|
Viso de potentia vegetabili, videamus de sensibili potentia. Haec
autem potentia sensibilis dividitur: quoniam quaedam est apprehensiva,
et quaedam motiva. Apprehensiva autem sensibilis dividitur in
apprehensivam de foris, et in apprehensivam de intus. Apprehensiva de
foris dividitur in quinque sensus exteriores. Horum autem distinctio
secundum philosophum accipienda est secundum illud quod per se ad sensum
pertinet. Illud autem quod per se ad sensum pertinet, est objectum
exterius, scilicet sensibile, a quo sensus natus est immutari. Unde
secundum diversitatem immutationum sensus ab exteriori sensibili,
accipiuntur isti quinque sensus. Est autem duplex immutatio. Una in
quantum forma immutationis vel similitudo formae accipitur in mutato
secundum esse naturale, ut calor in calefacto. Alia est spiritualis
immutatio: scilicet quando similitudo immutantis recipitur in immutato
secundum esse spirituale, ut similitudo coloris in pupilla, quae non
fit per hoc colorata. Spiritualis autem immutatio essentialis est
sensui, quia sine illa non est sensus: propter quod naturalia corpora
non sentiunt licet immutentur naturaliter, quia non immutantur
spiritualiter. Est ergo aliquis sensus in quo invenitur immutatio
spiritualis solum, ut in visu. In quibusdam autem cum immutatione
spirituali invenitur immutatio naturalis. Hoc autem potest esse vel ex
parte organi, vel ex parte objecti. Ex parte objecti potest esse
immutatio naturalis dupliciter: vel secundum sonum, ut patet in
auditu, cujus objectum est sonus, qui causatur ex percussione, et
aeris commotione. Alio modo potest contingere immutatio ex parte
objecti secundum alterationem, ut patet in olfactu, cujus objectum est
odor, qui causatur eo quod calidum alterat corpus ad hoc quod spiret
odorem: cujus signum est, quod odor magis sentitur in aestate. Alio
modo potest esse immutatio naturalis ex parte organi; et hoc contingit
in tactu et gustu: manus enim tangens calidum calefit, et lingua
humectatur per humiditatem saporis. Horum autem duorum sensuum
distinctio ex hoc sumitur, quod licet sensus gustus comitetur sensum
tactus in lingua, non tamen ubique. Vel possumus dicere, quod
organum tactus immutatur primo et per se a qualitate quae objicitur sibi
proprie, sed organum gustus ab illa quae praeambula est illi: unde
lingua non fit dulcis vel amara, sed humectosa vel sicca. Visus sic
definitur a Damasceno, Lib. 2, c. 18: visus est primus
sensus, cujus organa sunt qui ex cerebro progrediuntur nervi et oculi,
et sentit secundum rationem primam colores, dignoscit autem et cum
colore coloratum corpus. Dicitur autem primus sensus non in
constituendo animal, quia sic tactus est primus sensus, ut dicitur 2
de anima; sed in apprehendendo, et etiam quia prior est dignitate.
Unde patet, quod organum proximum et extrinsecum visus sunt oculi:
primum autem et intrinsecum sunt nervi visuales. Istius autem objectum
est color. Auditus est vis ordinata in nervis mollibus a cerebro
procedentibus ad apprehendendum sonum causatum ex aeris commotione
constricti inter percutiens et percussum. Objectum autem auditus est
sonus, qui habet immutare auditum per hoc quod habet tangere aerem
quietum collectum in concavitate nervi auditus. Olfactus est vis
ordinata in anteriori parte cerebri, cujus organi sunt nares, et duae
mollities similes capitibus mamillarum, per quas remittit ad cerebrum
odorem sibi oblatum ab aere, cui hujusmodi odor permiscetur. Gustus
est vis ordinata in nervo expanso supra corpus linguae, ad
apprehendendum diversos sapores resolutos ex corporibus contingentibus
ipsam. Tactus est vis diffusa per ossa, carnem et cutem, per quem
apprehenditur calor, frigus, humiditas, siccitas, durities et
mollities, asperitas et levitas. De unitate tactus dicit
philosophus, 2 de anima, quod est unus in genere, et dividitur in
multos secundum speciem, et ideo plurium contrarietatum est. Tamen
potest dici unus, quia etsi sit plurium contrarietatum, omnes tamen
continentur sub una contrarietate nobis ignota et innominata. Sicut
autem est in visu, quod unum habet organum publicum extra, scilicet
pupillam, et aliud intra, in quo fit judicium, sicut vult philosophus
in Lib. de sensu et sensato; ita est et in tactu. Quia organum in
quo fit apprehensio, est caro, et quaelibet pars secundum aequalitatem
mixta. Illud autem in quo ultimo fit judicium, est nervus interior et
cerebrum, quod licet sit de se insensibile, est tamen principium
sentiendi ipsi nervo. Est autem caro in tactu et organum et medium,
sed ratione diversorum: quia ratione aequalitatis commixtionis, quae
est in potentia respectu cujuslibet excellentiae qualitatum, est
organum; ratione vero aequalitatis commixtionis consimilis existentis
in ea, est medium illud deferens.
|
|