,
et intrare Ecclesiam ex devotione, non est prohibenda; sed si ex
reverentia vult abstinere, est laudanda, ut 5 dist.: ad ejus vota.
Ex negligentia tamen nunquam sacerdos debet omittere, ut Extra. de
Celebr. Miss.: cum creatura. Viso de officiis ecclesiasticis,
videndum est de sacramentis ecclesiasticis, quae sunt septem, scilicet
Baptismus, confirmatio, poenitentia, Eucharistia, extrema unctio,
ordo, conjugium seu matrimonium. Et primo de Baptismo, qui ordine
prior est, et necessarium est. 17 dist.: verum. Est enim janua,
seu fundamentum sacramentorum, Extra. de Presb. non Bapt.:
veniens. Unde si quis omisso Baptismo ordinatur, non reciperet
characterem, ut 1, quaest. 1, si quis confugerit: ut si quis
presbyter deprehenderet se non esse baptizatum, debet baptizari, et
iterum ordinari, Extra. de Presbyt. non baptizatis: veniens.
Consistit autem hoc sacramentum in duobus: in elemento aquae, et
forma verborum, ut 1 quaest. 1: detrahe et Extra. de Baptismo et
ejus effectu: non ut apponeret. In aqua enim debet baptizari, non in
alio liquore; et undecumque sit illa aqua, sufficit, sive de mari,
sive de fonte, sive imbribus, sive de glacie resoluta. Forma
verborum est illa quam dominus dedit apostolis dicens: ego baptizo te
in nomine patris et filii et spiritus sancti, Extra. de Baptis. et
ejus effectu: non ut apponeres ita quod nihil omittatur de his verbis:
et si omiserit aliquam de tribus personis, non dicitur baptizatus, de
Cons., distinct. 4: in synodo. Nec debet omitti hoc verbum, dum
dicitur, ego baptizo te, Extra. de Baptismo et ejus effectu: si
quis puerorum. Si tamen corrumpat verba sacerdos ex ignorantia
Latinae locutionis, non nocet sacramento: de Cons., dist. 4:
retulerunt. Ex satisfactione autem debet immergere ter, secundum
hujus nostrae regionis consuetudinem, de Cons., dist. 4: de
terna. Et debet formam verborum ore exprimere: et dum dicit verba
baptizando, debet immergere in aquam, ut 1, quaest. 1: detrahe.
Cetera verba quae adhibentur ante et post oleum et chrisma, non sunt
de substantia Baptismi, sed de solemnitate. Si tamen sacerdos illa
omittat ex contemptu, peccat graviter, quia sunt introducta ex
generali consuetudine Ecclesiae, de Cons., dist. 4: sive
parvuli, et generales consuetudines servari debent, sicut Evangelia,
ut 11 distinct.: ecclesiasticarum. Sit autem sacerdos cautus, ut
per sese immergat, et per se elevet puerum de sacro fonte, propter
contingens periculum pueri; et postea tradat eum astantibus, et sciat
se patrem spiritualem pueri et compatrem parentum ex sola immersione,
sicut alii elevantes: 20, quaest. 1: omnes, ita quod filia
carnalis sacerdotis contrahere non potest cum baptizato ab ipso et
matrimonium contractum et consummatum dissolvetur, sicut inter filios
duorum compatrum, Extra. de Cognat. Spirit.: ex litteris. Si
vero immineat necessitas, vel infirmitas baptizandi, ut non possint
solemnitates observari, quia timetur de morte baptizandi; tunc
sacerdos habeat aquam paratam in fonte vel in vase, et immergat puerum
ter in aqua dicendo: ego baptizo te in nomine patris et filii et
spiritus sancti, et postea, si habeat opportunitatem, repetat ea quae
omisit, Extra. de Sacr. Unct. cap. pastoralis, et cap.
Presbyter. Si vero contingat imminente necessitate, quod puer
baptizatus sit per aliquam mulierem vel laicum, quia sic fieri
aliquando consuevit presbytero absente, sacerdos in tali casu, quia
probabiliter dubitat, baptizet eumdem sub ista forma verborum: si tu
es baptizatus, non te baptizo: sed si non es baptizatus, ego te
baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti, ut Extra. de
Baptismo et ejus Eff.: de quibus. Si autem puer inveniatur in
platea vel coemeterio, et dubitetur utrum sit baptizatus, sicut saepe
fit de expositis et projectis, baptizari debet, de Consecr. dist.
4: parvulos. Si vero aliquis magnus et adultus venit ad
baptizandum, quem sacerdos prae mole corporis non possit immergere,
tunc sacerdos fundat aquam super corpus ejus, dicens ego baptizo te in
nomine patris et filii et spiritus sancti; et sic recipit Baptismum.
Tali enim adulto non imponitur poenitentia de commissis ante
Baptismum: sufficit enim tali peccatori Baptismi sacramentum ad
remissionem peccatorum omnium tam originalium quam actualium, ut de
Cons., dist. 4: sine poenitentia. Requiritur tamen in eo cordis
contritio, sine qua non sequeretur veniam de actualibus peccatis, ut
de Consec., dist. 4: omnis. Et talis adultus debet respondere de
fide per se, non per alium, cum sacerdos quaerit de articulis fidei,
dicens: credis in Deum patrem etc. credis et in Jesum Christum
etc. ut de Cons., dist. 4: parvulus. Sed parvuli respondent per
alios, quia per se non possunt hoc proferre: de Consecr., dist.
4: parvulus. Habeat autem sacerdos orarium sive stolam ad collum cum
baptizat, 13 dist.: Eccl. Habeat etiam cereum accensum, ut
ostendatur sub typo luminis corporalis lux illa quae illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum, sicut 21 distinct.: clericos,
vel cleros, ut ex hoc apud homines fides augeatur: similiter Extra.
de Celebr. Miss.: sane. Admoneat autem sacerdos parochianos
suos, ut in septimana ante passionem domini nostri mittant pueros suos
ut instruantur de symbolo: de Cons., dist. 4: ante Baptismum
etc. ante 20 dies. Credo quod si sacerdos sit in tali loco quod non
possit habere aquam de fonte vel de rivo, vel aliam, defodiat terram,
si possit invenire; et si non poterit habere, imploranda est bonorum
omnium largitoris gratia, ut 20 dist.: de quibus. Si enim
sacerdos facit quod potest, et quod non potest committit Deo; tunc
ipse supplet defectum, ut 22 dist.: qui quaeritur. Parvuli delati
ad Baptismum respondeant per alios, quia per se non possunt. Idem
est de mutis, surdis et aegrotis, qui per se non possunt, ut de
Cons., dist. 4: parvuli. Potest autem dari Baptismus quandoque
eadem hora quando natus est puer, ne interveniente morte, Paganus
mori valeat, qui redimitur per Baptismum, ut de Cons., dist. 4:
beati. Generalis autem Baptismus non debet celebrari, nisi in
sabbato sancto, et sabbato Pentecostes, ut de Cons., dist. 4:
duo tempora. Nemo autem potest baptizare seipsum: sed alter debet
esse baptizans, et alter baptizatus, ut Extra. de Baptismo et ejus
effectu: debitum. Ista duo sunt necessaria homini ad salutem, fides
et sacramentum; sed ubi alterum deest ex necessitate, ipse Deus
supplet quod deest: in puero supplet fidem, in adulto supplet
sacramentum: ubi utrumque deest, anima in aeternum damnatur, ut de
Cons., distinct. 4: firmissime. Compaterni vero qui confitentur
fidem pro puero in Baptismo, tenentur instruere ipsum puerum jam
adultum de fide et caritate, ut de Cons., dist. 4: vos autem
omnia. Cavere autem debet sacerdos, ne vir teneat filium uxoris suae
ad Baptismum, sive habeat de se sive de alio, neque uxor filium viri
sui. Si tamen factum fuerit ex simplicitate vel ex malitia, non sunt
propter hoc separandi, ut 30, quaest. prima: dictum, et Extra.
de Cognat. Spir. capitul. si quis. Si tamen pater vel mater
filium suum baptizaverit in mortis articulo, cum non potest habere
alium qui baptizaret, non sunt separandi: nec aliquo modo
peccaverunt, ut 30, quaestione prima: ad limina. Potest autem
ille idem qui tenuerit puerum ad Baptismum tenere ad chrisma, cum ex
pluribus filiis aliquis compater fieri possit. De Cons., dist.
4: in catechismo. Ille tamen qui non baptizatur vel chrismatur, nec
ad Baptismum nec ad chrisma tenere potest, ut de Consecr., dist.
4: in Baptismate. De sacramento confirmationis, sive
chrismationis, breviter transeamus, prout spectat ad sacerdotem, quia
illud sacramentum spectat ad collationem episcopi. Presbyter enim
ungit puerum sacro chrismate jam baptizatum in vertice; sed episcopus
ungit cum sacro chrismate in fronte, ut de Cons., dist. 5:
novissime. De hoc plene tractatur extra de Sacr. Unct. cap.
cumque venisset; et in hoc sacramento contrahitur compaternitas, sicut
in Baptismo, ut de Cons., dist. 4: in catechismo. 30,
quaest. 4: si quis ex uno. Debet enim sacerdos monere parochianos
suos, ut filios suos chrismari faciant, quia in confirmatione vel
chrismatione plene efficiuntur Christiani: de Cons., dist. 1:
omnes fideles: quia licet omissio sacramenti non obsit puero morienti
ad salutem, prodest tamen viventibus, quia dat robur ad agones et
praelia hujus mundi: de Cons., dist. 5: spiritus sanctus. Obest
tamen praesentibus si omittant ex contemptu, quia peccant graviter,
cum sit sacramentum necessitatis. De poenitentia multa in libris
sanctorum patrum et scriptis inveniuntur doctorum declarata. Quaedam
tamen quae in usu ordinario magis occurrunt, duximus praelibanda;
debet namque sacerdos advertere utrum jurisdictionem habeat in illum vel
in illam, quando audit ejus confessionem, puta si est parochianus
ejus; alias si esset alterius, non posset ipsum absolvere, sine
petita et obtenta licentia illius sacerdotis cujus parochianus existit,
ut de Cons., dist. 5: placuit, et Extra. de Poen. et
Remiss.: omnis utriusque sexus, nisi in articulo necessitatis: puta
si poenitens et percussus vel infirmus ad mortem et non possit haberi
proprius sacerdos, in tali casu posset cuilibet confiteri etiam laico,
et obtinere veniam ex desiderio sacerdotis, confitendo laico
turpitudinem criminis, ut de Poen. dist. 6, cap. 1. Circa
poenitentiale judicium, duo sunt necessaria sacerdoti: scilicet
munditia vitae, et scientia discernendi inter lepram et lepram.
Munditia vitae necessaria est, ut in nullo eorum sit judicandus, quae
in aliis est judicare paratus, juxta illud domini, qui sine peccato
est, prius in illam lapidem mittat. Scientia judicandi similiter
necessaria est, ut cognoscat quid debet judicare, ut de Poenitent.
dist. 5, cap. 1, circa medium, ut ex errore non imponat falsas
poenitentias, per quas animae ad Inferna trahuntur, ut de Poenit.
distinct. 5: fratres; quia juxta sententiam veritatis, si caecus
praesumat ducere caecum, in foveam ductor primus cadit, inde secutor
ut 38 dist. cap. ipsis, et de Poen. dist. 6, cap. 1. In
primo autem inquirat sacerdos diligenter in confessione peccata et
circumstantias peccatorum, scilicet tempus, modum, locum, et causam
et cetera. Ut poenitentes ex ignorantia vel verecundia non celent in
confessione peccata, ut de Poen. distinct. cap. 1 circa finem,
Extra. de Poenit. et Remiss.: omnis utriusque sexus. Et dum
poenitens confitetur, sacerdos se exhibeat benevolum et affabilem et
humanum, ut poenitens non impediatur in confessione sua ex austeritate
sacerdotis; et audita confessione, confortet ipsum utendo diversis
experimentis ad sanandum aegrotum, nunc leviando et consulendo per spem
veniae et gaudium aeternae vitae, postea terrendo per poenas aeternas,
et incendia Gehennae ostendendo: sicut viderit expedire, ut de
Poen. distinct. 6, cap. 1 in fine, et Extra. de Poenitent.
et Remiss.: omnis utriusque sexus: sicut videmus in medico
corporali, qui phraeneticum per levia mitigat et ad sanitatem reducit,
et gulosum animum a vino et a carnibus aspere prohibet, ne per ea
incurrat mortem. In quolibet autem peccato poenitentia est
arbitraria, ut sacerdos consideret qualitatem peccati et peccantis, ut
si est senex aut juvenis, aut dives aut pauper, debilis aut fortis,
si est bene compos, aut compunctus, et alia; et omnibus bene
consideratis, imponat ei poenitentiam, et prout in arbitrio suo
viderit expedire, ut 26 quaest. 7 tempora: et de Poen. dist. in
mensuram. Ita tamen, quod juvenibus, maxime mulieribus, non
imponantur itinera et vagationes propter aetatis fragilitatem, ut 50
dist.: poenitentes. Quia in eundo et redeundo audit et videt
aliquid, per quod mulier juvenis colligit venenum mortis, et infundit
aliis; quia non solum tactu et ejus effectu, sed etiam aspectu
quaecumque appetitur, et quisque appetit concupiscentiam feminarum, ut
32, quaest. 5: non solum. Masculis autem injungat poenitentiam,
scilicet, genuflexiones et alias satisfactiones in Ecclesia
faciendas, ad tollendam malam consuetudinem de non veniendo ad
Ecclesiam diebus dominicis et festivis. Sit autem sacerdos ita
cautus, ut non imponat poenitentiam ita gravem et austeram poenitenti,
ut poenitens totam dimittat; sicut adolescens qui fascem dejecit a
tergo, quem super humeros portare non potuit, ut 26, quaest. 4:
alligant. Sed nec ita levem imponat, ne peccator contemnat peccatum,
et ut ex levitate poenitentiae relabatur libentius ad peccatum, ut 50
dist., cap. 1. Faciat ergo quoddam temperamentum ex misericordia
et severitate, ut poenitentia non sit nimis dissoluta, nec nimis
rigida, ut 10, quaest. 5: sunt namque: tamen tutius est ponere
minorem debito, quam majorem; quia melius excusamur apud Deum propter
multam misericordiam, quam per nimiam severitatem, ut 26, quaest.
4: alligant in fin.: quia talis defectus in Purgatorio
supplebitur, 25 dist.: qualis, et cap. Se.: tamen reiteranti
peccatum gravior est poenitentia injungenda. Vulnus enim iteratum si
incurratur, gravius est ad sanandum, ut de Poenitent. distinct.
4: inanis est poenitentia. Ut autem sacerdos ad ista sit doctus et
cautus, meditetur Scripturas sacras et dicta sanctorum, in quibus
ista inveniat: nam propter hoc dominus ponit verba sua in ore
prophetae, et post committit sibi curam animarum, dicens ad
Jeremiam: ecce dedi verba mea in ore tuo, ecce constitui te super
gentes et regna, ut 36 distinct. cap. ecce. Certe cum videamus
medicos corporum revolvere quotidie et legere libros physicales et
medicinales corporum in quibus docentur curare corpora moritura: magna
stultitia est non legere libros sanctorum medicinales animarum in quibus
docemur curare animas in aeternum victuras. Majus est damnum unius
animae, quam de morte innumerabilium corporum, ut 24, quaest. 3:
si habeas, circa finem. Instruat sacerdos confitentem, ut
confiteatur omnia peccata pure et sine palliatione, ut sicut peccata
sunt in conscientia confitentis per memoriam, ita sint in ore ipsius
per confessionem; nec dividat confessionem propter verecundiam, ut
unum confiteatur uni et aliud alteri, ut de Poenit. dist. 5, cap.
1: ut cautus, et ut confiteatur per se non per nuntium vel per
Scripturam, ut de Poen. dist. 1: quem poenitet in principio.
Verumtamen dum sacerdos inquirit de peccatis aut de circumstantiis
peccatorum, ita caute inquirat, ut non instruat eum ad peccandum,
quia nulli debemus parare laqueum, 17 dist.: de viduis sub nullo.
Debet autem sacerdos monere parochianos suos, et si opus fuerit
cogere, ut saltem semel confiteantur in anno, et communicent in
resurrectione domini: Extra. de Poen. et Rem.: omnis utriusque
sexus: si vero sacerdos timeat scandalum alicujus potentis de populo,
et timet probabiliter ut pejus inde oriatur, saltem denuntiet
rectoribus ac superioribus, ut per illos tales potentes inducantur ad
poenitentiam, ut quae non potest facere per se, faciat per alium:
sufficit enim sacerdoti ut faciat quod potest. Si autem poenitens
voluerit de aliquo peccato satisfacere, et in aliquo peccato remanere,
puta ab usuris, et non a fornicatione; sacerdos non debet omnino illam
confessionem spernere, et sic secretum dimittere a se inconsultum: sed
ipsam audire, et dare sibi consilium, ut jejunet vel eleemosynas et
alia bona faciat et exerceat. Non tamen illum absolvat, nisi de
omnibus confiteatur et satisfaciat: Extra. de Poen. et Remiss.:
quod quidem. Dominus enim noster totum hominem sanavit, et nullum
sanavit quem non omnino liberavit: de Poenit. dist. 3: sunt
plures. Denuntiet tamen, quod illa bona quae facit in mortali
peccato, non prosunt sibi ad vitam aeternam: sed ad hoc prosunt, ut
disponant et habilitent ad poenitentiam, ut legitur de Cornelio 26
dist. Deinde prosunt etiam ad praemium temporale: de Poen. dist.
3: quid ergo. Vel ad supplicium in Inferno, de Poen. dist. 3:
si quis autem. Curet autem sacerdos residere in tali loco, quando
audit confessionem, maxime mulierum, quod ab aliis videatur
manifeste, sed a nemine audiatur, ne laici qui clericis opido sunt
infesti, et sunt proni ad suspicandum malum, ex sinistra suspicione
cordis percutiantur; sed a nullo audiantur quae ibi dicuntur, ut illud
judicium soli sacerdoti confessori, et poenitenti confitenti sit
notum. Sufficit autem in illo divino officio testimonium Dei et
sanctorum Angelorum qui illic assistunt, et coram quibus illud
judicium agitur, ut de Poen. distinct. 1: quem poenitet, et 50
dist.: de his vero. Sacerdos autem summa cura et solicitudine curare
debet, ne revelet aliquid de his quae dicta sunt sibi in confessione,
neque per verbum, neque per aliud signum; sed si dubitat de aliquo
peccato, et super hoc vult consulere magis peritum, ita caute quaerat
consilium de peccato, ut nullus aliquid perpendat de peccatore: alias
esset in causa depositionis, ut de Poen. dist. 6: sacerdos et
Extra. de Poen. et Remiss.: utriusque sexus. Exhibeat se
sacerdos multa maturitate, ne verbosus aut loquax sit, ne propter hoc
videatur ut suspectus in confessione; nec sedeat in conviviis in
multitudine frequenter loquentium, ne aliquod verbum exeat ex ore suo
quod noceat ipsi de revelatione confessionis; et si audiat verbum
injuriosum a parochianis suis, non reddat eis vicem pro vice, ne
propter hoc insinuetur revelasse confessionis peccatum. Caveat autem
sacerdos ne dum audit confessionem mulierum, respiciat vultum earum,
nec advertat qualitatem membrorum: propter quod bonum est et congruum,
ut mulier teneat in confessione locum magis imum, et sacerdos magis
altum, ut non de facili se videant mutuo, ne insidiante Diabolo illa
impediatur in confessione propter verecundiam, vel sacerdos insidietur
ex illicita cogitatione: propter quod etiam sacerdos expedita
confessione juvencularum mulierum non immoretur illa immiscere verba
quae confessionem perturbant vel non adjuvent, nec ultra quam necesse
est excogitare confessionem earum, inquirendo vitiose motus membrorum
suorum et usus; quia ubi talis esca jacet, antiqui hostis stimuli non
desunt ad tentandum, 81 dist.: oportet. Nec recipiat sacerdos
manus mulierum inter manus suas, sicut aliqui stulti faciunt vel
fecerunt, nec aliquo modo tangat mulierem: quia bonum est omnino
sacerdoti non tangere, ut 32 dist.: hospitiolum. Timeat autem
sacerdos instigationem versuti hostis, qui cum habeat mille nocendi
modos, conatur a principio ruinae suae caritatem hominum et bona opera
perturbare, ut 16, quaest. 2: visus. Debet autem sacerdos omni
tempore dare poenitentiam, postulanti, et in ultimo articulo vitae:
de Poen. dist. 6 in Princip., et 36, quaest. 6: si
presbyter. Nec contrahat moram quandocumque advocatus fuerit ad
poenitentiam imponendam; aliter puniri debet. Sed si infirmus petit
poenitentiam, et antequam sacerdos veniat ad eum sit mortuus, vel
amiserit loquelam, sacerdos habeat eum pro confesso, et post mortem
absolvat eum, ut de Poen. dist. 1: multiplex, ut Extra. de
Sent. Excom.: a nobis. Si autem aliquis confiteatur aliquod
peccatum de quo satisfacere non potest, puta rapuit aliena quae prae
nimia paupertate reddere non potest, sacerdos injungat sibi
poenitentiam; dicat tamen sibi quod si veniat ad pinguiorem fortunam
restituat ablatum, si restitui potest, ut 14, qu. 6: si res
aliena. Item si mulier sibi supposuit partum alienum, ne bona viri
sui convolverentur ad alias, vel suscepit filiam de adulterio quae
nutritur de bonis viri sui, in hoc casu audiat confessionem ejus
sacerdos, et similibus casibus, si qui tales occurrant, et absolvat
eam, ut Ext. de Poenit. et Rem.: officii. Item si mulier
habeat certam et discretam conscientiam ex causa probabili et vera,
quod vir ejus sit consanguineus ejus, et ad hoc non vult contra
conscientiam reddere debitum viro suo excommunicato, sacerdos audiat
confessionem suam, et absolvat eam, et communicet illi in occulto
judicio animarum; vitabit ipsam in publico, Extra. de Restit.
Spol.: littera, Extra. de Sent. Excom.: inquisitum. Si
autem aliquis confiteatur sacerdoti aliquod peccatum vel furtum, de quo
satisfacere non possit aut non vult, et mulier, aut dominus rei
furtivae petat excommunicationem inde fieri, sacerdos debet
excommunicare in genere, non in specie; sed dicat, excommunico illum
vel illam qui fecit tale furtum, non nominando personam. Persona non
debet nominari expresse, nisi convictus sit aliquis in judicio;
Extra. de Offic. Jur. Ord.: si sacerdos. Et quandocumque
sacerdos excommunicat aliquem, scribat causam quare excommunicat, et
in scriptis proferat; aliter incidit in illam constitutionem, ut
Extra. de Sent. Excom.: medicinalis. Caveat autem sacerdos ut
non recipiat ad confessionem excommunicatos, interdictos, antequam
absolvantur: quia cum tales sunt remoti a sacramentis Ecclesiae, non
posset eos absolvere durante vinculo interdicti vel excommunicationis:
sed si sit excommunicatus ab ipso sacerdote, vel ab antecessore suo,
potest ipsum absolvere praemissa satisfactione, et poenitentiam
impendere, ut 11, qu. 3: si episcopus. Si autem sit
excommunicatus a sacerdote alio, non posset ipsum absolvere jure
ordinario, sicut nec posset aliorum parochianos excommunicare, ut
Extra. de Sent. Excom.: a nobis. Tamen in articulo mortis
potest vel posset simplex sacerdos a quacumque excommunicatione
absolvere: Extra. de Sepulchr., cap. ult. Potest autem sacerdos
de omnibus peccatis venialibus et mortalibus privatam poenitentiam
injungere, et absolvere fideliter confitentes, ut Extra. de Poen.
et Remiss.: Deus, nisi prohibeatur ab homine vel a jure; ut si
sint enormia crimina, in quibus requiritur major poenitentia, et illa
pro quibus requiritur solemnis poenitentia. Solemnem enim poenitentiam
imponit episcopus, non simplex sacerdos: 50 dist. in cap.
Quadragesimae. Instruet autem sacerdos parrochianos suos, ut
addiscant symbolum, scilicet, credo in Deum, et pater noster, et
confessionem: ista tria debent scire qui nesciunt legere, Extra. de
Poenit. et Remiss.: Deus qui Ecclesiam. Et quando homines
intrant Ecclesiam, aspergantur aqua benedicta, quam sacerdos habet
semper in Ecclesia paratam, quia in conspersione aquae benedictae
remittuntur per gratiam peccata venialia, et debilitatur potentia
inimici, ut de Consecr., dist. 3: aquam. Et quando sacerdos
audit confessionem alicujus, post auditam confessionem injungat ei
poenitentiam salutarem: deinde faciat confessionem generalem,
scilicet, confiteor Deo. Et dum facit confessionem, instruet
confitentem stare flexum ad terram pro reverentia absolutionis, ut ex
hoc fides et devotio augeatur poenitenti. Finita confessione, dicat
sacerdos: misereatur tui omnipotens Deus et cetera. Indulgentiam et
cetera. Et absolvat eum a peccatis et ab excommunicatione, restituens
ipsum Ecclesiae sacramentis. Caveat autem sacerdos, ut si quis vult
confiteri ei alio audiente, non recipiat eum, sed quemlibet audiat
separatum, ne unus audiat confessionem alterius nisi solus sacerdos,
ut Extr. de Poen. et Remiss.: omnis. De sacramento
Eucharistiae plura dicam sub eruditione simplicium sacerdotum.
Videamus ergo, quoniam iste tractatus excedit intellectum humanum, et
hoc sacramentum percipitur potius fide quam doctrina, juxta illud
dictum domini, nisi credideritis, non intelligitis: plus enim in eo
operatur credulitas mentis quam perceptio corporis, ut de Cons.,
distinct. 2: ad quid. Hoc sacramentum Eucharistiae sequitur
poenitentiam, quia non debet sacerdos vere poenitentibus illud
denegare. Ut de Cons., dist. 1: neminem. Est enim sacramentum
humanae reconciliationis ad Deum, in eo quod filius Dei assumpsit
carnem humanam, et fecit se unum nobiscum; unde dicitur Emmanuel,
quod est nobiscum Deus. In eo vero quod nos sumimus corpus domini et
sanguinem ejus, efficimur unum cum ipso, et sic per ipsum tendimus ad
unitatem cum patre, et sic per Christum mediatorem reconciliamur
aeterno patri; ut de Cons., dist. 3: sic ipse salvator dicit ad
patrem: volo pater, quod fideles sint unum nobiscum sicut unum nos
sumus, ut Extra. de summa Trinit. et fide Cathol.: damnamus.
Nec debet solum istud sacramentum ministrari per episcopum vel per
presbyterum; potest enim per diaconum ministrari, ut de Consecr.,
dist. 2: pervenit et 93 dist., cap. praesente, et cap.
diaconos. Est enim sacramentum necessitatis, sicut Baptismus et
poenitentia; unde dicitur viaticum a sanctis patribus, ut 26, qu.
6: qui recedunt: quia maxime dari debet morientibus, sicut
viatoribus transeuntibus, ut Extra. de Poen. et Remis.: quod
vitae. Unde sacerdos debet esse sollicitus, ut post poenitentiam
receptam communicet infirmum, ut sine communione non recedat, ut
Extra. de Poen. et Remiss. Deus qui Ecclesiam. Ideo sacerdos
debet servare Eucharistiam, et habere paratas hostias consecratas pro
infirmis communicandis: de Consec., dist. 2: presbyter: quam
reponat in loco mundo et singulari, ubi alia communia non ponantur, de
quibus communicet infirmum quandocumque fuerit opportunum. Et quando
ibit sacerdos ad communicandum, portet plures hostias in eundo et
redeundo, ut populus se inclinans adoret verum corpus Christi, quod
portatur manibus sacerdotis. Portet autem sacerdos illud publice,
honeste et honorifice ante pectus, indutus veste sacerdotali, cum
reverentia et timore, cum gausape mundo et decenti, praecedente
ministro cum lanterna cum lumine, vel cum candela. Doceat autem
sacerdos populum in Ecclesia, ut quando levatur corpus domini manibus
sacerdotis in altari, et quando portatur ad infirmum, omnes se
reverenter inclinent flexis genibus adorantes, ut Extra. de Celeb.
Miss.: sane. Reponat autem sacram Eucharistiam et chrisma et oleum
in loco clauso, et consignato clavi, ut non possit aliqua temeraria
manu extrahi, ut Extr. de custodia. Euchar. cap. 1. Curet
autem sacerdos hostias consecratas reponere in loco decenti, ubi non
marcescant: et si locus esset adeo humidus quod non possent ibi
durare, recenseat eas et revolvat frequenter, quia ex hac causa
sacerdos potest etiam in tempore generalis interdicti semel in hebdomada
celebrare, januis tamen clausis, Campanis non pulsatis, interdictis
et excommunicatis exclusis, ut Extra. de Sent. Excomm.:
permittimus. Quod si marcescerent et veterascerent, sicut in
aliquibus locis aliquando factum est, prout audivimus, jam desineret
ibi esse corpus Christi, ut de Consecr., dist. 2: qui bene.
Unde talis hostia non debet dari communicanti. Item dari debet corpus
Christi jejuno stomacho ante cibum in honore tanti sacramenti, non
post: de Consecr., dist. 2: liquido. Si vero timeatur de
morte, dari potest quandocumque, ante et post. Quando vero oportet
sacerdotem veteres hostias renovare, et consecrare de novo, sumat
hostias veteres, et comedendo consumat jejuno stomacho, vel post
Missam celebratam antequam sumat perfusionem, seu ablutionem
digitorum. Illud idem faciat quando supersunt hostiae consecratae
communicationi populi, sicut in festo natalis domini vel
resurrectionis, vel in aliis festivitatibus, quibus communicant, ut
de Consecr., dist. 2: tribus gradibus. Debet autem sacerdos dare
panem seorsum, et calicem seorsum; nec debet Eucharistiam vino
intingere, ut de Cons., dist. 2: cum omne. Caveat autem
sacerdos ut nunquam porrigat sano vel infirmo hostiam non consecratam
pro corpore Christi, quia non debet populum deludere, cum falsa
remedia sint veris periculis graviora, ut Extra. de celebratione
Missae: de homine. Habeat autem sacerdos orarium sive stolam ad
collum suum, quando communicat aliquem, ut 23 distinct.:
ecclesiastica. Si vero aliquis sit infirmus, ita quod non possit
hostiam totam sumere, quia forte patitur in gutture, sacerdos frangat
hostiam et sumat inde aliquam particulam, et det ei aliam particulam,
quia pro qualibet parte sumitur corpus Christi, quia in sacramento per
partes manducatur, et manet totum integrum, ut de consecratione,
distinct. 2: qui manducat. Sive plus sive minus quis inde
percipiat, omnes aequaliter integerrime sumunt generaliter, et
specialiter unusquisque, ut de consecratione, distinct. 2: quid sit
sanguis. Cum autem sacerdos communicat sanum vel infirmum, debet in
porrectione sacrae Eucharistiae facere signum crucis cum ipsa hostia in
facie recipientis dicens: corpus et sanguis domini nostri Jesu
Christi conservet et custodiat te in vitam aeternam. Cum vero
porrigit calicem, dicat: in nomine domini nostri Jesu Christi: quia
illud est purum vinum cum aqua, et non sanguis, cum non sit
consecratum mystica prece sacerdotis: sanguis enim datur cum corpore
per modum unionis, quia non est corpus sine sanguine; ideo debet
dicere sacerdos qui porrigit Eucharistiam: corpus et sanguis domini
nostri Jesu Christi conservet te in vitam aeternam, amen. Secus est
in sacramento altaris, ubi sacerdos recipit seorsum sanguinem sub
specie vini; tunc ipse recipit verum sanguinem Christi prece mystica
consecratum: nam ante consecrationem erat vinum, post consecrationem
vero est sanguis, quia benedictio consecravit, ut de consecratione,
distinct. 2: nos autem. Debet autem sacerdos monere communicantes,
ut sumant de calice tribus vicibus ad minus, non propter aliquod
mysterium, sed ut bene laventur ora sumentium, ne remaneant aliquae
reliquiae inter dentes communicantium vel gingivas, et ut maleficae
mulieres non possint ita de facili reservare in ore corpus Christi ad
aliquod earum maleficium perpetrandum, sicut saepius intelleximus quod
plures maledictae fecerunt. Debet autem teneri dum communicant,
aliquod gausape ante pectus sub mento, saltem ante caput illius
gausapis in quo sacerdos tenet Eucharistiam, ambabus manibus
expansis; ut si tota ceciderit hostia vel aliqua particula, non possit
cadere in terram vel conculcari: non est enim sine culpa, quando
corpus Christi ex negligentia cadit in terram, ut de consecratione,
dist. 2: qui bene, et 1, quaest. 1: interrogo. Si vero aliqui
pueri de parochia sacerdotis venerint ad communicandum in festo
nativitatis vel resurrectionis domini, et tantae adhuc innocentiae
sint, quod nullo adhuc gravati sint gravi peccato, et sint tantae
discretionis et compunctionis, quod sumant cum aliqua reverentia et
timore, potest sacerdos dare eis corpus Christi post aliqualem
confessionem, quae inducit in illis devotionem et assuefactionem
confitendi: quia licet non habeant actualem discretionem confitendi et
conterendi: tamen in ipsis operatur sacramentum, cum non inveniat
obicem malitiae in eis, ut Extra. de Baptismo, et ejus effectu:
majores in fine. Si autem indiscreti fuerint et malitiosi, utpote in
quibus malitia excedit aetatem, non debet sacerdos indistincte talibus
dare corpus Christi. Parvulis vero ita teneris quod sumere illud non
possunt, debet sacerdos in mortis articulo vinum cum aqua in calice pro
confirmatione porrigere, non quod sit sacramentum, sed fides et
assuefactio sacramenti. Illud autem credo, et rogo omnino vitandum,
quod quidam sacerdotes facere consueverunt, ut videlicet quando portant
Eucharistiam ad infirmum, non portant vinum de Ecclesia sua, sed
accipiunt de domo infirmi. Portet ergo sacerdos vinum de Ecclesia sua
cum ipsa Eucharistia de segete sua si habet, ad domum infirmi: si
vero non habet, acquirat unde possit vel emat, et ab Ecclesia sua
deferat ad infirmum; ne per hoc laedatur in tanto sacramento fides
illius infirmi, qui sic mortaliter et pernitiose sumeret, cum in illo
sacramento plus operetur fides percipientis quam sacramenti perceptio,
ut de consecratione, distinct. 2: ut quis. In omnibus enim
sacramentis, et in isto praecipue, quia magis caligat oculus
rationis, debemus informare viros et mulieres ad fidem et devotionem
non solum per verba, sed etiam per actus nostros exteriores, ut
Extra. de celebratione Missae: sane. Sed si sacerdos sit suspensus
vel excommunicatus aut interdictus, vel remotus a collatione et
perceptione hujus sacramenti, in hoc casu peccat sacerdos in
conferendo, et peccat ille qui scienter recipit ab eo. Si vero
probabiliter ignoret de facto, non peccat, ut Extra. de clericis
interdictis vel Excommun.: ministrum apostolicum. Si vero sacerdos
ligatus sit minori excommunicatione tantum, peccat sacerdos in
conferendo, sed non peccat ille qui recipit; quia in casu sacerdos,
etsi sit remotus a perceptione sacramentorum, non tamen a collatione,
ut Extra. de clericis interdictis vel Excommunic.: celebrationis.
Extrema unctio debet dari adultis infirmis, poenitentibus, et
petentibus, de quorum morte timetur: sanis enim et pueris et non
poenitentibus dari non debet: et debet dari ab episcopis, vel
presbyteris, et non ab aliis, ut 95 dist.: quod illud et c.
sequenti. Consistit autem hoc sacramentum in unctione quae fit ex oleo
sancto, et oratione quae funditur a presbytero super infirmum, ut
cap. praeallegato. Debet autem adhiberi in hac unctione oleum
benedictum per episcopum, quod dicitur oleum infirmorum, et non oleum
catechumenorum, quia illud adhibetur in sacramento Baptismi, Extra.
de sacra unctione: cum venissent. Unde peccant sacerdotes qui
inungunt de alio oleo: peccant etiam in illa capitula, qui volunt dare
illud oleum capellanis suis cum alio oleo, facientes quamdam divisionem
sacramentorum ex avaritia vel ex jactantia, quia faciunt illos errare,
dum ungunt infirmos de oleo catechumenorum. Si vero sacerdos
deprehenderit se errasse, et ex errore de alio oleo unxisse, debet
adhuc de alio oleo debito ungere, et supplere quod omisit, ut Extra.
de sacra unctione, cap. 1. Et ille sacerdos qui inungit, debet
super infirmum fundere orationem: non enim unus debet inungere et alius
orationem dicere, sicut quidam fatui sacerdotes facere consueverunt,
ut non sit divisio sacramenti, ut 23 dist.: quorumdam. Possunt
tamen alii sacerdotes simul cum ipso sacerdote inungente et orante
orare. Et debent etiam plures sacerdotes adhiberi in collatione hujus
sacramenti, si fieri potest: nec hic est taxatus numerus quot
sacerdotes debeant interesse; quia sufficiunt duo, si plures haberi
non possunt: possunt etiam communicare centum si volunt; sed quando
non possunt esse plures sacerdotes, potest unus sacerdos cum scholare
suo, et ex causa potest solus sacerdos illud sacramentum conferre
infirmo, ut Extra. de verborum significatione, quae sunt. Debet
autem sacerdos istud oleum, et aliud oleum et chrisma in die quintae
feriae hebdomadae sanctae per singulos annos de anno in annum renovare
ad sacramenta conferenda, et vetus in Ecclesia concremare, ut de
Consecr., dist. 3: litteris: et de oleo novo per episcopum
benedicto baptizare et inungere, et non de veteri; alias esset
graviter puniendus, nisi hoc faceret ex gravi necessitate, ut de
Cons., dist. 4: si quis de oleo. Et si oleum vel chrisma ex
frequenti usu deficeret, potest sacerdos adhibere oleum non consecratum
oleo consecrato, et totum efficitur consecratum, ut Extra. de
Cons. Ecclesiae vel altaris: quod in dubiis. Nec debet sacerdos in
collatione hujus sacramenti pecuniam exigere, nec aliquo modo petere,
quoniam hoc esset simoniacum; sponte tamen oblatum potest recipere.
In nullo enim sacramento permittitur pecuniam postulare, sed dari, ut
1, quaestione 5, cap. ultimo. Si vero infirmus voluerit alios
clericos praeter clericos Ecclesiae suae convocare ad ipsum
inungendum, sacerdos parochialis Ecclesiae licet non debeat pecuniam
petere, potest tamen denuntiare sibi, et dicere: ego et socii mei
nihil petimus, parati sumus sine aliqua satisfactione. Aliis vero cum
sint extranei, est honestum et consuetum ut aliqua eleemosyna
tribuatur. Item potest illud sacramentum iterari, sicut et
poenitentia: nam ista tria sacramenta, scilicet Baptismus,
confirmatio et ordo, iterari non possunt; reliqua possunt iterari,
quae sunt quatuor: quia enim iteratur morbus peccati, necesse erat ut
posset iterari medicina sacramenti. Prodest autem istud sacramentum ad
duo: primo quia citius sanantur infirmi si sint convalituri: secundo
quia tollit peccatum veniale, sicut patet auctoritate Jacobi, unde
sumitur istud sacramentum: ubi dicitur Jacobi 5: alleviabit eum
dominus, et si in peccatis fuerit, dimittentur sibi. Si autem
infirmus qui petit unctionem, amisit notitiam vel loquelam antequam
sacerdos veniret ad eum, nihilominus ungat eum sacerdos, quia in tali
casu debet etiam baptizari, et a peccatis absolvi, ut Extra. de
Baptismo et ejus effectu: majores. Potest autem corpus defuncti
lavari, ut moris est apud quosdam, etiam si eadem die qua natus
decesserit; quia talis lotio non obest defuncto nec prodest, sed
prodest vivis qui per hoc reddunt testimonium fidei suae, quia tale
corpus in generali resurrectione habet resurgere, ut 12, quaest.
2: non extimemus. De sacramento ordinis dicendum est, quod novem
sunt ordines ecclesiastici, ad quos clericus finaliter promovetur, ut
25 dist.: perlectis. In quorum collatione talis est ordo: in
primis enim tonsura efficitur clericus, ut Extra. de aetate et
qualitate ordinandi Praed.: cum contingat, qui aliter dicitur
Psalmista, 25 distinct.: perlectis, ubi ad Psalmistam: deinde
efficitur ostiarius, deinde exorcista, deinde lector, deinde
acolythus, deinde subdiaconus, deinde diaconus, deinde presbyter,
deinde episcopus, ut 77 distinct., cap. 1. Ad instar caelestis
militiae ubi sunt novem ordines Angelorum, in quibus alii majores,
alii minores; et dum minores exhibent reverentiam majoribus, et
majores minoribus dilectionem impendunt, fit in eis vera concordia ex
diversitatis contentione, ut 79 distinct.: ad haec autem. Possunt
autem semper recipi minores ordines; sed sacri ordines non possunt
recipi nisi septies in anno; videlicet in quatuor sabbatis temporum,
et in sabbato sancto, et in sabbato ante dominicam de passione domini,
ut Extra. de tempore et Dispensat.: de eo sacros autem ordines
dicimus a subdiaconatu et supra, ut 32 dist.: erubescant. Isti
enim qui ad hos ordines promoventur, coguntur omnino continere, et
profiteri castitatem, ut 38 distinct.: nullum facere subdiaconum.
Debet autem quilibet clericus a suo episcopo ordinari, vel de licentia
sui episcopi, ut 9, quaest. 2 Lug. Si vero aliquis clericus de
ignorantia vel oblivione omisso aliquo medio fecerit se ad altiorem
ordinem promoveri, debet se abstinere ab executione illius ordinis,
donec tempore debito et statuto ad hoc receperit ordinem quem omisit,
ut 52 dist.: sollicitudo. Et nota, quod quilibet praedictorum
ordinum habet privilegium fori sui et enormitatis, unde non potest
conveniri nisi in foro Ecclesiae. Et quicumque percutit aliquem
clericum, eo ipso incidit in excommunicationem, a qua non potest
absolvi nisi in articulo mortis, vel auctoritate Papae, ut 17,
quaest. 4: si quis suadente. Et debet deferre tonsuram rotundam,
non quadratam vel fenestratam, desuper caput ad modum sphaerae, alias
debet puniri, ut 23 dist.: prohibete. Aliter non conceditur ei
ministrare ad altare, nisi cum tonsura et veste congrua, ne faciat
inde scandalum aliis; 23 distinct. cap.: presbyter. Debent etiam
benedicere mensam, quandocumque comedunt, et cibo sumpto gratias
referre Deo, ut 43 dist.: non liceat. De sacramento matrimonii
pauca dicemus, quae spectant ad officium sacerdotis. Est enim
sacramentum laicorum; laicis enim concessum est uxores ducere, filios
procreare, terram colere, et temporalia possidere. Clericis convenit
ab omni strepitu temporalium cessare, vacare contemplationi et
orationi, quod designat rasura capitis, et corona quam habent in
signum regni quod expectant in Christo, utpote in sorte domini
electi, ut 12, quaest. 1: duo sunt; tamen quidam clerici possunt
habere temporalia ad communem utilitatem indigentium, exemplo domini;
12, quaest. 1: habebat et dominus, et 12, quaest. 2: aurum
Ecclesia habet. Quicquid enim habent clerici de redditibus, debet
esse pauperum, et domus eorum debent esse communes ad susceptionem
peregrinorum, ut 16, qu. 1, cap. ult. Aliter autem si ex
avaritia retinent et accumulant, apud strictum judicem rei sunt omnium
illorum quibus convenire possunt, ut 47 distinct.: sicut hi.
Clerici in minoribus constituti possunt contrahere matrimonium si
contrahere volunt; sed in sacris ordinibus a subdiaconatu et supra
nunquam, ut 32 distinct.: de illo clerico. Perdit tamen
beneficium clericus conjugatus: quia non potest habere Ecclesiam et
uxorem, seu beneficium ecclesiasticum cum uxore, et Extra. de
clericis Conjug.: Joan. Potest autem redire ad clericatum si
habuerit unicam uxorem, tamen virginem, ut 32 distinct.: nemo.
Ad sacerdotem pertinet curare ne in parochia sua contrahantur
clandestina matrimonia et incestuosa; et ideo intervenire debent
publica sponsalia, et aliae solemnitates consuetae, per quas
excluduntur et revelantur ista impedimenta. Propter quae celebrat
sacerdos Missam specialem: in qua benedicit sponsam cum sponso, ut
30, quaest. 5, per totum. Requiritur tamen quod sponsa
benedicatur per sacerdotem si sit virgo, ut habeat in se signaculum
sacramenti: signat enim Ecclesiam quae virgo Christo nupsit, et
virgo in fide permansit, juxta illud apostoli 2 Corinth. 11:
despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo, ut
notatur Extra. de bigamis: debitum; propter quod etiam mulier
corrupta non potest in sacram virginem consecrari, ut 12, quaest.
5: ille autem, et 26 distinct.: acutius: et ita quantum ad hoc
requiritur major castitas in muliere quam in viro. Prius tamen quam
sponsalia contrahantur, sacerdos denuntiet publice in Ecclesia
personas inter quas matrimonium debet contrahi; ut quicumque sciverit
aliqua impedimenta, infra certum terminum dicat; aliter sacerdos non
celebret sibi Missam, quia graviter puniretur a jure: Extra. de
clandestinis sponsalibus: cum inhibitio. Illud autem non omitto,
quod quando sacerdos celebrat Missam sponsalium, facta consecratione,
antequam dicat pax domini, benedicat sponsam cum sponso, et peracta
benedictione redeunt ad altare recepturi corpus et sanguinem in altari.
Ego autem laudo, et tutius reputo meo judicio, ut sacerdos prius
sumat corpus et sanguinem domini, propter periculum quod posset
intervenire in tanto strepitu hominum de corpore Christi, et propter
periculum conscientiae sacerdotis; et sic peracto illo divino
mysterio, sacerdos vadat ad benedicendum illos: sed ante benedictionem
sacerdos interroget illos utrum unus consentit in alterum per verba de
praesenti, et velit ipsam in conjugem habere; et hoc facto fundat
benedictionem super capita amborum, principaliter tamen super
mulierem, ratione cujus celebratur Missa, et datur benedictio, sicut
patet ex verbis et forma ipsius benedictionis. Et data benedictione,
sicut moris est, sacerdos accipiat manum dexteram sponsae in manu sua
involuta pallio quo induitur, et assignet eam sponso per verba
consueta; et facto signo crucis dimittat eos in pace. In his
solemnitatibus maxime attenditur consuetudo; quia in quibusdam
Ecclesiis haec solemnitas non servatur. Debet etiam sacerdos curare,
ut aliquis de parochia non contrahat cum consanguinea sua vel affine sua
usque ad quartum gradum, nec in ipso gradu, ut Extra. de Consang.
et Affin.: non debet, et 33, quaest. 3: aequaliter. Si autem
ab una parte in quinto gradu, ex altera vero in secundo, vel in
tertio, vel quarto; possunt contrahere; quia quoto gradu remotior
quis distat a stipite, tanto gradu differt a quolibet per aliam lineam
descendentium ab eodem, ut Extra. de Consang. et Affin. cap.
ult. Nec debet aliquis contrahere cum affine data consanguineo suo;
et hoc si sponsalia contracta fuerint post septennium; quia tale
matrimonium non potest contrahi, et contractum dirimitur, Extra. de
Spons. Imped. cap.: litteras. Nec inter filios duorum compatrum
potest contrahi matrimonium, si per eos vel per alterum eorum
compaternitas est contracta, ut Extra. de Con. spirituali: super
eo. Nec debet quis contrahere cum adultera quam duxit de facto vivente
uxore sua, vel cui dedit fidem contrahendi post mortem uxoris suae, ut
Extra. de eo qui duxit in matrimonium quam polluit per adulterium,
cap. ult. Secus si uxor secunda nescia fuit de prima uxore: nam in
hoc casu post mortem primae uxoris remanet matrimonium cum secunda, nec
dissolvitur ad petitionem viri, ut Extra. de eo qui duxit in
matrimonium, cap. 5 et penult. Nec debet quis contrahere mortua
uxore cum illa cujus filium uxor sua dum viveret de sacro fonte
levavit: secus si aliqua levavit alium ipsius uxoris suae tantum, quia
cum illa posset contrahere, ut 39, quaest. 4: qui spiritualem,
et cap. Post uxoris; quia vir et mulier communicant sibi actiones,
et non passiones, ut ibidem notatur: uxor enim viro acquirit
compaternitatem, et vir uxori post contractum matrimonium et
consummatum tam in Baptismo quam in confirmatione sacri chrismatis
agendo, idest tenendo filium alterius ad Baptismum vel ad chrisma,
secus patiendo, idest si ejus filius vel filia teneatur. Dicit enim
magister Hugo, quod non solum in Baptismo, sed in omnibus praeludiis
contrahitur compaternitas, ut 3 quaest. cap. 1: Vin. et alii
dixerunt, quod non, ut Extra. de cognatione Spirit.: contracto.
Sed quia adhuc sub judice lis est, ideo de ipsis praeludiis quae
praecedunt Baptismum, et eorum causis, aliqua disseramus. Cum puer
defertur ad Ecclesiam baptizandus, sacerdos primo sufflat in modum
crucis in faciem ipsius pueri, ut proprium sacerdotis mysterium
spiritui sancto cedat fugiens malignus spiritus, ut de consecratione,
dist. 4: postquam. Post sufflationem vero signatur baptizandus
signaculo sanctae crucis tam in fronte quam in toto corpore, et ut tunc
Diabolus recognoscens signaculum suae mortis, sciat eum jam esse
signatum per signaculum alienum, ut de consecratione, distinct. 4:
postea. Signatur deinde pabulo salis in ore, ut sapientiae sale
conditus, foetore careat iniquitatis, ne putrefiat vermibus
peccatorum, ut de consecratione, distinct. 4. Ex hinc postea
tanguntur nares et aures baptizandi de saliva sacerdotis, et dicitur ei
verbum quod dominus dixit quando sanavit infirmum mittens digitum suum
in auriculam dicens: ephpheta, quod est aperire, ut aperiantur nares
ad recipiendum notitiam Dei, et aperiantur ei aures ad audiendum
mandata Dei, ut de consecratione, dist. 4: postea. Deinde
ungitur in pectore de oleo sanctificato, ut cor illius confortetur in
fide sanctae Trinitatis, ut nullae reliquiae latentis inimici
remaneant in ipso. Ungitur etiam inter scapulas seu spatulas de eodem
oleo sanctificato, ut per Dei gratiam roboretur ad bona opera
facienda, ut de consecratione, distinct. 4. Deinde post Baptismum
jam receptum ungitur in vertice sive cerebro chrismate, ut regni
Christi particeps fiat, et sit paratus reddere rationem de fide quam
suscipit in Baptismo, ut de Consec. distinct. 5: postquam. Et
nota quod ante Baptismum ungitur oleo sancto, sed post Baptismum de
chrismate sacro, quia sic est Christianus a Christo, ideo ungitur
chrismate quia dicitur a Christo: ob hoc etiam omnes baptizati
dicuntur Christiani, quasi uncti: Extra. de sacra unctione: cum
venisset. Circa instructionem populi duo sunt necessaria: scilicet
doctrina, et vita pura; ut doceat populum verbo et opere, aedificet
exemplo. Debet enim frequenter exponere verba sacrae Scripturae,
idest sanctorum patrum exempla, prout juxta congruitatem temporis et
moris viderit expedire ad cognitionem veritatis; et per exempla suae
conversationis et vitae aedificare auditores, et adprobare quod dicit
in cordibus auditorum ad amorem et affectionem veritatis: ad quod
designandum in Exodo vestimentis sacerdotis tintinnabula inserta
leguntur, ut audiantur sonitus, quando ingrediuntur sanctuarium in
conspectu domini, ut non moriatur, quia contra se iram judicis
caelestis erigit, nisi vita sacerdotis simul cum linguae sonitu
uniformiter clamitet: modumque teneat in praedicando, ut juxta
capacitatem audientium praedicet utilia et intelligibilia, non alta
quae non possunt intelligi, vel quae aliquo errore vulnerent
conscientias audientium: neque superflua, quae fastidium generant aut
taedium in animas auditorum, 43 distinct.: sit rector: non enim
sufficit vita bona sine doctrina. Si enim sacerdos ex ignorantia vel
negligentia non praedicet populo suo veritatem, nec exponat eis viam
salutis, reus erit apud Deum animarum illarum quae sub ipso perierunt
ex defectu doctrinae, 43 distinct.: fessus, et 50 distinct.:
si quis diaconus. Si vero sacerdos diligenter doceat populum, et
quantum in se est annuntiat eis viam salutis, et illi non acquiescentes
ei pereant, sacerdos sine culpa erit in die judicii apud Deum, et
illi soli remansuri sunt in poenis, ut 47 distinct. cap. ult.
Aliter autem quantumcumque sacerdos sit bonae vitae, non sufficit ei
ad salutem, si curam habeat animarum: ex sola enim negligentia quam
habet ad subditos, damnaretur, ut 40 distinct.: sic propterea.
Heli sacerdos in se sanctus fuit, sed quia filios non erudivit in omni
disciplina et correctione, superius cecidit, et mortuus est, ut
Extra. de Simon.: licet Heli in principio. Nec iterum sufficit
doctrina sine vita. Si enim sacerdos malae vitae sit, perdit fructum
doctrinae: quia cum ipse sit criminosus, non habet frontem corripiendi
criminosum, ut 25 distinct. cap. ult. Laici enim de facili
corrumpuntur per exempla malae vitae sacerdotis, et ex hoc contemnunt
verbum Dei et sacrificium, et ex pravis exemplis sacerdotis pejores
fiunt, ut 50 distinct.: de his vero. Cujus enim vita despicitur,
restat ut ejus praedicatio contemnatur, ut in qu. quarta idem
testatur. Tot enim sacerdotes digni sunt mortibus, quot ad subditos
perditionis exempla transmittunt, ut 11 quaest. 4: praecipue.
Sacerdos autem qui nec habet regimen in se nec rationem, nec delicta
detersit, nec filiorum crimen correxit, canis impudicus dicendus est
magis quam episcopus: 2, quaest. 4: qui nec. Sic ergo patet,
quod sacerdos debet utrumque habere, scilicet puritatem vitae, et
doctrinam, quantumcumque sit hoc difficile. Nam, ut dicit
Augustinus: nihil in hac vita, et maxime in hoc tempore difficilius
officio episcopi vel presbyteri, si perfunctorie vel adulatorie res
agatur; sed apud Deum nihil beatius, si eo modo militent, quo noster
imperator jubet, ut 40 distinct.: ante omnia. Dominus noster
Jesus Christus, qui est fons omnium bonorum, de cujus plenitudine
omnes accipimus, tales faciat sacerdotes nostris temporibus, quales
descripti sunt, qui cum patre et filio et spiritu sancto vivunt et
regnant per infinita saecula saeculorum. Amen.
|
|