|
Deinde investigandum est, utrum praedestinatio necessitatem
imponat. Et videtur quod sic. Quandocumque enim aliqua causa est
tantae virtutis ad producendum effectum, quod impediri non potest,
necessitatem et coactionem inducit. Sed praedestinatio quae est causa
salutis hominum, voluntatem Dei nominat, quae impediri non potest.
Unde dicitur Esther 13, 9, non est qui tuae possit resistere
voluntati. Ergo praedestinatio necessitatem imponit. Cui rei videtur
attestari Apost. ad Roman. 9, 18, dicens: cujus vult
miseretur, et quem vult indurat. Et Psal. 134, 6: omnia
quaecumque voluit dominus fecit.
Praeterea, nulla voluntas ligata vel impedita ad eliciendum
proprium actum est libera, sed coacta. Sed voluntas humana per
praedestinationem ligatur et impeditur ad eliciendum actum proprium,
quod est velle; ut videtur dicere apostolus ad Roman. 9, 16: non
est volentis, nec currentis, sed miserentis Dei. Interlin: non est
volentis, scilicet velle, nec currentis, scilicet currere, idest
operari. Ergo voluntas humana per praedestinationem cogitur. Et sic
idem quod prius. Hoc idem confirmatur per id quod dicitur ad
Philipp. 2, 13: Deus est qui operatur in vobis et velle et
perficere pro bona voluntate, scilicet sua, ut dicit Interlin. Ergo
talis erit unusquisque qualem vult Deus, cum nihil possit nisi quod
Deus vult. Ad idem ostendendum valet id quod dicitur Joan. 6,
4: nemo potest venire ad me, nisi pater qui misit me, traxerit eum.
Ulterius videtur, quod Deus sit causa reprobationis et
excaecationis, sicut est causa praedestinationis, et eodem modo
reprobatio necessitatem imponat. Primo per id quod dicit Apost., 2
ad Corinth. 4, 4, Deus hujus saeculi excaecavit mentes
infidelium. Et una Glossa exponit hoc de Deo vero. Ergo ipse est
causa excaecationis.
Ad idem est quod dicitur ad Rom. 9, 18: cujus vult
miseretur, et quem vult indurat.
Amplius, secundum philosophum in Posteriorib., si
affirmatio est causa affirmationis et negatio est causa negationis.
Sed velle divinum est causa quod iste habeat gratiam, quia scilicet
ipse Deus vult. Ergo videtur quod non velle Dei sit causa quare iste
gratiam non habeat. Sed hoc est obduratio. Ergo ex parte Dei
accipienda est causa obdurationis.
Praeterea, sicut dicit philosophus 2 physicorum, id quod
per sui praescientiam est causa salutis navis, scilicet gubernator,
per sui absentiam est causa periculi. Sed Deus per sui praesentiam in
anima est causa gratiae; ergo per sui absentiam est causa
obdurationis.
Sed contra. Nullus juste culpatur vel laudatur, punitur vel
remuneratur de eo quod ipsi necessitatem et coactionem ingerit, et
cujus causa non est in ipso. Sed homo juste laudatur vel culpatur,
punitur vel remuneratur de his quae ab ejus voluntate procedunt. Ergo
praedestinatio voluntati hominis necessitatem non ingerit.
Respondeo. Dicendum ad primam quaestionem, quod licet
praedestinatio certitudinem habeat, non tamen illa certitudo
necessitatem salvandis imponit: sicut enim supra dictum est (1
cap.). Praedestinatio in suo intellectus includit praescientiam,
voluntatem et providentiam. Providentia autem quamvis sit omnium, ut
dictum est, non tamen omnia necessario eveniunt, sed secundum
conditionem proximarum causarum, quarum naturas et ordinem providentia
non destruit, sed conservat. Praescientia etiam non imponit
necessitatem rebus, nec in quantum est causa, cum sit causa prima,
cujus conditionem effectus non sequuntur, sed causae proximae. Nec
inquantum certitudinem et determinationem habet; quia illa certitudo
divinae praescientiae attenditur non secundum quod res sunt in suis
causis, in quibus sunt ut possibile futurum tantum; sed secundum quod
habet esse determinatum in actu, prout est praesens, et non ut
futurum, ut supra expositum est cap. quarto. Voluntas etiam Dei cum
sit causa universalis et prima omnium rerum, non excludit omnes
proximas causas rerum. Nec hoc ex insufficientia voluntatis est, sed
ex ordine sapientiae ipsius, quae effectus mediantibus aliis causis
provenire disposuit; ut sic etiam causandi dignitas creaturae
communicaretur. Unde divinae voluntatis efficacia exigit, ut non
solum sit quod Deus vult, sed etiam ut hoc modo sit, sicut Deus vult
illud esse. Et ita patet quod certitudo praedestinationis nullam
necessitatem salvandis imponit.
Ad primum ergo dicendum quod quamvis Dei voluntas sit
immutabilis et invincibilis, non tamen sequitur, quod omnis effectus
ejus sit necessarius necessitate absoluta, quam habet res a causa
proxima; sed solum necessitate conditionata, sicut etiam de
praescientia dictum est. Ad auctoritatem autem apostoli, qui dicit,
cujus vult miseretur et cetera. Dicendum est quod apostolus intendit,
quod Deus non praedestinat aliquem, vel infundit ei gratiam coactus,
quasi ex necessitate naturae vel justitiae, vel ex meritis
praecedentibus alicujus; sed ex mera liberalitate voluntatis suae. Et
quod ita debeat intelligi, patet per literam praecedentem de Jacob et
Esau; de quibus ibi dicitur, 5, 11: cum enim nondum nati
essent, aut aliquid boni egissent aut mali, ut secundum electionem
propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est
ei, quia major serviet minori. Auctoritas autem Psalmistae non cogit
dicere quod voluntas Dei necessitatem imponit, sed quod semper
infallibiliter impleatur. Sciendum tamen est, quod Deus dicitur
velle aliquid dupliciter. Uno modo proprie; et sic dicitur velle
aliquid, cujus voluntas vere in eo est, et quod ei complacet. Et
haec dicitur voluntas beneplaciti, quae semper in omnibus
infallibiliter impletur. Et de hac loquitur Psal. et Isa. 46,
10: omnis voluntas mea fiet. Alio modo dicitur velle aliquid
metaphorice, idest per similitudinem, eo quod ad modum volentis se
habet, inquantum praecipit, vel consulit, prohibet, vel permittit
aliquid. Et haec dicitur voluntas signi, quae non semper impletur;
de qua dicit apostolus 1 ad Timoth. 2, 4: qui vult omnes homines
salvos fieri, cum tamen omnes salvi non fiant, sed multi damnentur.
De hac etiam dicitur Matth. 23, 37: quoties volui congregare
filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alis suis,
et noluisti?
Ad aliud. Dicendum, quod voluntas humana per praedestinationem
non ligatur nec impeditur ad eliciendum proprium actum, sed juvatur.
Ideo autem dicit apostolus quod non est volentis velle, nec currentis
currere, sed miserentis Dei, quia nemo potest per conatum propriae
voluntatis consequi gratiam, vel per naturalia propria opus gratuitum
elicere, sine divino auxilio. Unde ipse Christus dicit Joan.
15, 5: sine me nihil potestis facere. Cujus ratio est, quia
licet voluntas hominis libera sit, tamen hanc libertatem non habet nisi
a Deo, qui est causa efficiens hujusmodi libertatis. Et sicut
dicitur in libro de causis, omnis causa primaria plus est influens
super suum causatum, quam causa secunda; quia virtus et esse causae
secundae, totum est a causa prima; et sic actus et operatio causae
secundae reducitur in causam primam, cujus virtute operatur. Et per
hunc modum dicit apostolus, quod Deus operatur in nobis velle et
perficere. Ad id vero quod dicitur, nemo potest venire ad me, nisi
pater meus traxerit eum, dicendum, quod homo trahitur tripliciter:
aliquando enim trahitur violentia, sicut Susanna trahebatur ad
mortem, ut dicitur Dan. 13, et Eleazarus trahebatur ad
supplicium, ut dicitur 2 Machab. 6, 18. Et de hac tractione
dicitur Prov. 24, 11: qui trahuntur ad interitum liberare ne
cesses. Aliquando vero trahitur homo amore, vel delectationibus
allectus, vel beneficiis provocatus, sicut trahitur puer ovo vel pomo
sibi ostenso: unde dicit poeta: trahit sua quemque voluptas. De hac
tractione dicitur Oseae 11, 4: in funiculis Adam traham vos in
vinculis charitatis. Et Cant. 1, 32: trahe me et cetera. Et
Joan. 12, 3: si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me
ipsum. Aliquando autem trahitur timore supplicii territus, sicut
trahuntur qui timent supplicia. De hac tractione dicitur Jacobi 2,
6: nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad
judicia? Tractio ergo ista de qua loquitur Christus, ut ostendit
Glossa, non est violentiae, nec necessitatis, nec inviti, sed
voluntatis et desiderii.
Ad secundam quaestionem dicendum, quod reprobatio in suo
intellectu tria includit: scilicet aeternam praescientiam meritorum,
temporalem obdurationem sive excaecationem, et finalem damnationem.
Primum, scilicet praescientia meritorum, causam non habet: cum enim
Deus non accipiat cognitionem a rebus, sicut nos accipimus, sed ex
seipso res intelligat et cognoscat, nullo modo res futurae possunt dici
causa praescientiae Dei, sicut supra in fine tertii capituli dictum
est. Item, cum praescientia secundum propriam rationem, non aliud
dicat nisi simplicem notitiam futurorum, non importat aliquam causam;
et ideo futurorum, et praecipue malorum, causa esse non potest, sicut
supra (tertio capitulo) dictum est. Et secundum hoc reprobatio est
tantum praescientia culpae sed non est causa. Secundum autem et
tertium, scilicet temporalis obduratio, et finalis damnatio, duplicem
causam habent: unam ex parte hominis per modum meriti, aliam ex parte
Dei per modum justitiae, culpae merito poenam adhibentis. Obduratio
enim quandoque dicitur actus voluntatis obstinatae in malo, cui
pertinaciter adhaeret. Et sic constat quod obdurationis causa non est
Deus, sed homo; sicut nec alterius actus peccati, inquantum deformis
est. Aliquando autem obduratio dicitur ipsa privatio gratiae, quae
etiam excaecatio dicitur: quia gratia est quoddam lumen animae, et
perfectio quaedam habilitans ipsam ad bonum. Aliquem autem carere
gratia, ex duobus contingit: tum quia ipse non vult recipere, tum
quia Deus non ei infundit, vel non vult infundere. Horum autem
duorum talis est ordo, ut secundum non sit nisi ex suppositione primi.
Cum enim Deus nihil velit nisi bonum, non vult aliquem gratia
privare, nisi secundum quod est quoddam bonum. Sed quod aliquis
careat gratia, non est bonum simpliciter. Unde hoc absolute
consideratum, non est volitum a Deo. Est tamen bonum ut quis careat
gratia, si eam habere non vult, vel si negligenter ad eam habendam se
praeparat: quia justum est, et hoc modo est volitum a Deo. Patet
ergo, quod hujusmodi defectus absolute est causa prima ex parte
hominis. Et per hunc modum quandoque invenitur Deus dici causa
excaecationis vel obdurationis, non quidem immittendo malitiam, sed
non impertiendo gratiam, sicut nec digni sunt, ut dicit Augustinus.
Si enim non necessario impertitur: in ipso est impertiri, et non
impertiri. Unde ejus quod est, non impertiri, aliquo modo causa
est. Obduratio igitur ex parte hominis habet rationem culpae, sed ex
parte Dei rationem justitiae. Similiter finalis damnatio habet
duplicem causam; scilicet ex parte hominis, commissionem culpae, ex
parte Dei, illationem poenae.
Et per hoc patet responsio ad primas duas auctoritates, quod
Deus excaecat mentes infidelium, non impertiendo malitiam, sed juste
subtrahendo gratiam. Similiter, obdurat quem vult, quia non cogitur
cuiquam indigno conferre gratiam. Nec est contra voluntatem Dei, sed
secundum voluntatem ipsius, quod aliquis pro merito malitiae suae
obduretur: inquantum obduratio dicit poenam justo judicio culpae
obstinationis illatam.
Ad tertium dicendum, quod effectus non sequitur nisi
concurrentibus omnibus causis; sed ex defectu unius causae tantum
consequitur negatio effectus. Dico igitur, quod causa gratiae sicut
agens, est ipse Deus: et sicut recipiens, ipsa est anima per modum
subjecti et materiae. Et ideo, quia formae inductae non est causa
materia neque subjectum, nisi sit tale subjectum, ex cujus principiis
fluat accidens, quale accidens non est gratia; ideo non dicitur
simpliciter anima causa gratiae, sed recipiens tantum: Deus autem est
causa ipsius. Dicitur tamen anima causa malitiae. Nec oportet quod
omnis defectus incidat ex parte agentis, sed potest incidere ex parte
recipientis. Et ita est in proposito. Ipsa enim anima est causa
obdurationis, inquantum obduratio culpam dicit.
Ad quartum dicendum, quod Deus, quantum est in se, nulli est
absens: sed homo a Deo praesente se absentat, sicut se absentat a
praesenti lumine qui claudit oculos. Et ideo non est simile quod pro
simili ponitur.
|
|