Leonardi Pistoriensis OP (+ ca. 1280)

DE PRAESCIENTIA ET PRAEDESTINATIONE


Prooemium

Instantissime rogatis me, charissime frater, ut vobis aliquem tractatum brevem facerem stilo facili, de praescientia et praedestinatione divina, per quem possetis aliquibus quaestionibus et objectionibus, quae de ipsis communiter fiunt ab hominibus, respondere. Unde vestrae instantiae pro posse satisfacere cupiens, aggressus sum facere, auxilio Dei praevio, quod rogastis. Scire tamen debetis quod ab antiquis philosophis, et etiam ab Ecclesiae doctoribus et magistris, tam antiquis quam modernis, haec quaestio fuit multipliciter et subtiliter ventilata. Quorum ego profundissimas et perplexas rationes evitans, leviores aliquas et vestrae capacitati accommodas, praelegi, non tamen quae penitus satisfacere possint, in hac profundissima et insolubili quaestione. Nam secundum apostolum ad Romanos 11, 33, incomprehensibilia sunt judicia Dei et investigabiles viae ejus: quis enim cognovit sensum domini, aut quis consiliarius ejus fuit? et cetera. Sunt autem haec quae in hoc opusculo perstringuntur. Primo quid sit praescientia et praedestinatio Dei, et in quo a se invicem differant. Secundo quid sit reprobatio Dei, et quis praedestinationis et reprobationis effectus. Tertio utrum praescientia sit causa rerum praescitarum, vel res causae praescientiae. Quarto utrum praescientia Dei necessitatem eveniendi rebus imponat. Quinto utrum praedestinatio certitudinem habeat. Sexto utrum praedestinatio necessitatem imponat. Septimo quare Deus fecit hominem quem sciebat esse damnandum.