|
Viso de virtute sensitiva apprehensiva, videndum est de virtute
motiva. Motiva autem sensitiva dividitur: quia quaedam est
naturalis, quaedam animalis. Naturalis est quae non movet per
apprehensionem, nec est subjecta imperio rationis: et talis est virtus
vitalis et pulsativa quae movet arterias et cor secundum dilationem et
constrictionem: et hujusmodi est in corde sicut in proprio organo.
Unde solum habet esse in animalibus perfectis pulmonem et cor
habentibus: et haec vis per spirationem et respirationem est principium
contemperandi calorem cordis et corporis. Motiva animalis est, quae
movet per apprehensionem: et haec dividitur: quia quaedam movet per
modum dirigentis, quaedam per modum imperantis, quaedam per modum
exequentis. Motivae per modum dirigentis sunt phantasia et
aestimativa, in quantum appetitui ostendunt formam vel intentionem
convenientem vel disconvenientem; phantasia enim movet ostendendo
formas sensibiles, aestimativa ostendendo intentiones. Motivae autem
imperantes et facientes motum, sunt concupiscibilis et irascibilis,
quae sunt partes appetitus sensitivi: concupiscibilis enim est vis
imperans motum, ut appropinquetur ad ea quae putantur necessaria vel
utilia, et hoc appetitu delectandi: irascibilis est vis imperans motum
ad repellendum id quod putatur nocivum vel corrumpens, et hoc appetitu
vindicandi aut vincendi. Vis exequens motum istum est vis exterior,
quae diffusa est in musculis et lacertis et nervis membrorum.
Advertendum tamen est, quod sensibilitas et sensualitas differunt.
Quia sensibilitas comprehendit omnes vires sensitivas, tam
apprehensivas quam appetitivas. Sensualitas autem dicit proprie partem
animae sensibilis, per quam est motus ad prosequendum vel fugiendum
quod apparet consentaneum vel dissentaneum voluptati animalis, et hoc
est secundum ordinem ad imperium rationis. Unde sensualitas licet
praeexigat vires sensitivas apprehensivas quasi praeambulas, tamen ad
essentiam ejus non pertinent, sed appetitus sensitivus. Aestimativa
etiam valde propinqua est sensualitati, quia sibi confinis est, quia
sensualitas dicit ordinem quemdam ad rationem. Ex quo patet, quod in
brutis non est sensualitas vocans ad peccatum, sed in solis hominibus:
in quibus propter ordinem ejus ad rationem, est porta corruptionis, et
janua culpae.
|
|