Caput 2

Sicut autem praedestinatio Dei proprie est praescientia et praeparatio beneficiorum Dei, scilicet gratiae in praesenti et gloriae in futuro, ita reprobatio Dei est praescientia malitiae in quibusdam non finiendae et praeparatio poenae non terminandae, ut dicit Augustinus in Lib. de bono perseverantiae. Reprobatio enim Dei, qua ab aeterno, non eligendo, quosdam reprobavit, secundum duo consideratur: quorum alterum praescit et non praeparat, scilicet iniquitatem sive malitiam. Unde Augustinus ad Prosp. et Hilar.: haec quidem regula inconcusse tenenda est: peccatores peccato praescitos esse non praeparatos, poenam autem esse praeparatam. Praeparavit enim Deus malis (ut ait Fulgentius) ignem aeternum, illis utique quos non praeparavit ad facienda peccata. Praeparavit enim Deus quod divina aequitas redderet, non quod humana iniquitas admitteret. Non enim sicut praeparavit sanctos ad justitiam prosequendam, sic praeparavit iniquos ad injustitiam admittendam; quia pravitatis operator nunquam fuit. Praedestinatio, quantum est de se, non tantum importat scientiam, sed etiam voluntatem et potentiam. Sed quoniam causalitas gratiae et gloriae attribuitur proprie voluntati ut efficienti, scientiae autem ut dirigenti, potentiae vero ut exequenti; ideo etsi praedestinatio importat illa tria, tamen principalis est in genere voluntatis. Et ideo ab Augustino definitur praedestinatio per illa tria. Primo per id quod respicit potentiam in Lib. de fide ad Petr.: praedestinatio est gratuitae donationis praeparatio. Secundo per id quod respicit scientiam in Lib. de bono Persev.: praedestinatio est praescientia beneficiorum Dei. Tertio per id quod respiciat voluntatem; et propriissime in Lib. de Praedest. Sanct.: praedestinatio est propositum miserendi. Praedestinationis autem effectus est appositio illius gratiae, qua in praesenti justificamur, atque ad recte vivendum et in bono perseverandum adjuvamur, et qua in futuro beatificamur. Quem quidem effectum notificat apostolus ad Roman. 3, 24: ut justificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae. Et sicut praedestinationis effectus est gratiae appositio, ita reprobationis effectus est quodammodo privatio sive substractio gratiae. Quae interdum in Scriptura sacra obduratio et excaecatio dicitur. Unde apostolus ait ad Rom. 9, 18: cujus vult miseretur, et quem vult indurat: misericordiam appellans praedestinationem (ut ait Augustinus ad Xistum), et praedestinationis effectum, idest gratiae appositionem; obdurationem vero gratiae privationem. Hic etiam de excaecatione dicitur 2 ad Corinth. 4, 4, quod Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium: quod una Glossa de Deo vero exponit. Sciendum tamen est, quod quia bonum subjacet providentiae Dei, ut causatum et ordinatum; ideo praedestinatio est idem quod causa gratiae et gloriae, ad quam gratia ordinatur. Sed quia malum non subjacet providentiae ut intentum vel causatum (cum omnis defectus accidat praeter intentionem) solum subjacet ei ut praescriptum et ordinatum, sicut dictum est; ideo reprobatio est tantum praescientia culpae et non causa, sed poenae ad quam culpa ordinatur, et cujus, scilicet poenae, est praescientia et causa. Unde Augustinus dicit ad Xistum: non obdurat Deus immittendo malitiam, sed non impertiendo gratiam, sicut nec digni sunt. Quibus enim non impertitur, nec digni sunt, nec merentur. Idem ad Simplicianum dicit: non est intelligendum, quod Deus ita induret, quasi quemquam peccare cogat; sed tantum quibusdam peccatoribus misericordiam justificationis suae non largitur. Et ob hoc eos indurare dicitur, quia non eorum miseretur, non quia impellit ut peccent: eorum autem non miseretur, quibus gratiam non esse praebendam aequitate occultissima et ab humanis sensibus remotissima, judicat: quam non aperit, sed admiratur apostolus dicens: o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, ad Roman. 11, 33.