Ignoti Auctoris

DE POTENTIIS ANIMAE


Caput 1

Ut adjutorium homini collatum, et progressum peccati plenius videamus, de anima et ejus potentiis aliquid consideremus. In primis ergo oportet supponere cum philosopho in 2 de Anim., quod anima est primum principium vitae in istis rebus inferioribus: animata enim viva dicimus, inanimata vero non viva. Ista enim vita duplici operatione manifestatur: cognitione scilicet, et motu; unde et philosophi, ut patet 1 de anima, per ista duo animae naturam investigaverunt. Pro tanto autem dico primum principium vitae: quia, licet aliquod corpus possit esse principium vitalis operationis, ut oculus visionis et cor vitalis operationis; non tamen est primum: quia hoc non convenit eis in quantum sunt corpora, sed in quantum sunt talia corpora, scilicet viva; quod habent per animam. Quia quod est actu tale, hoc habet ab aliquo principio, quod est actus ejus. Anima ergo quae est primum principium vitae, non est corpus, sed actus corporis, et aliquid corpore altius. Nunc autem sic est secundum philosophum in 2 Cael. et Mund., quod ea quae sunt infima in entibus, non possunt consequi perfectam bonitatem, sed aliquam imperfectam consequuntur paucis motibus: his vero superiora consequuntur perfectiorem bonitatem motibus multis: superiora vero his perfectam adipiscuntur bonitatem motibus paucis: summa vero perfectio invenitur in eo qui absque ullo motu perfecte possidet bonitatem. Quia ergo natura humana est inter corporalem et angelicam naturam constituta, ad majus bonum est ordinata quam natura corporalis quae ordinatur ad aliquod particulare bonum, quia ad aequale cum Angelis, scilicet ad beatitudinem: idcirco plures habet virtutes et operationes quam corporalia quae ordinantur ad bonum particulare, et quam Angeli qui eam in naturalibus excedunt. Sunt ergo in anima humana plures potentiae ad hoc ut consequi possit beatitudinem ad quam finaliter ordinatur. Istae autem potentiae per actus et objecta distinguuntur, ut dicitur 2 de anima. Potentia enim secundum id quod est potentia, ordinatur ad actum: unde oportet rationem potentiae accipere ex actu ad quem ordinatur. Unde ubi diversificatur ratio actus, oportet quod diversificetur ratio potentiae. Ratio autem actus secundum diversam rationem objecti diversificatur, ut dicitur in eodem. Actus enim potentiae activae comparatur ad objectum ut ad terminum et finem ejus, ut actionis augmentativae est finis et terminus ipsum quantum. Actus autem potentiae passivae comparatur ad objectum ut ad principium activum, ut visus ad colorem. Ex principio autem et fine omnis actus recipit speciem. Patet ergo, quod potentiae animae distinguuntur per actus et objecta. Quia ergo vegetare, sentire, et intelligere sunt diversi actus respectu diversorum objectorum, quia vegetare est quanti ut objecti, et sensus qualis, intellectus autem quidditas rei; patet quod anima habet tria genera potentiarum in generali: scilicet vegetativum, sensitivum et intellectivum. Nec ad praesens fiat vis, utrum sint in una essentia animae, vel in diversis: quia qualitercumque dicatur, semper aliquo modo dicuntur potentiae animae humanae: quia etsi sint tres substantiae, non tamen tres animae. Sed contra hoc videtur esse philosophus, 2 de anima, ubi dicit: potentias autem animae dicimus vegetativum, sensitivum, appetitivum, motivum secundum locum, et intellectivum. Sed istud non moveat nos: quia si volumus proprie loqui, tres sunt animae, et quatuor modi vivendi, et quinque genera potentiarum animae. Diversitas enim animarum accipitur secundum quod operatio animae supergreditur operationem naturae corporalis: secundum enim quod operatio ipsius animae magis aut minus dependet a corpore, secundum hoc nobilior aut imperfectior anima judicatur. Anima autem rationalis in tantum excedit naturam corporalem, quod propriam operationem suam exercet sine organo corporali. Anima autem sensibilis dependet a materia corporali plus, quia suam operationem exercere non potest sine organo corporali: sed tamen istam operationem non exercet mediante qualitate corporea: unde sensus suam operationem non exercet mediante calido, humido, frigido et sicco; licet istae qualitates requirantur ad compositionem seu dispositionem organi, per quod operationem suam exercet. Anima vero vegetabilis ita est immersa materiae, quod per organum corporale et per qualitatem corpoream suam operationem exercet. In hoc tamen excedit naturam corporalem, quia est principium intrinsecum operationum vivorum: operationes vero corporum inanimatorum sunt a principio extrinseco. Quod autem operatio animae vegetativae fiat per qualitatem corpoream, aperte habetur 2 de anima ubi dicitur, quod digestio et omnia quae digestionem consequuntur, fiunt virtute caloris ab anima regulati. Per hanc ergo considerationem animae distinguuntur. Modi vero vivendi distinguuntur secundum gradus diversos viventium. Sunt enim quaedam quae solum habent vegetativum, ut plantae: quaedam in quibus cum vegetativo invenitur sensitivum tantum sine motu, ut animalia imperfecta immobilia, ut conchilia et hujusmodi: alia sunt quae cum istis habent motum localem, ut animalia perfecta, ut equus et hujusmodi: alia sunt in quibus invenitur intellectus, ut in hominibus. Et per istam considerationem appetitivum non constituit aliquem gradum viventium: quia in quibuscumque invenitur sensitivum, invenitur appetitivum, ut patet in 2 de anima. Si vero consideremus genera potentiarum, sic distinguuntur secundum diversitatem objectorum. Quanto enim potentia respicit minus universale objectum, tanto est inferior. Unde vegetativum est respectu corporis uniti, quia non nutrit nisi corpus sibi unitum: sensitivum autem non solum corpus sibi unitum, sed corpus sensibile respicit, sive unitum sive non: intellectivum autem respicit omne ens generaliter, eo quod omne ens est intelligibile. Ideo inferior est potentia vegetativa, superior sensitiva, sed suprema intellectiva. Et sic habemus tres potentias animae acceptas secundum quod res conjungitur ipsi animae. Secundum vero quod e contrario anima conjungitur ipsis rebus, habemus duas potentias. Quia secundum quod anima inclinatur ad rem extrinsecam ut ad finem, qui est principium in intentione, accipitur appetitivum. Secundum vero quod inclinatur ad rem extra ut in terminum suae operationis et motus, accipitur motivum secundum locum. De vegetativa anima et potentia prius considerandum est.