Caput 5

Prooemium

Post haec etiam de praedestinatione restat investigare. De qua hic ad praesens, praeter ea quae dicta sunt, duplex consideratio erit. Prima quidem, utrum praedestinatio certitudinem habeat. Secunda, utrum necessitatem imponat.

Ad primum ergo sic proceditur. Videtur quod praedestinatio certitudinem non habeat. Dicitur enim Apoc. 3, 11: tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. At hoc intelligitur de corona praesentis justitiae, aut de corona gloriae. Sed non de corona praesentis justitiae; quia gratia, quam quis habet, eo peccante destruitur, nec de subjecto in subjectum mutatur; ergo intelligitur de corona gloriae. Sed gloria non est alicujus in statu vitae, nisi secundum quod est ei praedestinata; ergo videtur quod unus possit accipere quod alii praedestinatum est; et sic praedestinatio certa non erit.

Praeterea, Gregorius in Moral. dicit, quod aliis cadentibus, in eorum locum alii succedunt. Sed locus gloriae non potest dici eorum, nisi quia est eis praedestinatum; ergo idem quod prius.

Item in Psal. 68, 29, dicitur: deleantur de libro vitae, et cum justis non scribantur. Sed non potest deleri de libro, nisi quod ibi scriptum est. Cum ergo praedestinatio sit liber vitae, videtur quod aliquis a praedestinatione possit deficere, et ita certitudinem non habebit.

Amplius, eorum quae non sunt determinata, nec in se, nec in causis suis, non potest esse certitudo. Sed motus liberi arbitrii, quod est causa ad utrumlibet, non sunt determinati nec in se, nec in causis suis, antequam sint. Cum igitur effectus praedestinationis expleatur motibus liberi arbitrii, qui sunt opera meritoria; sequitur quod praedestinatio nullam certitudinem habeat.

In contrarium est auctoritas Augustini in libro de correptione et gratia, cap. 13, dicentis: certus est numerus electorum, qui non potest minui nec augeri.

Praeterea, 2 ad Timoth. 2, 19, dicitur: novit Deus qui sunt ejus. Cum ergo divina cognitio sit certa et infallibilis, ut supra dictum est; et praedestinatio in sui ratione praescientiam includat: praedestinatio certa erit.

Respondeo. Dicendum, quod cum divina cognitio perfecta sit, certa est et infallibilis. Et ideo non solum numerus praedestinatorum Deo certissimus est, licet incertus sit nobis, sed etiam numerus reproborum. Sciendum tamen est, quod secundum statum praesentis justitiae, quidam habentes gratiam perdunt eam, dum in peccata labuntur; et eis cadentibus, in eorum locum alii admittuntur, dum opera ipsorum in charitate facta, quae sibi et aliis ponderant, secundum quod charitas omnia merita sanctorum communia facit, ipsis peccantibus, eis prodesse desinunt ad aeternae vitae meritum: eorum autem fructus in illis manet qui in gratia perseverant. Non tamen ita quod eadem gratia numero quae in uno erat, ipso peccante, in alium trasmutetur. Unde secundum statum praesentis justitiae, nunquam Ecclesia destituitur existentibus in gratia; quia quibusdam peccantibus, in gratiam alii a domino advocantur. Et totum est certissimum apud Deum: unde Apocalyp. 3, 11, super illo verbo, tene quod habes etc. dicit Glossa: cum Deo sit certus numerus suorum, si quis labatur, alius misericordia in locum ejus subinducitur, sicut per superbiam Judaeorum gentilitas subintravit. Et per hoc patet responsio ad primum et secundum argumentum.

Ad tertium dicendum, quod praedestinatio dicitur liber vitae, secundum quod in eo dicitur aliquid scribi, non solum quantum ad praesentem justitiam, sed etiam quantum ad futuram gloriam; et sic nullo modo potest dici aliquis deleri de libro vitae. Sed illud quod est ibi scriptum quantum ad praesentem justitiam tantum, dicitur deleri, non mutatione facta ex parte libri, ut in eo aliquid fuerit, quod postmodum non sit; sed ex parte illius qui in eo scriptus erat, in quantum scilicet ipse mutatur a statu praesentis justitiae.

Ad quartum dicendum, quod contingens futurum, ut motus liberi arbitrii, quamvis non sit determinatum in causa sua, est tamen determinatum in esse suo secundum quod est in actu. Et sic subjacet certitudini praescientiae, sicut supradictum est de futuris contingentibus.