|
Ex praedictis colligi potest, quod praescientia Dei necessitatem
eveniendi rebus non imponat. Si enim praescientia Dei accipiatur pro
simplici notitia futurorum, certum est, quod ipsa non est causa rerum
praescitarum, ut ex jam dictis apparet: et ideo, licet praesciat res
futuras, non tamen eis necessitatem imponit. Unde Augustinus super
Joan.: Deus, inquit, futurorum praescius, per prophetam praedixit
infidelitatem Judaeorum, sed non fecit. Non enim ideo quemquam ad
peccandum cogit, quia futura hominum peccata praenovit: illorum enim
praescivit peccata, non fecit. Si autem scientia Dei accipiatur pro
notitia beneplaciti, similiter necessitatem rebus contingentibus non
imponit. Omnia enim sic cognoscit esse futura, sicut ventura sunt:
et cuncta quae contingenter eveniunt (ut illa quae sunt a libero
arbitrio, et a casu, et a fortuna), sic praescit esse futura
contingenter, sicut etiam praescit modum contingentiae, secundum quem
sunt. Unde sicut erroneum est dicere, quod humani actus et eventus
praescientiae et ordinationi divinae non subsint; ita erroneum est
dicere, quod ex praescientia, vel ordinatione divina, humanis actibus
necessitas ingeratur. Tolleretur enim libertas arbitrii, legum
utilitas, consiliandi opportunitas, solicitudo bene vivendi, et
poenarum praemiorumque justitia.
Sed contra hoc objicitur. Dictum est supra, quod
praescientia beneplaciti est causa rerum. Sed omnis causa necessaria
inducit necessario effectum: posita enim causa, necessario ponitur
effectus, nisi sit deficiens in minori parte, sicut est causa
naturalis. Cum ergo praescientia Dei non sit deficiens; videtur quod
id quod praescitum est a Deo, sit necessarium.
Amplius, omne quod Deus praescit, est verum, quia
scientiae Dei falsum subesse non potest. Sed (ut dicit philosophus
in 1 Periher.), omne quod est, quando est, necesse est esse.
Ergo si praescitum est modo verum, necesse est nunc esse verum. Sed
futurum est praescitum. Ergo necessarium est futurum esse; ergo ex
necessitate eveniet.
Praeterea, ponatur quod Deus praescit aliquid in partem
affirmativam, ut Socratem currere. Tunc sic: aut est possibile
Socratem non currere, aut non est possibile. Si non est possibile
ipsum non currere; ergo ab aequipollenti, necesse est ipsum currere:
et sic habetur propositum. Si autem possibile est ipsum non currere,
ponatur ergo ipsum non posse currere: (possibile enim est, secundum
philosophum, quo posito non sequitur inconveniens). Sed positum
erat, quod Deus praesciret Socratem currere: ergo praescit esse
futurum, quod non est futurum. Omnis autem talis scientia falsa est;
ergo scientia vel praescientia Dei falsa erit; quod est impossibile.
Relinquitur ergo, quod Socratem non currere, non sit possibile sed
necessarium.
Item, si Deus praescit Socratem currere; aut est possibile
aliter evenire, aut non est possibile. Si non est possibile aliter
evenire, ergo necessarium est sic evenire, sicut praescitum est, et
sic habetur propositum. Si autem possibile aliter evenire quam Deus
praescit; ergo divina praescientia est fallibilis et incerta: quod est
falsum.
Adhuc, secundum philosophum in Lib. Prior., ex majori de
necessario et minori de inesse, sequitur conclusio de necessario.
Inde sic: omne praescitum a Deo necesse est esse verum. Sed
Socratem currere est praescitum a Deo, ergo necesse est esse verum.
Et sic idem quod prius.
Item, in omni vera conditionali, si antecedens est
necessarium absolute, quia ad antecedens semper sequitur consequens,
et ad necessarium nunquam sequitur nisi necessarium, sicut ad verum
nunquam sequitur falsum, quamvis ad falsum aliquando sequatur verum,
ut probatur in 1 Prior. Sed in hac conditionali, necesse est
Socratem currere, si est praescitum a Deo: antecedens est
necessarium absolute: tum quia omne praescitum est necessarium, tum
quia omne aeternum est necessarium. Ergo Socratem currere, est
necessarium absolute.
In contrarium est auctoritas Augustini sumpta a simili in
Lib. de libero arbitrio, dicentis: sicut tu memoria tua non cogis
esse facta quae praeterierunt, sic praescientia non cogit fieri quae
futura sunt.
Item potest ostendi per rationes ducentes ad impossibile.
Si enim praescientia Dei necessitatem rebus imponeret (sicut dictum
est), tolleretur libertas arbitrii, periret consiliandi
opportunitas, frustra bonis praemia et malis supplicia ponerentur,
injuste boni praemiarentur et mali punirentur, laus et vituperium
deperiret (quia, ut dicit Hieronymus, nemo peccat in eo quod vitare
non potest), peccata nostra ad auctorem bonorum omnium referrentur,
nec speculandi aliquid, vel deprecandi ratio nulla esset.
Respondeo. Dicendum, quod propter hujusmodi difficultates
duplex fuit error circa istam materiam. Quidam enim, propter ordinem
causae ad causatum, dixerunt quod, cum praescientia Dei sit causa
rerum et sit immutabilis, rebus necessitatem imponit; et ideo
abstulerunt liberum arbitrium et peccatum. Et haec positio fuit
haeretica et iniqua, quia destruit bonos mores. Alii vero propter
ordinem scientiae ad scitum dixerunt, quod cum scientia sit certa
cognitio, ex ipsa ratione certitudinis requirit determinationem in re
scita. Sed in futuris contingentibus, non est alterum determinate
verum; et ideo, de eis certa cognitio esse non potest, nisi quando
sunt. Cum autem Dei cognitio sit certissima et infallibilis,
negaverunt Deum de futuris contingentibus praescientiam habere;
cogitantes intellectum divinum ad modum intellectus nostri, cognitionem
accipere. Et haec similiter positio haeretica fuit et impia, quia
derogat nobilitati divinae. Et ideo positio vera et Catholica est,
quae Deum honorat, et bonos mores conservat: in Deo est certissima
praescientia futurorum omnium, nec tamen rebus contingentibus
necessitatem imponit. Quomodo autem hoc esse valeat, sic percipi
potest. Manifestum est, quod quando sunt multae causae ordinatae,
effectus ultimus non sequetur causam primam in necessitate vel
contingentia, sed causam proximam; quia virtus causae primae recipitur
in causa secunda secundum modum causae secundae. Nam omne quod
recipitur in aliquo, est in eo secundum modum recipientis, et non
secundum modum recepti. Effectus enim ille non procedit a causa prima
nisi secundum quod virtus causae primae recipitur in causa secunda; ut
patet in fructificatione, arboris, cujus causa remota, sive prima,
est motus solis, proxima vero est virtus generativa plantae.
Fructificatio autem impediri potest per impedimentum virtutis
generativae, quamvis motus solis invariabilis sit. Similiter etiam
scientia Dei, licet sit invariabilis causa omnium, effectus tamen
producuntur ab ipsa per operationes causarum secundarum. Et ideo
mediantibus causis secundis necessariis, producit effectus
necessarios; et mediantibus causis secundis contingentibus, producit
effectus contingentes. Sed adhuc manet dubitatio major de
infallibilitate divinae praescientiae: quia licet prima causa possit
stabilis esse cum defectu causae secundae (sicut motus caeli cum
sterilitate arboris), scientia tamen Dei non potest stare cum defectu
causae secundae. Non enim potest esse, quod Deus sciat simul hunc
hominem currere, et quod ipse homo deficiat a cursu. Et hoc est
propter certitudinem scientiae ipsius. Ad hoc ergo quod sit certa
scientia, oportet invenire aliquam certitudinem in re scita. Secunda
est, quod antequam res sit, non habet esse nisi in causis suis. Sed
causae quaedam sunt, ex quibus necessario sequitur effectus, quae
impediri non possunt. Et in istis causis habet effectus esse certum et
determinatum, adeo quod potest ibi fieri demonstratio; sicut est ortus
solis, et eclypsis solis et lunae, et hujusmodi. Quaedam autem
sunt, ex quibus sequuntur effectus in majori parte, sed tamen
deficiunt in minori. Unde in istis causis effectus futuri non habent
certitudinem absolutam, sed quamdam, inquantum sunt magis determinatae
causae ad unum, quam ad aliud. Et ideo per istas causas potest accipi
scientia conjecturalis de futuris. Quae tanto magis est certa, quanto
sunt causae magis determinatae ad unum; sicut est cognitio medici de
sanitate infirmi, ac morte futura. Et judicium astrologi de ventis et
pluviis futuris. Quaedam vero causae sunt, quae se habent ad
utrumlibet. Et in istis causis effectus futuri nullam habent
certitudinem, vel determinationem. Et ideo contingentia ad
utrumlibet, in causis suis nullo modo cognosci possunt; sed quando jam
efficiuntur in rerum natura, tunc habent in seipsis esse determinatum.
Et ideo quando sunt in actu, certitudinaliter cognoscuntur: ut patet
de eo qui videt Socratem currere; quia tunc certam cognitionem habet
de cursu ipsius; nam Socratem currere, dum currit, necessarium est.
Intellectus autem divinus ab aeterno intuetur unumquodque
contingentium, non solum prout est in causis suis, sed prout est in
esse suo determinato. Nisi enim hoc esset, aliter cognosceret rem
postquam est, quam antequam fieret: et sic de eventibus rerum aliquid
accresceret cognitioni ejus. At vero cognitio Dei non causatur a
rebus, sicut nostra; sed potius ipsa est causa rerum cognitarum.
Scientia ergo Dei, cum sit vera et perfecta, eo modo quo res futurae
sunt, eas evenire cognoscit. Et ideo ab aeterno uno intuitu vidit
singula tempora, et cunctos hominum actus, et rem talem esse in hoc
tempore, et in hoc deficere. Patet igitur quod praescientia Dei
perfecte et invariabiliter cognoscit res futuras prout eveniunt, nec
tamen rebus contingentibus necessitatem imponit.
Ad primum ergo dicendum, quod effectus non trahit necessitatem a
causa prima, sed solum a causa proxima, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod dictum philosophum intelligitur de
eo, quod aliquid in actu ponit circa subjectum; quod postquam positum
est, impossibile est non esse positum. Sed verum de futuro nihil
ponit circa subjectum; quia non est verum pro praesenti, sed solum pro
futuro; et ideo nullam habet necessitatem.
Ad tertium dicendum, quod duplex est necessitas: scilicet
absoluta, et conditionata, sive respectiva. Necessitas absoluta quae
opponitur contingentiae, dicitur necessitas consequentis, quae est ex
causis necessariis. Necessitas autem conditionata, est ex
suppositione sive conditione; et dicitur necessitas consequentiae. Et
haec non opponitur contingentiae, quia non est ex causis necessariis
absolute. Nam aliquod contingens necessario sequitur, facta
suppositione; ut si ponatur quod Socrates currit, necessario sequitur
quod moveatur. Dicendum ergo, quod actus divinae cognitionis transit
super contingens (etiam si futurum sit nobis), quia ei semper est
praesens, sicut transit visus noster super ipsum cum est praesens. Et
quia omne quod est, dum est, necesse est esse, quod tamen absolute
non est necessarium; ideo in se consideratum, est contingens; sed
relatum ad Dei cognitionem, est necessarium; quia ad ipsam refertur
secundum quod est in esse actuali, cum aeternitati omnia sint
praesentia. Non enim Deus videt tantum hanc rem respectu praecedentis
temporis esse futuram, et respectu futuri esse praeteritam; sed videt
id tempus, in quo est praesens, et rem esse praesentem in hoc
tempore. Unde omnino simile est, si ego videam praesentialiter
Socratem currere, quod quidem in se contingens est, sed relatum ad
visum meum, est necessarium. Unde secundum distinctionem positam,
dicendum est, quod praescitum est necessarium necessitate
consequentiae, sive conditionata, et non necessitate consequentis,
sive absoluta.
Ad quartum dicendum, quod infallibilitas et certitudo
praescientiae Dei, provenit ex hoc, quod rem videt semper ut
praesentem, sicut dictum est. Nam tamen ex hoc, quod res praescita
necessitatem absolutam acquirat, sed conditionatam solum, ut jam
patuit.
Ad quintum dicendum, quod ista propositio, omne scitum a Deo,
necesse est esse, est duplex. Potest enim esse de dicto; et sic est
composita, et est vera; quia hoc dictum est necessarium, scilicet
scitum a Deo, est verum. Vel potest esse de re; et sic est divisa,
et falsa: hanc enim rem quae ponitur scita a Deo, non est necesse
fieri, quia contingenter fit. Et similiter conclusio duplex est.
Hujus autem distinctionis ratio est; quia potest illud sumi secundum
conditionem quae subjacet divinae scientiae, et hoc est secundum quod
habet esse determinatum in actu, et sic necessitatem habet. Vel
potest ista res sumi sine ulla conditione, et sic non est necessarium;
quia potest considerari prout est in causis suis, antequam sit in
actu, et ibi non habet necessitatem, nec ibi tantum est scita a Deo
futura esse; non enim scit Deus effectum contingentem esse
determinatum in sua causa, quia esset falsa scientia, cum in causa sua
non sit determinatus.
Ad sextum dicendum, quod ad hoc argumentum quidam sic
respondent, et dicunt, quod hoc antecedens, scilicet esse praescitum
a Deo, est necessarium, nec tamen consequens est necessarium; quia
illa regula intelligitur tantum in illis conditionalibus, in quibus
antecedens est causa consequentis. Sed quia regula illa non probatur a
philosopho de ratione causalitatis, sed ex ratione consequentiae
(secundum quam ex necessario sequitur necessarium, sive sit causa,
sive effectus); ideo aliter potest dici, quod antecedens est
necessarium absolute, tamen ista res non potest subjacere divinae
scientiae nisi dum est in actu, secundum quod determinationem et
certitudinem habet; ipsam enim necesse est esse, dum est. Et ideo,
similis necessitas inferenda est in consequente; ut scilicet accipiatur
ipsum, quod est Socratem currere, secundum quod est in actu; et sic
determinationem et necessitatem habet. Unde patet, quod si sumatur
Socratem currere secundum hoc, quod ex antecedente sequitur,
necessitatem habet; non enim sequitur ex antecedente, nisi secundum
quod substat divinae scientiae; cui subjicitur, prout consideratur
praesentialiter in suo esse actuali: unde sic etiam sumendum est
consequens. Et hoc modo patet, quod scilicet ex hypotesi, consequens
necessarium est; necesse est enim Socratem currere dum currit.
|
|