|
1. Ad III sic proceditur; videtur quod in creaturis non sit ordo
agencium. Quod enim agit sine medio est perfeccius agens quam quod
agit per medium. Set Deus est agens potentissimum. Ergo non agit
per medium, et ita una creatura non agit in aliam.
2. Praeterea de ratione agentis est ut faciat sibi simile, set id ad
cujus similitudinem fit aliquid est exemplar. Si igitur una creatura
sit causa agens respectu alterius, sequeretur quod digniora in entibus
sunt exemplaria inferiorum, quod reprobat Dionysius quinto capitulo de
divinis nominibus.
3. Praeterea agens et finis incidunt in idem specie, ut dicitur in
secundo phisicorum. Si igitur una creatura est causa activa alterius,
una erit causa finalis alterius quod videtur esse contra id quod
Proverb. XVI: universa propter semetipsum operatur dominus.
Set contra est quod dicit apostolus, Rom. XIII: que a Deo sunt
ordinata sunt. Et Dionysius dicit quod lex divinitatis est per
superiora inferiora reducere in se. Una ergo creatura agit in aliam.
Respondeo dicendum quod quidam loquentes in lege Maurorum posuerunt
quod nulla creatura habet aliquam actionem, dicentes quod ignis non
calefacit, set Deus in igne. Set secundum hoc frustra essent
attribute rebus virtutes active, et qualitates, et forme. Et ideo
dicendum quod ipsa inequalitas constituta per divinam sapientiam in
rebus creatis, ut dictum est, exigit quod una creatura agat in aliam.
Secundum hoc enim attenditur in creaturis inequalitas quod una est
perfeccior altera; perfeccius autem comparatur ad minus perfectum,
sicut actus ad potentiam. Est autem de ratione existentis in actu quod
agat in id quod est in potentia. Et sic necesse est quod una creatura
agat in aliam. Set sicut creatura esse in actu participat a Deo qui
est purus actus, ita et virtutem agendi participat a Deo et agit ejus
virtute sicut causa secunda virtute cause prime.
Ad primum ergo dicendum quod omnia quecumque fiunt per actionem
creature, Deus posset facere sine creatura. Non ergo est ex defectu
potentie ejus quod mediante creatura agit, set ex habundancia bonitatis
ipsius, ex qua provenit quod non solum comunicat creature quod sit in
se bona, set hanc dignitatem ut sit aliis causa bonitatis.
Ad secundum dicendum quod oppinio illorum reprobatur a Dionysio, qui
ponebant quedam intellectualia separata esse prima exemplaria. Nam
primum exemplar omnium Deus est. Nil tamen prohibet secundario unam
creaturam esse exemplar alterius.
Ad tertium dicendum quod finis ultimus omnium Deus est; sunt tamen et
fines alii sub isto fine, secundum quod una creatura ad aliam ordinatur
ut ad finem, imperfecciora scilicet ad perfecciora, ut materia ad
formam, elementa ad mixta, plante ad animalia, animalia ad homines ut
habetur Genesi, I. Et sic patet quod ordo universi attenditur
secundum quod una creatura agit in aliam, et secundum quod una fit ad
similitudinem alterius, et secundum quod una est finis alterius.
|
|