|
Ultimo considerandum est, quare Deus facit hominem, quem
praescit esse damnandum. Sunt enim quidam vesani, qui Deo in hoc
iniquitatis maculam imponere non verentur, dicentes eum iniquum et
impium, qui opus suum facit ad intolerabiles et interminabiles
cruciatus. Rationes igitur adducendae sunt ad tantam vesaniam
refrenandam et Dei justitiam demonstrandam. Et primo ostendendum
est, quod voluntas Dei facientis hominem quem praescit esse
damnandam, non est iniqua; deinde ponendae sunt rationes probantes
quare Deus facit hominem quem praescit esse damnandum. Sciendum
itaque quod ratio quare Deus hoc facit, est sua voluntas quae causa
est omnium quae ab eo fiunt. Unde dicit Augustinus in 3 Lib. de
Trinit.: non nisi Dei voluntas causa prima est sanitatis et
aegritudinis, praemiorum atque poenarum, gratiarum et retributionum.
Haec igitur sola est unde ortum est quicquid est. Voluntas autem ejus
injusta vel iniqua esse non potest. Ex duobus enim contingit
voluntatem alicujus a rectitudine deviare: videlicet aut ex
ignorantia, aut ex affectione perversa. Quae quidem duo in Deo
inesse non possunt. Cum sit summe sapiens, ignorantia in eum non
cadit. Unde dicitur Job 12, 13, apud eum est sapientia et
fortitudo, et ipse habet consilium et intelligentiam. Et ideo clamat
apostolus ad Roman. 11, 33: o altitudo divitiarum sapientiae et
scientiae Dei et cetera. Hinc etiam Job 9, 4 dicitur: sapiens
corde et fortis robore. Item, cum omnis artifex naturaliter diligat
opus suum, impossibile est opificem omnium odire aliquam creaturam; et
ideo affectio inordinata in eo esse non potest. Unde dicitur Sap.
11, 25: diligis omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae
fecisti, nec etiam odiens aliquid constituisti aut fecisti. Ex his
ergo apparet Dei voluntatem creatricem omnium justissimam fore, nec
maculam aliquam iniquitatis habere. Et hoc est quod dicitur Deut.
32, 4: Deus fidelis et absque ulla iniquitate, justus et rectus.
Item Habacuc 1, 13: mundi sunt oculi tui, ne videns malum; et
respicere ad iniquitatem non poteris. Et ideo dicit Psalm. 10,
8: justus dominus et justitias dilexit, quantum ad ornatissimam
affectionem, aequitatem vidit vultus ejus, quantum ad perfectissimam
cognitionem. Licet autem Deus sit rectissimus et nihil odiat eorum
quae fecit, dicitur autem odire aliqua metaphorice, non inquantum ab
ipso procedunt, sed in quantum egrediuntur a regula rectitudinis suae.
Illud enim quod non esse volumus, odire dicimur. Unde, cum mala
fiant contra regulam rectitudinis illius, quia sunt privatio modi
speciei et ordinis, ut dicit Augustinus, ea vult non esse; et ideo
malos odio habere dicitur. Unde Sap. 14, 9: odio sunt Deo
impius et impietas ejus. Dicitur etiam odire illos quorum punitionem
vult. Sic enim ad modum odientis se habet. Et ideo dicit Psalm.
5, 7: odisti omnes qui operantur iniquitatem: perdes omnes qui
loquuntur mendacium. Quia vero divina voluntas est causa rerum
omnium, ipsa causam habere non potest. Voluntas enim Dei est illi
causa volendi: finis autem divinae voluntatis est sua bonitas: ipsa
enim bonitas Deo est causa volendi. Et ideo dicit Augustinus in
Lib. 83 quaestionum, q. 27, in fine, 4, 10, quod
voluntatis ejus causa quaerenda non est: nam, ut idem dicit in Lib.
contra Manicheos, qui dicit, quare Deus voluit facere caelum et
terram, majus aliquid quaerit, quam est voluntas Dei: nihil autem
majus inveniri potest. Quamvis autem divina voluntas causam non habeat
aliquid creatum: nihilominus tamen potest aliqua volendi ratio
assignari vel bonitas ipsius, vel aliquid quod ad bonitatis vel
sapientiae ipsius pulchritudinem ordinetur. Si enim nulla posset
divinae bonitatis ratio assignari, cogeremur in quorumdam errorem
declinare, dicentium omnia procedere a Deo secundum simplicem
voluntatem, ut de nullo oporteat reddere rationem quare Deus vult.
Quod divinae Scripturae manifeste contrariatur, quae Deum perhibet
secundum suam sapientiam omnia fecisse, secundum illud Psal. 163,
24: omnia in sapientia fecisti et cetera. Et Eccles. 1, 10
dicitur: Deus effudit sapientiam suam super omnia opera sua.
Augustinus etiam in Lib. 2 super Genesim ad Lit. dicit: moventur
quidam dicentes, cur creavit Deus quos futuros malos praesciebat? Et
respondens, dicit quia providit, quid boni de malis eorum esset
facturus: si enim eos fecit ut in eis relinqueret, unde et ipsi
aliquid facerent, quo quicquid etiam culpabiliter eligerent illum de se
laudabiliter operantem invenirent.
Compescamus igitur humanam temeritatem quae Deo iniquitatis
maculam imponere non veretur; et approbantes divinam justitiam,
assignemus aliquas rationes; quare Deus creat hominem quem praescit
esse damnandum. Sit igitur prima ratio talis ex parte divinae
liberalitatis. Melius est esse aliquid cum aliquo defectu, quam non
esse simpliciter. Cum autem in peccatore damnando duo sint; videlicet
natura quae bona est, et culpa quae mala est: non debuit Deus propter
culpam subtrahere naturam; alias liberalitatem suam subtrahere
videretur. Sicut videmus quod bonus artifex arcam facit, quam etiam
praescit aliquam maculam contracturam. Et haec ratio potest colligi ex
illo verbo apostoli 2 ad Timoth. 2, 13: si non credimus, ille
fidelis permanet, negare seipsum non potest. Si autem objiciatur,
quod artifex, si sciret arcam in brevi comburendam, eam non faceret:
respondendum est, quod si artifex sciret etiam in ipsa combustione suam
sapientiam relucere debere, et arcam in igne non defecturam, non
propter hoc se substraheret a factione ipsius. Unde, cum Deus sciat
etiam in damnatis suam justitiam et suam sapientiam relucere, dum
culpam per supplicium punit, conveniens erat ut propter hoc non se
substraheret a productione hominum sua illorum culpa damnandorum.
Secunda ratio sumitur ex parte divinae providentiae. Bonum enim
totius est melius quam bonum particulare. Nam bonum particulare
ordinatur ad bonum universale, sicut imperfectum ad perfectum. Ad
ordinatam ergo providentiam pertinet potius promovere et conservare
bonum universale, quam bonum particulare; et aliquando propter bonum
universale particulare negligere: imo aliquando contra particulare
propter universale facere. Sicut ad conservationem reipublicae
principes et rectores suspendunt latrones, et interficiunt homicidas.
Cum igitur natura humana per generationem propagetur et conservetur;
si Deus hominem damnandum propagari vel nasci non sineret, vel animam
non infunderet, ordinem generationis humanae destrueret, et sic bono
universali particulare praeponeret et rectitudo suae providentiae
cassaretur; quod penitus est absurdum. Congruum est igitur, ut
propter generalius bonum fiat homo etiam damnandus, Deo aliquid melius
providente: ut dicit apostolus ad Hebr. 11, 40. Tertia ratio
sumitur ex parte divinae providentiae et reverentiae simul. Nam quanto
magis rector auget rempublicam, et ipsos reipublicae conservatores
gloriosius promovet et potioribus donis remunerat etiam cum suppliciis
aliquorum, deprimendo scilicet et cruciando eorum adversarios et
reipublicae destructores, tanto laudabilior redditur. Cum igitur
gloriam beatorum augeat consideratio tormentorum hostium suorum quae
ipsi Dei beneficio evaserunt, congruum fuit ut Deus etiam homines
conderet, quos sciebat esse damnandos. Beatis enim accrescit gloria
de perditione malorum: tam quia gaudent de vindicta eorum, juxta illud
Psal. 57, 11: laetabitur justus cum viderit vindictam: tum quia
ipsi eorum supplicia evaserunt. Et propter hoc in gratiarum actiones
et laudem et reverentiam exuberant creatoris, secundum illud 2
Machab. 1, 11: de magnis periculis a Deo liberati magnifice
gratias agimus ipsi. Unde dicitur in Psalm. 95, 11: laetetur
mons Sion et exultent filiae Judae, propter judicia tua, domine.
Et ideo dicit Augustinus super Genesim: frustra dicitur, non debet
Deus creare quos praesciebat malos futuros: sciebat enim eos bonis
profuturos et juste pro mala voluntate puniendos. Hanc rationem innuit
apostolus ad Roman. 9, 22, dicens: volens Deus ostendere iram
et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa
irae, apta in interitum, ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa
misericordiae quae praeparavit in gloriam. Si autem objiciatur, quod
nullus debet procurare propriam reverentiam et aliorum utilitatem cum
dispendio aliorum: respondendum est, quod hoc verum esset, si
fraudulentia vel aliqua injustitia committeretur; sed quando justitia
non deseritur, sed servatur, ut in proposito fit, sicut ostensum est
supra, semper debet bonorum utilitas procurari. Quarta ratio sumitur
ex parte divinae potentiae et sapientiae simul. Nullus enim rex
praepotens et veritatem diligens, debet occultare potentiam suam et
impotentiam simulare: ne infirmus et impotens reputetur. Item nullus
bonus artifex debet occultare sapientiam suam et ignorantiam simulare,
ne inscius videatur. Unde dicitur Eccli. 20, 33: melior est
qui celat insipientiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.
Si ergo Deus non fecisset quem sciebat esse damnandum, potuisset
inscius et impotens reputari: et quod plus posset malitia, quam divina
potentia vel sapientia. Cujus contrarium scriptum est Sapien. 7,
30: sapientiam non vincit malitia; attingit enim, scilicet
sapientia, a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia
suaviter, cap. 8, 1. Hanc rationem tangit apostolus ad Roman.
9, 21, cum dicit: an non habet potestatem figulus luti, ex eadem
massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam?
Si autem objiciatur, quod nullus debet ostendere potentiam suam in
alicujus injuriam: respondendum est, quod Deus ex hoc nulli facit
injuriam vel injustitiam, nec homo de Deo juste conqueri potest. Nam
quicquid boni habet, a Deo habet, scilicet esse suum; malitiam autem
habet a seipso, ut supra ostensum est. Unde dicit Augustinus super
Genesim loquens de futuris damnandis: a se habent voluntatem malam, a
Deo naturam bonam et justam poenam. Quod autem homo de bono
conqueratur, injustum est: et ideo dicit apostolus ad Roman. 9,
14: numquid iniquitas est apud eum? Absit. Et subdit 20:
numquid dicit figmentum ei qui se finxit, quid me fecisti sic? Et
Isai. 45, 9: vae qui contradicit factori suo: testa de Samiis
terrae, numquid dicit lutum figulo suo, quid facis? Si autem
objiciatur, quod damnatus vellet potius non esse quam sic esse, juxta
illud Matth. 26, 24: bonum erat illi, si natus non fuisset homo
ille. Ergo injustitia fit illi: respondendum est quod licet damnati
vellent potius non esse quam sic esse, non tamen absolute vellent non
esse. Nullus enim potest simpliciter appetere destructionem sui esse,
propter naturalem appetitum cujuslibet rei ad esse. Cum autem esse
absolutum est melius quam conditionatum, non debuit Deus propter
appetitum conditionatum esse absolutum cassare. Quinta ratio sumitur
ex parte humanae arrogantiae. Si enim Deus non fecisset aliquem
hominem damnandum, humana praesumptio salutem suam propriis meritis et
non Dei gratiae ascripsisset, dum credidisset per virtutem propriam,
et ex suis naturalibus vel ex suis operibus se posse salvari. Haec
ratio tangitur ad Rom. 9, 11, cum dicitur: ut secundum
electionem propositum Dei maneret: non ex operibus, sed ex vocante
dictum est et cetera. Unde ad Tit. 3, 5: non ex operibus
justitiae quae fecimus nos, sed secundum misericordiam suam salvos nos
fecit. Et ideo ad humiliandam humanam superbiam loquitur Deus, Job
40, 3, dicens: numquid irritum facies judicium meum, et
condemnabis me, ut tu justificeris? Et si habes brachium sicut
Deus, et si voce simili tonas, circunda tibi decorem, et in sublime
erigere, et esto gloriosus, et ego confitebor, quod salvare te possit
dextera tua, v. 9.
Sunt etiam nonnulli qui secundum suam dementiam, divinam
providentiam reprehendunt dicentes, quod Deus talem hominem ita facere
debuit, quod omnino peccare non posset; sequentes potius suam fatuam
conceptionem, quam divinae providentiae rectissimam rationem. Si enim
Deus creasset hominem talem, qui peccare non posset, plura
inconvenientia sequerentur. Primum inconveniens est, quod libertas
arbitrii tolleretur, et per consequens natura et nobilitas hominis
cassaretur. Nobilitas enim hominis in hoc consistit, quod liberam
habet electionem, dum ad utrumlibet flecti potest. Quod quidem
animalia bruta, quae carent ratione, non habent, licet sensum et
sensualitatis habeant appetitum. Unde dicere, quod Deus facere
debuisset hominem qui peccare non possit, simile est ac si diceretur,
quod debuisset eum facere animal brutum vel aliquid aliud minus nobile.
Talibus contingit sicut dicit Psalm. 48, 21: homo, cum in
honore esset, non cognovit seipsum; comparatus est jumentis
insipientibus, et similis factus est illis. Hominis ergo nobilitas
quam contulit ei Deus, est quod habeat arbitrii libertatem, per quam
potest ad utrumlibet flecti, habens discretionem boni et mali. Unde
dicitur Eccles. 15, 14: Deus ab initio constituit hominem et
reliquit illum in manu consilii sui. Et subditur, ante hominem vita
et mors, bonum et malum: quod placuit ei dabitur illi. Et ideo dicit
Psalm. 8, 6: minuisti eum paulo minus ab Angelis et cetera.
Aliud inconveniens est, quod meritorum et praemiorum ratio et justitia
deperiret. Nullus enim meretur de eo cujus causa et libertas in ipso
non est. Unde dicit poeta: quid meruere boves, animal sine fraude,
dolore? Unde ratio merendi ex parte nostra est in libertate arbitrii.
Et cum omne praemium causetur ex merito, cui respondet: si meritum
non esset sublata libertate arbitrii, praemium non daretur: secundum
illud apostoli 2 ad Timoth. 2, 5: non coronabitur, nisi qui
legitime certaverit. Ad hoc ergo ut caeleste praemium daretur homini,
oportuit ut meritum praecederet, causatum ex conatu arbitrii, cui tale
praemium datur: sicut dicit apostolus 2 ad Timoth. 4, 7: bonum
certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: in reliquo
reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi dominus in illa
die justus judex et cetera. Tertium inconveniens est, quod bonitati
et perfectioni universi detraheretur. Nam perfectio universi consistit
in hoc quod omnes gradus bonitatis creaturae communicabilis continet.
Si autem natura humana a suo gradu translata in altiorem per Dei
providentiam mutaretur, quamvis aliquod bonum humanae naturae
accresceret, tamen bonitati universi aliquid detraheretur, dum non
omnes gradus bonitatis impleti essent, illo gradu, ex quo natura
humana translata esset, vacuo remanente. Cum autem bonum universi
excedat bonum particulare cujusque naturae creatae, sicut etiam bonum
gentis excedit bonum singularis hominis, ut in 1 Ethic. dicitur,
debuit Deus humanam naturam facere qualem fecit, scilicet quae peccare
posset, ut omnes gradus bonitatis impleret. Unde dicitur Deut.
32, 4: Dei perfecta sunt opera. Quartum inconveniens est, quia
impediretur illud ex quo apparet Deus laudabilis. Nam in peccatis
apparet etiam Deus multum laudabilis, dum per misericordiam parcit et
per justitiam punit. Cum ergo id ex quo apparet Deus laudabilis, non
debeat impediri, non debuit Deus omnino impedire peccatum faciendo
hominem qui peccare non posset, ut perpetuo dici posset illud Psalm.
47, 1: magnus dominus et laudabilis nimis et cetera. Quintum
inconveniens est, quia si homini daretur, quod peccare non posset
secundum conditionem suae naturae, arbitrii libertate servata, quaedam
contradictionis implicatio sequeretur. Arbitrium enim ideo dicitur
liberum, quia ad utrumlibet flecti potest: potest enim aliquid facere
et non facere, et potest facere bonum et malum. Si ergo haberet
liberum arbitrium ad peccandum, et peccare non posset per naturam, duo
contradictoria essent simul vera, quod est impossibile. Si autem
objiciatur de arbitrio divino vel angelico, quod cum sit liberum,
tamen peccare non potest: dicendum, quod cum Deus non habeat esse
causatum vel dependens ab aliquo, secundum conditionem suae naturae,
deficere nunquam potest, nec quantum ad esse nec quantum ad
rectitudinem bonitatis; et ideo peccare non potest. Sed quaelibet
creatura habet esse dependens et causatum ab alio, scilicet a Deo; et
ideo secundum conditionem suae naturae quaelibet creatura deficere
potest, et quantum ad esse et quantum ad rectitudinem voluntatis.
Unde dicit Gregorius, quod omnia tenderent in nihilum nisi manu
conditoris tenerentur. Et ideo quibuscumque confertur, ut in bono sic
confirmentur, ut peccare non possint; hoc non habent per naturam, sed
per Dei gratiam, per quam filii Dei efficiuntur ut quodammodo divinae
naturae consortes: secundum illud Psalm. 81, 6: ego dixi, dii
estis et filii excelsi omnes. Patet igitur ex praemissis, quod omnia
quae a Deo fiunt, et bona et ordinata sunt. Et ideo dicitur Genes.
1, 13: vidit Deus cuncta quae fecerat et erant valde bona.
Apostolus etiam dicit ad Rom. 13, 1: quae a Deo sunt, ordinata
sunt.
Quamvis autem superius inductae sint rationes ad ostendendum
quod nulla injustitia apud Deum est ex eo quod facit hominem quem
praescit esse damnandum: unusquisque tamen caveat diligenter ne nimis
incautus praesumat assignare causam in speciali, quare hunc vel hos
determinate Deus eligat, et illum vel illos non eligat. Hoc enim
nullus mortalium scire potest, nisi forte Deus vellet hoc alicui
specialiter revelare. Unde dicit Augustinus: cur potius hunc vel
illum Deus liberet vel non liberet, scrutetur qui potest tam magnum
profundum judiciorum Dei, verumtamen caveat praecipitium. Item,
quare hunc trahat et illum non trahat, noli dijudicare, si non vis
errare. Et apostolus dicit ad Roman. 12, 3: non plus sapere,
quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Qui enim hoc
praesumeret perscrutari, Deo non praestaret obsequium, sed sibi ipsi
judicium generaret: juxta illud Proverb. 25, 27: sicut qui mel
multum comedit, non est bonum: sic qui perscrutator est majestatis
opprimetur a gloria: illo scilicet disponente a cujus narratione
cunctae linguae deficiunt. Qui et ipse consummatio sermonum existens,
est rex regum, et dominus dominantium, Apoc. 19, 16: cujus
potestas non auferetur, et regnum non corrumpetur in saecula
saeculorum, amen.
|
|