Caput 3

Consequenter considerandum est, utrum scientia vel praescientia Dei, sit causa rerum praescitarum; vel res futurae, sint causa praescientiae Dei. Et ut melius veritas appareat, producantur in medium aliqua argumenta. Circa primam partem sic proceditur.

Videtur, quod praescientia Dei sit causa rerum praescituram. Nam omne id quod antecedit aliud, et ipso posito ponitur, ipsum est causa illius, ut patet per definitionem causae: causa est, ad cujus esse sequitur aliud. Sed divina praescientia praecedit omne futurum, et ea posita ponuntur futura respectu quorum est ratio, et ea remota removentur futura: quia nec futura fuissent nisi ea Deus praescivisset; alias ignorantia poneretur in Deo, quod est absurdum. Ergo praescientia videtur esse causa praescitarum rerum.

Adhuc, sicut voluntas Dei est ipse Deus, ita et scientia ejus. Sed voluntas Dei absolute est causa omnium volitorum: unde dicit Psal. 4, 6: omnia quaecumque voluit dominus fecit. Ergo scientia ejus debet dici causa omnium scitorum.

Huic etiam sententiae Augustinus attestari videtur Lib. 15 de Trinitate sic dicens: universas creaturas, et spirituales et corporales, non quia sunt novit eas Deus; sed ideo sunt, quia novit: non enim nescivit quae fuerat creaturus: quia ergo scivit, creavit, non quia creavit, scivit.

In contrarium est, quia si praescientia esset causa praesciti, cum Deus praesciat omnia mala, esset causa omnium malorum, et per consequens esset auctor omnium malorum, quod falsum est.

Sciendum est ergo circa istam materiam, quod scientia, sive praescientia, Dei potest considerari dupliciter. Uno modo secundum propriam rationem. Et sic, cum praescientia nihil aliud dicat nisi praecognitionem, non importat aliquam causalitatem; alias omnis scientia vel praescientia causa esset rerum praescitarum; quod falsum est. Videmus enim quod praescientia medici, quando certitudinaliter novit infirmum brevi moriturum, non est causa mortis infirmi: praescientia etiam speculatoris qua videt hominem euntem per viam, in qua paratus est leo ad devorandum, non est causa perditionis illius, et hujusmodi. Alio modo potest considerari, inquantum est scientia artificis operantis res praescitas: et sic habet rationem causae respectu rei operatae per artem: unde secundum modum quo scientia artificis operantis per artem suam est causa artificiati, consideranda est causalitas scientiae divinae. Est ergo iste progressus in productione artificiati. Primo scientia artificis ostendit finem. Secundo voluntas ejus intendit finem illum ostensum. Tertio voluntas imperat actum, per quem educatur opus. Quarto scientia dirigit illum actum. Quinto circa opus quod per actum educitur, scientia artificis ponit formam conceptam. Sic igitur scientia artificis se habet ut ostendens finem, ut dirigens actum, et ut informans opus operatum. Et ideo constat quod quicquid defectus vel deviationis a forma artis vel a fine accidit in effectu, non reducitur in scientiam artificis sicut in causam, etiam si defectus ille fuerit praescitus ab eo. Patet etiam, quod principalitas causalitatis consistit penes voluntatem quae imperat actum. Unde manifestum est, quod scientia vel praescientia Dei causalitatem non habet respectu mali, quod est deviatio a forma et a fine; sed tantum respectu bonorum, secundum quod consequuntur formam divinae artis et finem. Non tamen ita quod respectu eorum dicat perfectum rationem causalitatis, nisi secundum quod adjungitur voluntati. Et ideo dicit Magister sententiarum, quod scientia beneplaciti est causa rerum.

Ad primum ergo dicendum est, quod aliquid potest aliud sequi dupliciter. Uno modo per modum productionis, secundum quod unum producitur ab alio. Et sic id ad cujus esse sequitur aliud, est vere causa ejus in essendo. Alio modo per modum consecutionis. Et sic id ad cujus esse sequitur aliud, non est causa in essendo, sed solum in consequendo. Et omne tale dicitur esse causa sine qua non. Et talis causa dicitur esse scientia vel praescientia divina, si tamen scientiam ad simplicem notitiam referamus. Si vero scientiae sit adjuncta voluntas (quae dicitur scientia beneplaciti), tunc est causa omnium quae fecit Deus.

Ad secundum dicendum, quod voluntas habet completam rationem causae, in quantum objectum ejus est finis secundum rationem boni, qui, scilicet finis, est causa causarum. Unde et voluntas imperium habet super alias vires animae. Et ideo voluntas Dei absolute dicitur causa rerum; sed scientia non est ita, sicut patet per praedicta. Licet enim in Deo sit una res; tamen aliquid attribuitur uni, quod non attribuitur alteri: et ideo ratio non procedit.

Ad tertium dicendum, quod Augustinus loquitur de scientia beneplaciti, sicut patet. Agit enim de bonis tantum, scilicet de creaturis, quas Deus facit. Quas quidem novit, non solum scientia simplicis notitiae, sed etiam scientia beneplaciti. Licet autem scientia vel praescientia Dei aliquo modo sit causa rerum scitarum, ut dictum est; nullo tamen modo res possunt esse causa scientiae vel praescientiae Dei. Non enim Deus accipit cognitionem a rebus, sicut nos accipimus; sed seipsum intelligit et cognoscit. Quamvis igitur res non praescirentur nisi essent futurae, non tamen ideo praesciuntur, quia futurae. Si enim hoc esset, tunc temporale esset causa aeterni, et creatum causa increati, et ex creaturis penderet scientia creatoris. Et ideo dicit Augustinus in 15 Lib. de Trinitate: universas autem creaturas et spirituales et corporales, non quia sunt, ideo novit: sed ideo sunt, quia novit. Cum ergo dicitur, res non praescirentur nisi essent futurae, non notatur ibi causa, nisi forte, sine qua non; sed importatur solum consequentia unius ad alterum.