|
Viso de apprehensiva intellectiva, videamus de motiva, vel
appetitiva, quae dicitur voluntas. Voluntas autem est duplex: una
naturalis; alia deliberativa. Potest enim voluntas moveri motu
naturali sicut aliae potentiae, et hoc ad salvationem naturae; et sic
dicitur voluntas naturalis. Alio modo potest moveri ad aliquid,
secundum quod abundat ab aliis in libertate, sequendo suum motorem,
qui est intellectus vel phantasia; et sic est indeterminata respectu
intelligibilium; unde sic est deliberativa. Nec tamen sunt diversae
voluntates, sed una diversimode mota, vel movens seipsam. Ista autem
voluntas per irascibilem et concupiscibilem non dividitur, sicut
appetitus sensitivus, qui respicit bonum sub particulari ratione boni,
sicut et sensus particularem rationem boni apprehendit; ideo secundum
particulares rationes bonorum diversificantur appetitus sensitivi:
concupiscibilis enim respicit propriam rationem boni, in quantum est
delectabile secundum sensum, et conveniens naturae; irascibilis autem
respicit particularem rationem boni, secundum quod est repulsivum et
pugnativum ejus quod infert nocumentum. Voluntas autem respicit bonum
sub universali ratione boni: et ideo non diversificantur in ea
potentiae secundum diversas particularium bonorum rationes secundum
concupiscibilem et irascibilem. Voluntas autem deliberativa et liberum
arbitrium idem sunt. Non enim potest esse habitus, ut quidam
dixerunt; quia per habitus nos habemus determinate ad passiones et
actus bene vel male, ut dicitur 2 Ethic. Liberum autem arbitrium
indifferenter se habet ad bene agendum vel male. Unde oportet dicere,
quod sit potentia eadem, scilicet cum voluntate. Non tamen nominat
voluntatem absolute, sed per comparationem ad rationem, in quantum
scilicet manet in ea virtus rationis deliberantis: unde sicut velle est
voluntatis absolute, ita eligere est liberi arbitrii, in quantum in ea
manet virtus rationis. Licet autem sit potentia, tamen per actum suum
aliquando nominatur; unde dicitur liberum arbitrium quasi liberum de
ratione judicium. Facultas etiam dicitur, quia potentia est expedita
ad operandum. Dicitur etiam habitus a Bernardo, non prout habitus
dividitur contra potentiam, sed prout dicit aliquam habitudinem per
quam aliquis eodem modo se habet ad actum. Unde breviter eodem modo
comparatur liberum arbitrium ad voluntatem, sicut ratio ad
intellectum: quia sicut ratio per discursum unius ad alterum
cognoscit, quod intellectus simpliciter et absolute facit, sic liberum
arbitrium est appetitus alicujus ad aliquid consequendum; unde est
eorum quae sunt ad finem. Voluntas autem est appetitus rei absolute:
unde dicitur esse ipsius finis, qui propter se appetitur.
|
|