Caput 1

Sciendum est igitur, quod ista quatuor, videlicet scientia, praescientia, providentia et praedestinatio diversimode, sive diversis respectibus de Deo dicuntur, et habent per se additionem unius ad alterum. Scientia enim sive sapientia de omnibus est, scilicet de bonis et malis, de praeteritis, praesentibus et futuris; et non tantum de temporalibus, sed etiam de aeternis. Non enim ita scit Deus ista temporalia, ut seipsum nesciat; sed ipse solus seipsum perfecte novit, cujus scientiae comparatione, omnis creaturae scientia imperfecta est. Praescientia vero addit super scientiam, quamdam praecognitionem: est enim de futuris tantum, sed de omnibus; de bonis, scilicet, et de malis. Providentia vero includit in se praescientiam, et addit supra ipsam, quamdam praeparationem, sive promotionem in finem ultimum. Est enim de rebus praecognitis faciendis, sive gubernandis: unde et providus dicitur, qui bene conjectat de conferentibus ad finem ultimum consequendum, et de his quae ipsum possunt impedire. Providentia ergo dicitur quae rebus praescitis et ordinatis tribuit ea quae ordinem conservent et propellit omnem inordinationem. Praedestinatio autem in suo intellectu includit, non solum praescientiam, sed etiam providentiam; et addit supra eam aliquid; scilicet quemdam specialem modum, tam ex parte praedestinatorum, quam ex parte ipsius finis, quam etiam ex parte praedestinantis. Cum enim providentia Dei sit omnium rerum, et speciali quodam modo rerum habentium voluntatem, praedestinatio includit in se providentiam secundum illum modum specialem, quo est respectu hominum et habentium voluntatem. Est enim praedestinatio de hominibus salvandis. Item cum providentia respiciat ordinem uniuscujusque boni ad quemlibet finem, praedestinatio est tantum respectu eorum quae homo ex naturalibus suis consequi non potest, sed sunt elevata supra facultatem humanae naturae. Est enim respectu gloriae quae est in perfecta Dei fruitione, et respectu gratiae promoventis in ipsam gloriam. Unde dicit Damascenus, quod praedestinatio est eorum quae non sunt in nobis. Item licet providentia sit promotio vel directio alicujus in finem, praedestinatio tamen includit in se providentiam, cum quadam speciali acceptione et electione voluntatis. Quamvis enim praedestinatio praesupponat actum cognitionis, nominat tamen actum voluntatis eligentis ad ea quae sola gratuita voluntate conferuntur. Unde dicitur ad Rom. 8, 29: quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui. Et ad Ephes. 1, 5: praedestinavit nos in adoptionem filiorum secundum propositum voluntatis suae. Sic igitur de essentia praedestinationis est praescientia et voluntas aliquorum. Ex praedictis itaque manifestum est quid sit praescientia et praedestinatio Dei. Est enim praescientia Dei, certissima praecognitio omnium futurorum tam bonorum quam malorum. Praedestinatio vero, secundum Augustinum in Lib. de Praedest. Sanct., est gratiae praeparatio, idest divina electio, qua elegit eos quos voluit ante mundi constitutionem, ut ait Apost. ad Ephes. 1, 4. Vel secundum definitionem magistralem, praedestinatio est praeparatio gratiae in praesenti et gloriae in futuro. Unde patet quod praedestinatio sine praescientia esse non potest; sed sine praedestinatione praescientia esse potest. Praedestinatione quippe Deus ea praescivit, quae fuerat ipse facturus; sed praescivit Deus etiam quae non ipse facturus, idest omnia mala: praedestinavit enim eos quos elegit; reliquos autem reprobavit, idest ad mortem aeternam praescivit.