|
Circa statum purgationis, quae fiet per ignem, (consideranda sunt
ea) quae sequentur statum Antichristi, et praecedent ignem
purgationis mundi, quae sunt quatuor praeambula. Primo enim praecedet
praedicatio Evangelii; secundo, spatium poenitendi; tertio, status
securitatis; quarto, status quindecim signorum, quae dicit
Hieronymus se invenisse in annalibus Hebraeorum. Circa primum
notandum est, quod post mortem Antichristi, quum jam persecutio et
tribulatio cessabit, quibus affligentur, praedicabitur Evangelium per
sanctos praedicatores publice. Apoc. 11, 15: et Angelus
septimus cecinit tuba, idest ordo praedicatorum praedicavit, idest
praedicabit: quia per praeteritum prophetali certitudine intelligitur
de futuro. Et factae sunt voces magnae in caelo, idest in sancta
Ecclesia caelesti conversatione sublimata; voces, idest exultationes
bonorum laudantium Deum de vita et pace collata eis, et de damnatione
Antichristi et suorum. Isa. 51, 3: consolabitur dominus Sion,
idest Ecclesiam fidelium post mortem Antichristi, et consolabitur
omnes ruinas ejus, idest tribulationes, quas perpessi sunt ab
Antichristo. Et consolabitur eos de privatione bonorum spiritualium,
quibus privati fuerunt tempore persecutionis. Unde consolabitur, quia
Ecclesia tempore Antichristi duplicem desolationem habebit et
sustinebit: unam quidem, quia erit multis Daemonibus vexata; aliam,
quia non faciet tunc miracula. Et propter hoc post mortem Antichristi
duplex erit consolatio; scilicet pax, et multiplicatio fidei; tunc
enim omnes Judaei convertentur ad fidem Christi, videntes se fuisse
deceptos, Jerem. 23, 6: in diebus illis salvabitur Juda, et
Israel habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum,
dominus justus noster. Vere enim tunc confitebuntur Christum, quem
patres eorum crucifixerunt, verum Deum esse, et verum hominem, unius
potentiae et majestatis cum patre secundum divinitatem. Unde et in
laudem prorumpent et magno gaudio ipsi Judaei, cum aliis fidelibus,
cum in Christi cognitionem devenient. Psal. 9, 7: cognoscetur
dominus judicia faciens. Ideo dicent illud Apoc. 11, 15:
factum est regnum hujus mundi, idest universitas fidelium, domini
nostri scilicet Dei patris, et Christi ejus, idest filii: ut dicit
intellectus hujus regni. Tranquillitas etiam tunc in mundo incipiet,
cum Christus filius Dei spiritu oris sui Antichristum interficiet.
Et statim Ecclesia quasi dimidiae horae silentio, scilicet tempore
quod sequitur usque ad finem mundi, pacificata conquiescet. Et hoc
est quod dicitur Apoc. 8, 1: factum est silentium in caelo, idest
in Ecclesia, quasi media hora. Et propter hoc etiam dixit: factum
est regnum, et diu fiet, quia ex tunc fraudulentia et saevitia
Diaboli penitus deficiet, et Deus in suis fidelibus universis
perpetua pace et tranquillitate regnabit. Unde sequitur in praedicta
auctoritate Apoc. 11: et regnabunt, scilicet ipsi fideles in
Deo, et Deus in eis in saecula saeculorum. Et in eodem capitulo
paulo ante de Christo dicitur: potestas ejus potestas aeterna quae non
auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur, et de hoc Joannes
jurat, ideo dicit amen, idest verum fiet quod dictum est. Sequitur
status, in quo dabitur hominibus spatium poenitendi. Nam post mortem
Antichristi dabitur spatium quadragintaquinque dierum ad poenitendum
illis qui in persecutione Antichristi negaverunt Deum. Dan. 12,
11: in tempore autem cum posita fuerit abominatio desolationis,
idest Antichristi, qui abominabiliter exibebit se adorandum, idest
faciet se adorari dies mille ducenti et nonaginta, qui sunt tres anni
et dimidium, quia tanto tempore durabit persecutio Antichristi. Et
postea sequitur: ibid. 12: beatus qui expectat et pervenit ad dies
mille trecentos triginta quinque: in hoc numero invenitur spatium
quadraginta quinque dierum datum ad poenitendum. Nam si diebus mille
ducentis nonaginta addantur dies quadraginta quinque, fient dies mille
tercenti triginta quinque. Est ergo sensus; beatus, qui post hos
dies persecutionis Antichristi, qui sunt mille ducenti nonaginta,
perveniet ad dies quadraginta quinque superadditos, et datos ad
poenitendum. Qui simul collecti faciunt dies mille tercentos triginta
quinque, sicut dicit Magister in historiis in ultima visione
Danielis. Post hunc statum sequitur tertius, scilicet status
securitatis. Dicent enim tunc ministri Antichristi: licet princeps
noster mortuus sit, tamen pacem et securitatem habemus; et ducent
uxores et convivia celebrabunt. Sed subito superveniet eis angustia et
tribulatio, a qua liberari non poterunt: 1 Thess. ult. 3: cum
dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus
sicut dolor parturientis, et non effugient. Matth. 24, 38:
sicut erant in diebus Noe ante diluvium comedentes et bibentes,
nubentes et nuptui tradentes usque ad eum diem quo introivit Noe in
arcam, et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit (omnes).
Ita erit adventus filii hominis. Unde sequitur: vigilate quia
nescitis diem neque horam, qua dominus vester venturus sit. Unde
sicut fur in nocte, ita veniet, secundum quod dicitur 1 Thess.
ult. 2. Sequitur de statu XV signorum quae dicit Hieronymus se
invenisse in annalibus Hebraeorum; quae signa XV diebus fient; sed
utrum continuo vel interpolate non determinat. Prima die eriget se
mare XV cubitis super altitudinem montium, et erit quasi murus, et
omnes aquae simul. Isai. 51, 14: ego dominus qui conturbo
mare, et intumescunt fluctus ejus. Exod. 15, 22: erat autem
aqua quasi murus ad dexteram eorum et laevam. Secunda die descendet ad
ima in tempore quo vix conspici possit. Psal. 76, 17: sonuerunt
et turbatae sunt abyssi. Unde dicitur Exod. 15, quod Moyses
extendit virgam super mare, et dominus vertit illud in siccum. Isa.
19, 5: arescet aqua de mari et fluvius siccabitur. Isai. 51,
10: quis siccavit aquam abyssi vehementis? Hoc admirando dicit
propheta, videns in spiritu mare quasi siccum. Tertio die erit in
aequalitate sicut a principio. Eccli. 43, 25: cogitatione sua
placavit abyssum. Quarto die omnes pisces et belluae marinae super
aquas congregabuntur et dabunt voces et rugitus usque ad caelum. Sap.
17, 18: mugientium valida bestiarum vox (...) deficientes
faciebat illos prae timore: Ezech. 38, in illa die erit commotio
magna, et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres caeli, et
bestiae agri, et omne reptile quod movetur super humum cunctique
homines, qui sunt super faciem terrae. Quinto die ardebit mare, et
omnes aquae: Sap. 16, 17: quod enim mirabile erat, in aquis,
quae omnia extinguunt, plus ignis valebat. Sexto herbae et arbores
sanguineum rorem dabunt. Isai. 26, 21: revelabit terra
sanguinem suum. Isai. 34, 7: inebriabitur terra (eorum)
sanguine. Septimo omnia aedificia ruent. Matth. 14, 2: videtis
haec omnia? Amen dico vobis, non relinquetur lapis super lapidem,
qui non destruatur. Ezech. 38, 20: subvertentur montes, et
cadent sepes et omnis murus in terram corruet. Octavo die bellabunt
petrae ad invicem et collidentur. Isai. 30, 30: allidet in
turbine et in lapide grandinis. Sap. 17, 18: sonus validus
praecipitatarum petrarum (...) deficientes faciebat illos prae
timore. Habac. 2, 11: lapis de pariete clamabit. Nono die fiet
generalis terraemotus. Isai. 29, 6: visitabitur in tonitruo a
domino et in commotione terrae. Isai. 24, 18: concutientur
fundamenta terrae. Eccli. 45, 18: vox tonitrui ejus verberavit
terram. Matth. 24, 7: erunt terraemotus magni per loca. Decimo
die aequabitur terra, et omnes montes et colles in planitiem
convertentur. Isai. 40, 4: omnis mons et collis humiliabitur,
et erunt prava in directa et aspera in vias planas. Psal. 96, 5:
montes sicut cera fluxerunt a facie domini. Undecimo exibunt homines
de cavernis, et ibunt velut amentes, et non poterit alter alteri
respondere prae timore. Isai. 24, 20: agitatione agitabitur
terra sicut ebrius, idest homines habitantes in terra. Isai. 59,
10: vix palpavimus quasi caeci parietem (...). Impegimus in
meridie quasi in tenebris. Psalm. 106, 17: turbati sunt et
commoti sunt sicut ebrius. Duodecimo cadent omnes stellae de caelo.
Dicuntur autem cadere, eo quod obscurabuntur. Matth. 24: stellae
cadent de caelo; sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem,
antequam veniat dies domini magnus et terribilis. Amos 8, 9: in
die illa, dicit dominus (Deus), occidet sol in meridie, et
tenebrescere faciam terram in die luminis. Ezech. 32, 8: omnia
luminaria caeli moerere faciam, et dabo tenebras super terram.
Decimotertio die exurgent omnia ossa mortuorum, et congregabuntur ad
ora sepulchrorum. Ezech. 37, 8: ecce ego aperiam tumulos
vestros, et educam vos de sepulchris vestris; ibidem parum superius:
haec dicit dominus (Deus) ossibus his: ecce ego intromittam in vos
spiritum et vivetis, et dabo super vos nervos, et succrescere faciam
super vos carnes et superextendam in vobis cutem. Et postea sequitur:
et vidi et ecce commotio, et accesserunt ossa ad ossa unumquodque ad
juncturam suam: et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et
extenta est in eis cutis desuper. Illi etiam qui mortui sunt in mari,
educentur. Unde Apoc. 20, 13: mare dedit mortuos, idest
corpora mortuorum. Decimoquarto die morientur omnes vivi, ut simul
cum mortuis resurgant. 1 Thess. 4, 14: non praeveniemus eos qui
dormierunt. Sed propter hoc verbum non aperte habetur quod omnes
debent mori, sed magis in immortalitatem mutandi, ut dicit Glossa
Augustini. Sed amplius alibi dicit 1 Cor. 15, 15: omnes
quidem resurgemus. Et secundum quod dicit Augustinus super illud 1
Thess. 4: nos qui vivimus, qui residui sumus et cetera. Si nulli
codices habent omnes dormiemus; et idem dicit ibidem: resurrectio
autem ubi mors non praecessit nulla est. Quintodecimo die ardebit
terra usque ad Inferni novissima, devorabitque terram cum germine
suo, et montium fundamenta comburet. Psalm. 96, 3: ignis ante
ipsum praecedet. Isai. ult. 15: dominus in igne veniet. Haec
autem signa quae sunt XV, utrum fiant per ordinem sicut posui, an
quod omnino non fiant, non assero; sed sicut inveni, ita recito.
Circa statum ergo purgationis quae fiet per ignem, quod est quintum
decimum signum, (dicendum est) primo quis erit ille ignis qui
purgabit mundum; secundo quam virtutem habebit; tertio quantum
ascendet; quarto quid fiet de eo; ut sic cognoscamus quae sit ejus
essentia, quae virtus, quis ascensus, et quis finis. Circa istius
ignis essentiam sunt quatuor opiniones. Nam quidam dixerunt, quod
erit ignis elementaris; quod videtur; quia sicut prima purgatio facta
est per aquam, seu elementum aquae, sic et secunda purgatio fiet per
elementum ignis. Glossa super illo verbo Psal. 17, 9, ignis in
conspectu ejus exardescet, iste ignis materialis erit, quo facies
hujus mundi comburetur. Alii dicunt, quod sit ignis spiritualis a
Deo ad hoc spiritualiter reservatus, et nescitur ubi sit. Unde
Augustinus: quis sit iste ignis, aut in qua parte mundi sit, neminem
scire arbitror, nisi cui Deus revelaverit. Hoc etiam videtur ex
Beda, qui dicit: elementa quatuor, quibus hic mundus constat, ignis
maximus ille ardebit. Ergo est aliud corpus ab elementis. Alii
dicunt quod sit ignis purgationis, quia habebit vim purgativam ad
venialia et mortalia facta purganda per contritionem. Glossa super
illud verbum, ignis ante ipsum praecedet: ignis in quem mittendi sunt
mali non ante eum, sed post eum erit; iste non praeibit, qui est
poena malorum et salus bonorum. Quarti dicunt quod sit congregatio
omnium ignium mundanorum, sicut prima purgatio facta est per
inundationem omnium aquarum. Augustinus de Civit. Dei: tunc figura
hujus mundi mundanorum ignium conflagratione praeteribit, sicut factum
est mundanarum aquarum inundatione diluvium. Circa virtutem istius
ignis nota similiter quatuor: nam quaedam purgabit, quaedam comburet,
quaedam innovabit, quaedam non laedet. Prima tria sumuntur secundum
tria quae sunt in igne: scilicet lux, flamma et carbo. Igneum
luminosum pertinet quantum ad bonos purificandos; igneum terrestre,
quod est in carbone, pertinet ad malos comburendos; igneum flammeum
pertinet ad elementa innovanda. Vel aliter: lux ignis erit ad
illuminandos bonos et perfectos, qui tunc erunt; flamma ad purgandum
peccata infirmorum, qui secum habebunt cremabilia. Carbo erit ad
innovandum elementa, et fumus ad torquendum reprobos. Sic ergo primo
purgabit bonos, qui tunc vivi invenientur. Augustinus: cum futura
erit resurrectio mortuorum, quosdam vivos repertos invenio quoties de
verbis apostoli volui cogitare: similiter rapiemur cum illis in nubibus
obviam Christo in aera. Hoc etiam dicitur in Glossa super illo verbo
1 Cor. 3, 13, dies domini declarabit: ignis qui in judicio
praecedet purgabit quosdam salvandos. Item secundo comburet malos,
sive damnandos. Glossa super illo verbo Isa. ult. 15: dominus in
igne veniet, in igne, qui aeternus erit malis, quos involvet, et quo
purgabitur quidquid in bonis est purgandum. Gregorius: sub uno
eodemque igne aurum rutilat, et palea fumat. Tertio innovabit
elementa: 2 Petr. ult., 12: caeli calore solventur. Glossa:
qui consumpti per ignem meliorem, et pulchriorem speciem reassument.
Augustinus: conflagratione mundana elementorum corporalium qualitates
quae in nostris corporibus corruptibilibus congerebantur, ardendo
penitus interibunt. Sybilla: exuret terras ignis pontumque polumque.
Quarto perfectos non laedet. Prov. 6, 28: quis ambulabit super
ignem, et non comburentur plantae ejus? Ceteri sancti et viri
perfecti. Isa. 43, 2: cum ambulaveris super aquas, tecum ero.
Augustinus: neque ignem illum pertimescant immortales: quia sicut
virorum tria corpora corruptibilia in camino ardenti illaesa
permanserunt, sic et ipsi illaesi permanebunt. De quibus dicitur
Dan. 3, quod ambulabant in medio flammae, laudantes Deum; sed
Angelus domini descendit, et fecit medium fornacis quasi ventum roris
flantem, et non tetigit eos ignis omnino, neque contristavit, neque
quidquam molestiae intulit. Hic nota triplicem purgationem mundi:
prima fuit corporalis, quae facta est per aquam in diluvio: et haec
potest dici lavatio. Eccl. 40, 10: propter impios factus est
cataclysmus: secunda fuit spiritualis quae facta est per sanguinem in
passione. Hebr. 1, 3: purgationem peccatorum faciens: tertia
erit corporalis et spiritualis, quae fiet per ignem in judicio. Item
in prima aqua a terra ascendit ad aerem contra naturam aquae; in
secunda corpus Christi crucifixum est in aere, et sanguis defluxit in
terram. Item in tertia ignis contra naturam descendet ad terram, et
ardebit usque ad Inferni novissima. Circa ascensum istius ignis
notantur similiter quatuor: primo quomodo ascendet; nam potius deberet
dici descendere quam ascendere, cum ignis sit super omnia elementa.
Respondeo dicendum est quod non descendet motu naturali, sed jussu
Dei, sicut aqua diluvii ascendit super altitudines montium non quidem
natura sua, sed jussu Dei. Job 37 in maribus. Secundo quantum
ascendet determinat Beda dicens, quod aqua quodammodo diluvii de locis
terrestribus transcendendo perdidit: hic ignis extremi judicii ejusdem
mensurae spatio percrescens occupando disperdet. Item super illo verbo
2 Petr. 3, elementa calore solventur, dicit Glossa: tantum
ascendet ignis illius incendii, quantum ascendit aqua diluvii. Tertio
utrum ascendet ad caelum Empyreum et Paradisum terrestrem: quod
videtur, quia in Empyreo commissum est peccatum primi Angeli, et in
Paradiso terrestri primi hominis. Respondeo: dicendum est, quod
infectio elementorum nihil aliud est quam poenalitas quam Deus indidit
elementis propter peccata nostra, ut possit nos punire in loco
poenitentiae hic. Nam Paradisus terrestris et caelum Empyreum non
erant loca poenitentiae, ideo non indidit Deus ejus qualitates
nocivas. Et ideo purgatio quae fiet per ignem illum non ascendet ad
ipsum. Per peccatum enim in Paradiso factum infecta sunt elementa
inferiora, non ipsum Paradisum infecit. Quarto utrum ascendet usque
ad caelum sydereum: quod videtur per illud Isai. 51, 6: caeli
sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur. Ex quo
videtur, quod ille ignis ascendet usque ad caelum ipsum sydereum. Hoc
autem solvitur ex verbis Bedae, qui ait: caelum inquantum sydereum
illo igne quamvis maximo non est tangendum; sed caelum aereum igne
marcescet; sydereum autem manebit illaesum. Circa finem istius
ignis, quidnam scilicet fiet de eo, notandum est quod ponit Basilius
super illo verbo Psalm. 28, 7: vox domini intercidentis flammam
ignis, ut electis luceat, et reprobos urat. Quod quadrupliciter
potest; primo sic quod dividatur ignis secundum usum, non secundum
substantiam; ut usus lucis sit in regione bonorum, usus caloris sit in
regione damnatorum. Secundo potest dici, quod duplex est caliditas
vel luciditas, scilicet potentialis et accidentalis. Ergo dividetur
sive purgabitur, sed potentialis remanebit, quia potentialiter est lux
in igne, qui est in regione malorum; et potentialis est calor in
luce, quae est in regione vivorum et bonorum. Tertio potest dici quod
in virtute Dei suspendentur actus istarum qualitatum, ut in caelo
suspendatur caliditas ab igne, sicut factum est in camino ignis trium
puerorum. Dan. 3: in Inferno suspendatur, luciditas, ab igne.
Quarto potest dici, quod ignis carebit non solum suis qualitatibus,
sed etiam radicibus qualitatum suarum, secundum illud quod dicitur
super illo verbo 2 Petr. 3: elementa calore solventur: ubi dicit
Glossa Bedae, quod ignis ille maximus duo elementa ex toto absumet,
scilicet aquam (et terram vel aerem) secundum illud Apoc. ultimo,
et mare jam non est. Positis superius praeambulis ad judicium,
sequitur de concomitantibus judicium; propter quod notatur, quod
concomitantia judicium sive statum judicii, sic ordinantur. Primo
enim praecedet citatio; secundo post citationem citatorum resurrectio;
tertio post resurrectionem sequitur resuscitatorum congregatio; quarto
post congregationem sequitur judicis congregantis disceptatio. Circa
primum ergo, scilicet citationem quam dominus faciet in die judicii,
notantur tria: primo numerus citationis, secundo tempus citationis,
tertio modus. Circa primum notandum est, quod citatio erit trina:
prima per Eliam et Enoch, qui erunt praecones proximi judicii: de
quibus Apoc. 11: dabo duobus testibus meis etc., quod erit ante
mortem Antichristi, de quo satis dictum est supra; secunda citatio
fiet per praedicatores qui praedicabunt Evangelium post mortem
Antichristi; et isti erunt magis propinqui ad judicium Marc. 13,
10: oportet primum praedicari Evangelium; tertia citatio fiet per
Angelos. Matth. 24, 31: mittet Angelos suos cum tuba et voce
magna, et congregabunt omnes electos ejus a quatuor ventis caeli, a
summis caelorum usque ad terminos eorum. Circa tempus citationis nota
tres differentias. Nam Augustinus dicit super illo verbo, media
nocte clamor factus est, quod non pro hora temporis accipiendum est,
sed quia tunc veniet cum non speratur. Cassiodorus autem dicit quod
potest non incongrue intelligi mediae noctis tempore venturus dominus,
quia hoc tempore primogenita Aegypti percussa sunt, cum sponsus
venturus speratur. Apostolus autem, et aliae plures Scripturae
ponunt eum venturum in die. 1 Cor. 3, 13: dies enim domini
declarabit; quod non pro qualitate temporis, sed quia cogitationes et
consilia singulorum patebunt, sicut ait Augustinus. Tertio notandum
est de modo citationis; circa quod nota differentias; plures enim
ponuntur formae citationis. Apostolus enim 1 Thess. 4, 15,
ponit, quod citatio erit per vocem Archangeli: unde dicit: ipse
dominus in jussu et in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de
caelo; et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi. Hieronymus
ponit, quod erit per illa verba, surgite mortui, et venite ad
judicium. In Matth. 25, 6, ponit dominus hanc formam: ecce
sponsus venit, exite obviam ei. Videtur enim quod haec erit vox
Angelorum ad homines congregandos. Augustinus autem dicit, quod
tubae nomine aliquod evidens et praeclarum signum intelligitur, quod
vox Archangeli et tuba Dei ab apostolo nominatur, et in Evangelio
vox filii Dei, et clamor appellatur. Post citationem sequitur
resurrectio. Circa quam notanda sunt quatuor: primo causa
resurrectionis mortuorum; secundo errores qui sunt circa
resurrectionem; tertio probatio resurrectionis per rationes et
auctoritates Scripturarum; quarto miraculum resurrectionis. Circa
causam resurrectionis nota tria verba apostoli: scilicet in jussu et
voce Archangeli, et in tuba Dei: tria namque erunt in
resurrectione: scilicet collectio pulverum, reformatio membrorum, et
unio, sive unitio animae ad corpus. Causa primi notatur per hoc quod
dicitur tuba: causa secundi (per hoc) quod dicitur voce: causa
tertii per hoc quod dicitur jussu. Et bene competit: quia per tubam
designatur commotio rei inanimatae a re animata procedens, quod
pertinet ad congregationem pulverum insensibilium et inanimatorum. Vox
autem est sonus sensibilis animati. In quo notatur recte calamitas
respectu corporis sensibilis reformandi. Jussus autem est sonus
rationabilis, in quo notatur potestas rationabilis super partem
rationabilem super corpora uniendam. In collectione ergo pulverum jam
dispersorum ostenditur potentia patris, in reformatione membrorum
ostenditur sapientia filii, in unione animae ad corpus notatur bonitas
spiritus sancti, qui est nexus utriusque: propter hoc dicit Psalm.
67, 14: dabit vocem suam vocem virtutis. Ubi notatur quod ipse
filius, sive Christus, erit causa efficiens resurrectionis corporum
mortuorum. Circa errorem resurrectionis nota decem opiniones falsas,
et errores quorumdam philosophorum, et aliorum plurium haereticorum.
Primus error est Aristotelis et suorum sequacium, qui proponendo et
sophistice probando aeternitatem mundi, et per consequens (dicunt)
generationem et successionem esse aeternam, quia antecessit in
infinitum, et non habebit finem generatio hominis: quod est contra
Scripturam. Gen. 1: in principio creavit Deus caelum et terram;
Luc. 21: caelum et terra transibunt. Quod si hoc esset, scilicet
quod generatio esset aeterna, essent infiniti homines; et si essent
infiniti homines, infiniti resurgerent; et si infinita corpora
replerent, essent infinita loca, et ita locatum esset et cresceret in
infinitum, et locus similiter: et ita essent aliqua infinita simul
actu, quod repugnat veritati. Secundus error est quorumdam aliorum
philosophorum, et eorum sequacium, qui ponunt animas multum fuisse
ante creatas, quam essent infusae corporibus; et dixerunt quod
peccaverunt ante infusionem, et propter hoc detrusae sunt in corporibus
tamquam in carcere: quae opinio impugnat resurrectionem; quia si hoc
esset, anima non appeteret naturaliter et secundum sui naturam iterum
uniri corpori, et ideo non jungeretur corpori ad gloriam, sed magis ad
poenam, si corpus esset carcer animae; et ita vacuaretur ratio unionis
animae ad corpus, quae unitur ei ut forma et perfectio ejus; contra
quod est, quia si anima esset in corpore tamquam in carcere, non esset
anima perfectio corporis, quia incarceratus non est perfectio
carceris: propterea non inesset animae naturalis appetitus perpetuae
ligationis cum corpore. 2 Cor. 5, 4: nolumus expoliari sed
supervestiri. Tertius error Pythagorae est et suorum sequacium, qui
dicunt animas devolvi de corpore in corpus: quam opinionem habuit,
quia habuit morbum memoriae, putans vera esse quae accepit in somnis.
Somnians enim de bello, putavit, animam suam vidisse factum illius
belli in alio corpore. Quae opinio destruit resurrectionem corporum:
quia si resurgeret anima, nesciretur in quo corpore resurgeret, an in
uno, an omnibus; quia si in uno, non esset generalis resurrectio; si
in omnibus, oporteret quod divideret se, alioquin non posset implere
plura corpora. Quartus error est Epicureorum, qui dixerunt animam
interire cum corpore. Unde dicunt impii, Sap. 2, 1, apud se non
recte cogitantes; non est refrigerium in fine hominis, et non est qui
agnitus sit reversus ab Inferis, quia ex nihilo nati sumus, et post
hoc erimus tamquam non fuerimus; quia extinctus cinis erit cor
nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aer. Sed quod anima
non pereat cum corpore, probatur sic: substantia, cujus esse dependet
a corpore, et virtus ejus et operatio ejus dependet a corpore; unde e
contrario si virtus vel operatio non dependet a corpore, nec substantia
dependet a corpore. Sed constat quod operatio virtutis intellectivae
non dependet a corpore: quod patet, quia non habet instinctum
corporeum; intelligit enim quaedam non per abstractionem a
phantasmatibus, sed per se ipsam intelligit, ut sunt prudentia et
justitia; ergo nec ejus esse dependet a corpore. Hoc etiam patet in
raptu et in prophetia. Praeterea omne mortale sua duratione paulatim
debilitatur et deficit donec deveniat ad ultimum defectum, qui est
mors. Sed virtus intellectiva sua duratione invalescit et proficit;
quanto enim diuturnior et antiquior, tanto est validior ad
intelligendum; quia sicut dicitur, in antiquis est sapientia, et in
multo tempore prudentia; ergo est incorruptibilis. Quintus error est
Valentini qui simpliciter carnis resurrectionem negavit; contra quod
dicitur 1 Cor. 15, 12: si Christus praedicatur quod resurrexit
a mortuis, quomodo dicunt in vobis quidam, quod resurrectio mortuorum
non est? Sextus est error Hymenei et Phyleti, contra quos apostolus
dicit 2 Timoth. 2, 18, quod a veritate ceciderunt dicentes
resurrectionem (esse) jam factam. Vel quia non credebant
resurrectionem esse nisi spiritualem, vel quia non dicebant alios
resurrecturos nisi illos qui cum Christo resurrexerunt. Septimus est
quorumdam haereticorum modernorum qui dicunt resurrectionem futuram,
non tamen eorumdem corporum, sed animae resument quaedam corpora
caelestia. Contra quos apostolus dicit 1 Cor. 15, 53: oportet
corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere
immortalitatem. Octavus error est Eutychi patriarchae
Constantinopolitani, qui posuit, quod corpora nostra in resurrectione
erunt aerea, vel vento similia, sicut narrat Origenes 14 Lib.
Moralium: contra quod est quod dominus post resurrectionem suam corpus
suum discipulis palpandum praebuit, dicens Luc. ultimo, 39:
palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me
videtis habere; et apostolus Philip. 3, 21: reformabit corpus
humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Nonus error
est quorumdam dicentium, quod corpora humana in resurrectione vertentur
in spiritum. Contra quos dicitur Luc. ultimo, 39: spiritus
carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Decimus est error
Cerinthi, qui mille annos post resurrectionem in terreno regno
Christi fabulabatur futuros, in quibus homines carnales ventris ac
libidinis voluptates habebunt; contra quod dicitur Matth. 22,
30: in resurrectione neque nubent neque nubentur. Quidam etiam
dixerunt quod post resurrectionem mortuorum in eodem statu in quo nunc
est, mundus manebit; contra quod dicitur Apoc. 21, 1: vidi
caelum novum et terram novam; et apostolus dicit Roman. 8, 21,
quod ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem
gloriae filiorum Dei. Et contra omnes istos errores dicitur 1 Cor.
15, 51: omnes quidem resurgemus. Et in symbolo apostolorum
dicitur: carnis resurrectionem; et in alio symbolo patrum dicitur:
expecto resurrectionem mortuorum. Circa assertionem et resurrectionis
probationem, notatur quod resurrectio potest probari quadrupliciter:
primo per rationes, secundo per similitudines rerum naturalium, tertio
per auctoritates sacrae Scripturae, quarto per inconvenientia quae
sequerentur si non esset resurrectio. Rationes autem ad probandam
resurrectionem corporum aliae sumuntur de ordine creatoris, a quo est
resurrectio; alia ex ordine creaturarum, cum quibus est resurrectio,
(idest) animae ad corpus, ad cujus perfectionem est resurrectio. Ex
ordine vero creatoris tripliciter: aliae sumuntur ab ejus justitia,
aliae ab ejus sapientia, aliae ab ejus bonitate. Ab ejus justitia
sic. Certum est, quod divina justitia tribuit unicuique juxta opera
sua. Sed hoc non fit in hac vita; ergo in alia; unde restat, quod
post hanc vitam retribuetur corpori et animae bonum vel malum, quia
anima non peccavit sine corpore, nec corpus sine anima. Psal. 93,
15: quoadusque justitia convertatur in judicium. Ab ejus sapientia
sumitur sic. Quia summi artificis sapientiae est disponere omnia
ordinatissime. Sed omnis natura habet nobilissimum esse in homine;
habet enim esse cum lapidibus, vivere cum plantis, sentire cum
animalibus, intelligere cum Angelis etc., sicut dicit Gregorius;
ergo vel resurget homo in quo est status universitatis ordinatissimus et
pulcherrimus, vel artifex erit insipiens, qui est Deus; quod est
falsum, quia sapientissimus est. Psal. 146, 5: sapientiae ejus
non est numerus. Propter quod vocatur homo omnis creatura; Marci
ult. 15: praedicate Evangelium omni creaturae. Ab ejus bonitate
sumitur sic. Si corpus non resurget, non est perfecta bonitas apud
ipsum; quia illi, qui duce sapientia reguntur in bono, invenirent se
deceptos; illi vero qui male vivunt, sapienter agerent 1 Cor.
13, 19: si in hac vita sperantes sumus tantum in Christo,
miserabiliores sumus omnibus hominibus. Malach. 3, 14: vanus est
qui servit Deo: et quod emolumentum quia custodivimus praecepta ejus?
Et postea sequitur 15: ergo nunc beatos dicimus arrogantes. Ex
ordine creaturarum sumitur ratio resurrectionis tripliciter: primo ab
earum esse; quia est substantia omnino corporalis, ut ista
corporalia; quaedam omnino incorporalis, ut Angelus; rectum ergo
erit, ut quaedam sit partim corporalis et partim incorporalis, ut
homo; corporalis ex parte corporis, spiritualis ex parte animae.
Secundo ex earum compositione; quia secundum auream catenam
Pythagorae, quae est connexio et ordo rerum, est quaedam creatura
composita corporalis non cognitiva, ut corporalis; quaedam simplex et
incorporalis cognitiva ut intelligentia; sic congruum erit, ut sit
quaedam media partim simplex et partim composita; partim cognitiva, et
partim non cognitiva, ut homo partim sic, et partim sic. Tertio ex
comparatione ejus ad universitatem; quia omnis natura habet
nobilissimum esse in homine; habet enim esse cum lapidibus, vivere cum
arboribus et plantis, sentire cum animalibus, intelligere cum
Angelis. Sed si homo non resurgeret, non participaret omnis creatura
divinam bonitatem, nec frueretur ea, sed homo resuscitatus et
glorificatus frueretur Deo, et in eo, scilicet in homine, frueretur
Deo omnis creatura, cum omnis creaturae nomine designetur homo
secundum Gregorium, ut dictum est supra. Ex ordine animae ad corpus
probatio sumitur sic. Habet enim anima quasdam potentias et
dependentias in comparatione ad corpus quae non possunt perfici nisi in
corpore: beatitudo autem est perfectio plena; ergo aut nunquam erit
beata, aut oportet eam incorporari. Secunda sumitur sic: quia animae
inest naturalis appetitus perpetuae ligationis cum corpore; sed si
naturaliter inest ei, non privabitur suo desiderio naturali, quia
natura nihil facit frustra, et nullus appetitus cassus a Deo creatus
est; ergo pervenire potest ad perpetuam ligationem cum corpore: sed
non in hac vita, ergo in alia. Tertia sumitur sic: anima est
perfectio corporis, sed perfectio ordinatur ad perfectibile, et
perfectibile dependet a perfectione; ergo non potest esse perfecta
beatitudo sine altero. Apoc. 6, 11: datae sunt illis singulae
stolae, scilicet beatitudo animae: et dictum est illis idest a Deo
inspiratum, ut requiescerent tempus adhuc modicum patienter
expectando; et dicitur modicum, quia brevis est cursus hujus temporis
respectu aeternitatis, donec impleatur numerus etc., quia anima
naturaliter appetit suum corpus vivificare, et hujusmodi appetitus
affligeret eam, nisi speraret aliquando se hoc consecuturam, scilicet
suum corpus vivificare. Quarto probatur resurrectio per similitudines
rerum naturalium quadrupliciter. Prima similitudo sumitur a re
inanimata, quia de pulvere fit vitrum lucidissimum per artem et
ministerium hominis; sed si hoc potest artifex homo, qui est
creatura, multo fortius et nobilius et pulchriori modo creator
artificis de pulveribus nostris reformabit corpora lucidissima et
gloriosa. Matth. 13, 43: fulgebunt justi sicut sol in regno
patris eorum. Et ideo apostolus admirans incredulitatem talium ait
Rom. 9, 21: an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa
facere aliud quidem vas in honorem, aliud quidem in contumeliam?
Secunda similitudo sumitur a re animata vegetabili, quae mortua in
grano resurgit in herbam vel spicam. 1 Cor. 15, 36: insipiens
tu quod seminas, non vivificatur nisi prius moriatur. Tertia sumitur
per similitudinem rei animatae sensibilis, quae redacta in cineres ex
eisdem cineribus resurgit in Phoenicem; sed si hoc potest natura,
multo fortius et nobilius in corpore nostro dominus naturae. Quarta
sumitur per similitudinem rei caelestis, quae oritur et occidit, et ad
locum suum revertitur, ibique renascens gyrat per meridiem, et
flectitur ad Aquilonem. Augustinus: si cursum rerum naturalium
inspiciemus, certius est nobis resurrectionem futuram, quam cras oriri
solem. Tertio probatur et ostenditur resurrectio mortuorum per
inconvenientia quae sequuntur si resurrectio non esset. Primum
inconveniens surgit ex comparatione corporum nostrorum ad corpus
Christi; quia si corpus Christi, quod est caput, resurrexit,
inconveniens esset quod nos, qui sumus membra, non resurgeremus. 1
Cor. 12, 26: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia
membra; 1 Cor. 15, 16: nam si mortui non resurgunt, Christus
non resurrexit. Secundum inconveniens sumitur ex comparatione corporis
nostri ad animam; quia cum corpus fuit socius in passione,
inconveniens esset si non esset socius in consolatione (...)
quoniam existentiam, neque quoad virtutem neque quoad malitiam
separatim anima pertransivit sine corpore. Ideo ambo simul
retributionibus fruentur. 2 Cor. 5, 10: omnes stabimus ante
tribunal Christi recepturi prout in corpore gessimus et cetera.
Tertium inconveniens sumitur ex comparatione corporis nostri ad alia
corpora; quia alia corpora innovabuntur in melius. Inconveniens esset
si corpora nostra non reciperent meliorem statum quam nunc habeant.
Quod autem alia corpora innoventur, patet Apoc. 21, 1: vidi
caelum novum et terram novam. Quartum inconveniens sumitur ex
comparatione musicae, quae est in numeris sensibilibus ad musicam quae
est in numeris exemplaribus. Quia dicit Augustinus: omnis musica
quae est hic in numeris sensibilibus erit delectabilior in numeris
exemplaribus. Sed anima erit conformis Deo; ergo in anima erit
musica jucundissima. Sed diffusius est gaudium interius quum
progreditur exterius, quam cum gaudium intus retinetur. Ergo musica
quae erit in mente, erit etiam in corpore; alioquin esset
inconveniens. Apoc. 5, 9: cantabant sancti canticum novum ante
sedem Dei et agni, et resonabat terra in voces eorum. Augustinus:
vacabimus, amabimus, laudabimus. Quarto probatur et ostenditur
resurrectio per auctoritates sacrae Scripturae novi et veteris
testamenti. Dicitur autem Isai. 26, 19: vivent mortui tui;
interfecti mei resurgent. Job 19, 35: scio quod redemptor meus
vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et in carne mea
videbo Deum, et rursum circumdabor pelle mea, et videbo salvatorem
meum, quem visurus sum ego ipse, et non alius. Ezech. 37, 5:
haec dicit dominus ossibus his: ecce ego immittam in vos spiritum et
vivetis, et infra aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris
vestris, et scietis quia ego dominus. Cum aperuero sepulchra vestra,
et eduxero vos de tumulis vestris, et dedero spiritum in vobis, et
vixeritis, et requiescere vos faciam super humum vestram, idest super
corpus vestrum. Dan. 12, 2: et multi de iis qui dormiunt in
terrae pulvere evigilabunt. Haec autem omnino intelliguntur de
resurrectione secundum carnem. Matth. 10, 28: eum timete qui
potest animam et corpus perdere in Gehennam. Matth. 12, 42:
regina Austri resurget in judicio cum generatione ista et cetera. Sed
constat, quod regina Austri non resurget a peccato ulterius, ergo
resurget in carne. Matth. 24, 51: ibi erit fletus et stridor
dentium. Sed hos actus non potest exercere nisi corpus: Matth.
22, ita ut Sadducaei qui negant resurrectionem carnis quaerunt a
Christo de muliere quae habuit septem viros, et omnes isti septem
fuerunt mortui, cujus istorum in resurrectione esset uxor? Et
Christus respondit de resurrectione mortuorum: ibid. 31: non
legistis quia dictum est a domino dicente vobis, ego sum Deus
Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum sed
vivorum. Et non erat hic quaestio de animabus, sed de corporibus.
Joan. 5, 28: venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt
audient vocem filii Dei et qui audierint vivent, et infra: et
procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui vero mala in
resurrectionem judicii. Joan. 6, 55: ego resuscitabo eum in
novissimo die; Joan. 11, 24: scio quia resurget in
resurrectione in novissimo die. Hoc non potest intelligi de
resurrectione a peccato, quia hoc non potest fieri in novissimo die.
Non enim erit tunc tempus poenitentiae, sed justitiae. Psalm.
74, 3: cum accepero tempus et cetera. Rom. 8, 23: nos ipsi
intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei expectantes redemptionem
corporis nostri. 1 Cor. 15, 51: omnes quidem resurgemus, sed
non omnes immutabimur. Haec auctoritas nullomodo potest exponi de
resurrectione spirituali a peccato, scilicet, quia non omnes resurgunt
a peccato; ergo intelligitur omnino de resurrectione carnis. Infra
eod. 53: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et
mortale hoc induere immortalitatem. 2 Cor. 4, 14: qui
suscitavit Jesum a mortuis, et nos cum Jesu suscitabit. Eph. 4,
13: donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis filii
Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi.
Phil. 3, 8: omnia detrimentum feci (et arbitror) ut stercora ut
Christum lucrifaciam. Et postea sequitur ibid. 10: ad
cognoscendum illum; ibid. 11, si quomodo occurram ad resurrectionem
quae est ex mortuis; hoc enim non potest intelligi de resurrectione a
peccato, quia ipse sanctus erat et jam resurrexerat a peccato; ideo
non expectabat a peccato resurgere, sed expectabat resurrectionem
carnis. Phil. 3, 20 et 21: salvatorem expectamus dominum
Jesum Christum qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum
corpori claritatis suae. Jacob. 5, 3: aurum et argentum vestrum
aeruginavit, et aerugo eorum erit vobis in testimonium, et manducabit
carnes vestras sicut ignis. Haec auctoritas non potest exponi in
praesenti vita, quia aerugo aurum non comedit divitum; ergo erit in
alia vita. Apoc. 11, 11: spiritus vitae intrabit in eos.
Apoc. 17, 16: carnes ejus manducabunt et ipsam igni
concremabunt. Apoc. 20, 12: vidi mortuos magnos et pusillos
stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt. Circa miraculum
resurrectionis notantur quatuor, quae faciunt ipsam resurrectionem
miraculosam. Primo mortis definitio; quia mors est privatio vitae;
sed de privatione ad habitum non est regressus nisi miraculose.
Secundo naturae definitio, quia natura est vis insita rebus ex
similibus similia procreans, ut ex homine homo, et ex asino asinus;
sed postquam insonuerit tuba nullus erit homo qui possit hominem
generare: ergo quod homines erunt non erit a natura. Tertio per
operationem naturae, quia natura operatur successive; sed resurrectio
erit subita, quia in momento et in ictu oculi, sicut dicit apostolus;
hoc autem fieri non posset nisi per miraculum. Quarto per impossibile
naturae. Nam idem corpus numero resurget. Natura vero non idem
numero facit, nec idem in individuo; nec potest supra se, ut faciat
corpora immortalia et splendidiora quam fuerint. Potest autem dici,
quod quoad quaedam resurrectio erit naturalis; nam in tantum resurgent
corpora ex eisdem pulveribus in quos resoluta sunt, in quantum anima
naturaliter appetit conjungi corpori suo, et in quantum erit naturalis
obedientia in istis pulveribus ut de eis fiant corpora, sicut in costa
Adae fuit potentia ex qua posset fieri Eva; sed non ex qua fieret,
quia in ea non erat actus vel potentia activa, sed potentia
susceptiva. Post resurrectionem sequitur suscitatorum congregatio,
quae fiet ministerio Angelorum; circa quam notantur tria. Nam quidam
congregabuntur in terra in valle Josaphat, ut omnes mali, sicut dicit
Magister sententiarum 4 distinct. 46. Joel. 3, 13:
congregabo omnes gentes (et deducam) in valle Josaphat. Matth.
3, 41: mittet filius hominis Angelos suos, et colligent de regno
ejus omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem et mittet eos in
caminum ignis, ibi erit fletus et stridor dentium. De manu omnium
bestiarum exquiram sanguinem animarum vestrarum, quia etiam comesti a
bestiis omnes resuscitabuntur, et submersi etiam in mari. Apoc.
20, 13: et mare reddidit mortuos suos, idest corpora mortuorum;
quia illi qui in mari mortui sunt resurgent, de quibus tamen minus
videtur; et sic per locum a minori probat quod omnes resurgent.
Notandum est etiam, quod animae quae sunt in Inferno, ad corpora sua
redibunt. Apoc. 20, 13: mors, idest Diabolus et Infernus,
scilicet locus tenebrarum dederunt mortuos suos, idest animas
mortuorum, quae in ipsis erant, et quas tenebant. Dederunt, dico,
ut ad sua corpora redirent, et judicarentur in ipsis. Et ideo simul
congregabuntur, ut postea simul factis de eis fasciculis in ignem
mittantur. Isai., 24, 22: congregabuntur in congregatione
unius fascis in lacum; Jerem. 12, 13, congrega eos sicut gregem
ad victimam. Quidam autem rapientur in aera jam resuscitati, ut omnes
boni, qui tunc invenientur mortui, qui resuscitabuntur, et postea
rapientur. Matth. 24, 31: mittet Angelos suos cum tuba (et
voce magna) et congregabunt omnes electos. Quidam vero rapientur
antequam moriantur, ut illi qui tunc invenientur vivi, qui rapientur
vivi, et in ipso raptu morientur et resurgent. Mira enim celeritate
legimus eos passuros mortem et recepturos immortalitatem. Ambrosius:
in ipso raptu eorum qui vivi rapientur mors erit et resuscitatio, ut
anima, quasi per soporem egressa de corpore eidem in momento reddatur.
Sed contra dicit Hieronymus, quosdam in fine saeculi non esse
mortuos, sed vivos repertos in immortalitate mutandos. Contra cujus
opinionem est illud apostoli 1 Cor. 15, 22: in Christo omnes
vivificabuntur quod esse non posset nisi prius morerentur. 1 Thess.
4, 16: simul rapientur cum illis in nubibus obviam Christo in
aera. Post congregationem sequitur congregantis disceptatio; circa
quam notatur quod dominus disceptabit cum reprobis; primo de
magnitudine passionis suae, unde ostendet omnia instrumenta mortis
suae, scilicet crucem, clavos et lanceam, sicut dicit Magister in
historiis. Item ostendet cicatrices. Apoc. 1, 7: videbit eum
omnis populus et qui eum pupugerunt. Item Apoc. 19, 13:
indutus erat veste aspersa sanguine. Vexillum autem crucis apparebit
ante illum. Matth. 24, 30: tunc apparebit signum filii hominis
in caelo. De quibus etiam dicit: quid dices, quid facies o
peccator? Contra te loquetur conscientia, te accusabunt omnia
elementa. Crux Christi plorabit, Christus per vulnera allegabit.
Cicatrices loquentur, et clavi conquerentur. Secundo de
omissionibus. Matth. 25, 42: esurivi et non dedistis mihi
manducare; sitivi et non dedistis mihi bibere. Hospes fui, et non
collegistis me; nudus et non cooperuistis me, infirmus et in carcere,
et non visitastis me. Tertio de cogitationibus impiis interrogatio
erit. Quarto de intentionibus. Hebr. 4, 12: discretor
cogitationum et intentionem cordis. Quinto de verbis otiosis.
Matth. 12, 36: de omni verbo otioso quod locuti fuerint homines
reddent rationem in die judicii. Sexto de malis operibus. Sap. 6,
4: interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur. Septimo
de rebus temporalibus. Luc. 16, 2: redde rationem villicationis
tuae. Octavo de custodia familiae tuae (...) ubi est grex qui
datus est tibi? Nono de annis et de tempore quod otiose pertransivit
tecum, idest vocavit adversus me tempus. Job 44, 23: dedit ei
dominus poenitentiae tempus, et ipse abutitur eo in superbia. Post
disceptationem sequitur causae discussio; circa quam nota quatuor:
scilicet qui erunt accusatores, qui testes, qui assessores, et qui
executores. Accusatores erunt tres: primo accusabit hominem
conscientia. Rom. 2, 15: testimonium reddente illis conscientia
ipsorum; et inter se invicem cogitationibus accusantibus (...) in
die, qua judicabit Deus occulta hominum secundum Evangelium meum per
Jesum Christum. Item Daemon qui datus est ei ad exercitium, qui
continue observavit eum et opera ejus ut accusaret. Apocal. 12,
10: projectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos die
ac nocte. Psal. 37, 13: vim faciebant qui quaerebant animam
meam. Item locus et creatura ubi peccavit. Job 20, 27:
revelabunt caeli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum.
Habac. 2, 11: lapis de pariete clamabit; et quod etiam pater
accusabit filium, et filius patrem. Conqueretur filius de malo
patre, quoniam propter ipsum est in opprobrium. Sap. 4, 6: ex
iniquis omnes qui nascuntur filii testes sunt nequitiae adversus
patrem. Testes similiter erunt tres. Primus erit creator, quem
offendimus. Job 16, 20: ecce in caelo testis meus (et
conscius) meus in excelsis. Jerem. 29, 23: ego sum judex et
testis. Secundus erit bonus Angelus, qui datus est homini ad
custodiam, qui accusabit eum de multa ingratitudine servitii sui.
Unde dicet in judicio illud Jerem. 51, 9: curavimus Babylonem
et non est curata vel sanata. Tertius erit macula peccati, quae
relucebit in facie. Jerem. 2, 19: arguet te malitia tua. Job
16, 9: rugae meae dicunt testimonium contra me. Et sic erunt tres
testes contra hominem, juxta illud: in ore duorum vel trium testium
stat omne verbum. Assessores erunt quatuor. Et primi erunt chorus
apostolorum. Ipsi enim aderunt in judicio quasi senatores. Prov.
ult. 23: nobilis in portis vir ejus cum sederit cum senatoribus
terrae. Secundi assessores erunt chorus martyrum, ipsi enim aderunt
in judicio quasi principes victoriosi, et quasi milites invicti.
Apoc. 3, 21: qui vicerit dabo ei sedere mecum in throno meo.
Sap. 3, 8: judicabunt sancti nationes. Tertii assessores
quodammodo erunt chorus patriarcharum et prophetarum, de quibus dicitur
Isa. 3, 14: dominus ad judicium suum ad judicandum veniet cum
senioribus populi sui. Quarti assessores erunt chorus pauperum, qui
omnia dimiserunt propter Christum, et secuti sunt eum; sicut sunt
praedicatores Evangelii, et defensores fidei et eorum similes qui sunt
pauperes spiritu, idest voluntate: de quibus dicit dominus Matth.
5, 3: beati pauperes spiritu. Istis ergo dabitur potestas
judicandi. Job 36, 6: judicium pauperibus tribuit. Matth.
19, 28: vos qui reliquistis omnia et secuti estis me, sedebitis
super sedes, judicantes duodecim tribus Israel. Sic ergo judicanti
Christo aderunt apostoli ut senatores, martyres quasi milites,
patriarchae, et prophetae ut seniores, et pauperes quasi judices.
Executores illius terribilis judicii et sententiae erunt quatuor,
secundum quatuor quae sunt in executione sententiae in foro saeculari.
Sunt enim primo ibi aliqui qui praecipiunt; secundo tortores et
carnifices qui torquent, quibus praecipiunt; tertio sunt ibi
acclamatores, qui laudant et confirmant sententiam et dicunt, fiat
fiat; quarto sunt ibi instrumenta, quibus torquentur, et exercent
vindictas. Sic in illa sententia ultimi judicii praeerunt executioni,
scilicet Michael et omnes Angeli, qui praeerunt malis Angelis ad
torquendum. Qui et religabit Satanam et omnem virtutem ejus. Apoc.
20, 1: vidi Angelum descendentem de caelo habentem clavem abyssi,
idest potestatem super abyssum; et catenam magnam, idest invincibilem
potentiam qua constringit omnia. Sicut dicit Glossa, in manu sua,
idest in operatione passionis, et propter meritum passionis ubi
abscondebatur fortitudo sua, et potentia, qua Diabolus ligari
debeat, sicut dicitur Habac. 3. Apoc. 20, 2: et apprehendit
draconem serpentem antiquum, (qui a principio nocere incepit. Joan.
8 88: ille homicida erat ab initio. Qui est Diabolus, et
Satanas): et ligavit eum (per annos mille) in abyssum, et clausit
et signavit, scilicet signo crucis, ut non seducat amplius gentes.
Item Apoc. 14, 15 et 18, de executione bonorum Angelorum
divinae sententiae. Et alius Angelus exivit de templo, quod est de
caelo, habens falcem acutam; et infra dicet ei Christus: mitte
falcem tuam acutam, et vindemia botros vineae terrae, quoniam maturae
sunt uvae ejus, idest eorum malitia completa est. Et postea
sequitur: et misit Angelus falcem suam (acutam) in terram et
vindemiavit vineam terrae, (idest omnes qui delectationes suas
finaliter posuerunt in bonis terrenis. Luc. 6, 24: vae vobis
divitibus, qui habetis hic consolationem vestram), et misit in lacu
irae Dei: secundum torcular magnum, idest in Infernum, in lacum
scilicet miseriae, et in lutum faecis. Sicut materialiter in adventu
alicujus magni regis plateae civitatis mundantur, sic in adventu domini
ad judicium mundus purgabitur de malis, et ipsi in lacu Inferni
projicientur. Psal. 17, 43, ut lutum platearum delebo eos.
(Apoc. 14, 20): et calcatus est lacus extra civitatem, idest
mali puniti sunt extra Ecclesiam et consortium justorum. Nota quod
dominus habet duplex torcular; scilicet Purgatorii et Inferni. De
illo, scilicet Purgatorio, emittitur purum vinum, et homo non est
extra civitatem, quia meritis et suffragiis Ecclesiae vinum istud
citius depuratur. Sed aliud est extra civitatem, quia nunquam mali
inde exibunt, sed in pressura perpetua remanebunt. Matth. 25,
46: ibunt hi in supplicium aeternum. Isa. ultimo 24, ignis
eorum non morietur. Et (Apoc. 14, 20), pro vino exivit
sanguis, de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta.
Pro vino ergo exivit sanguis, idest crudelitas poenae infernalis
exuberabit de lacu, idest a minoribus, usque ad frenos equorum, idest
usque ad majores, scilicet praelatos et reges et alios. Omnes enim
ibi crudeliter cruciabuntur secundum merita culparum. Sed majores
amplius et acrius tormentabuntur. Sap. 6, 6: judicium durissimum
in his qui praesunt fiet. Et hoc per stadia mille sexcenta, idest per
diversas poenas angustiari secundum quod fecerunt diversa peccata.
Matth. 13, 49: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio
justorum, et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor
dentium. Secundo tortores et carnifices: et hi erunt omnes Angeli
mali, qui torquebunt malos in Inferno. Apoc. 9, 5: et datum est
illis, idest mandatum a Deo, ne occiderent eos, sed ut
cruciarentur, quia mali et damnati mori non poterunt, sed deducentur
per poenarum diversitatem et acerbitatem usque ad mortem. Psal.
48, 15: mors depascet eos. Unde sicut herba quae a bestiis
pascitur iterum pullulat ut pascatur, sic damnati nunquam totaliter
deficient, nec radicitus destruentur, ut in aeternum et continue
torqueantur. (Apoc. 9, 5): et cruciatus eorum ut cruciatus
scorpionis cum percutit hominem. Et quilibet carnifex habet super se
alium tortorem, qui torquet eum et tormentat, ut sicut ipse
tormentatur, ita torqueat et tormentet, et torqueat animas damnatorum
et corpora. Et propter hoc sequitur, ibi, 11: habebant semper
super se regem Angelum abyssi. Nec tamen, ut dictum est, mori
poterunt. Apoc. 9, 6: quaerent homines mortem, et non invenient
(eam) et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis. Tertio erunt ibi
acclamantia, et laudatores divinae sententiae, qui congaudebunt
divinae justitiae. Apoc. 18, 20: exultate super eam caeli;
idest caelestes spiritus secretorum Dei conscii concordantes divino
judicio; et sancti apostoli et prophetae, idest majores sancti et
minores. Omnes enim illi prophetae possunt dici, quia mala praevident
per circumspectionem et cautelam, et praevisa cavent: quoniam
judicavit Deus judicium vestrum de illa, scilicet societate malorum.
Item de ista acclamatione. Apoc. 19, 1: laus et gloria et
virtus Deo nostro, qui judicavit de meretrice magna, idest de
societate peccatorum; quae corrupit terram, scilicet malo exemplo, in
prostitutione sua, quia ipsa in se vilis fuit. Et iterum dixerunt
alleluja, qui est cantus laetitiae. Per hanc iterationem debemus
intelligere laudem esse aeternam. Primo dictum est pro vindicta
peccatorum quae fecerunt, alios corrumpendo malo exemplo: nunc iterum
dicitur pro vindicta peccatorum quae fecerunt male operando. Unde
Eccles. 12, 7, impiis et peccatoribus, reddet vindictam,
custodiens eos in die judicii; unde in praedicta auctoritate, Apoc.
19, 3, et fumus ejus, idest poena, ascendit, idest nunquam
remittetur saltem post diem judicii, in saecula saeculorum, idest in
aeternum. Unde intelliguntur aeternaliter puniri isti. Per fumum
autem designatur poena; quia fumus relinquitur ex applicatione ignis
Inferni ad peccata. Per hoc igitur, quod fumus semper est
continuus, igni applicato ad ligna, designatur, quod poena malorum
est aeterna. Apoc. 9, 2: ascendit putei fumus, sicut fumus
fornacis magnae. Et Apoc. 14, 11: fumus tormentorum suorum in
saecula saeculorum ascendet. Sic igitur sancti gaudebunt de justo Dei
judicio. Psal. 57, 11: laetabitur justus cum viderit
vindictam. Psal. 149, 6: exaltationes Dei in gutture eorum,
ad faciendam vindictam in nationibus et increpationes in populis, ut
faciant in eis judicium conscriptum: gloria haec est omnibus sanctis
ejus. Quarto erunt ibi instrumenta multiplicia ad torquendum,
scilicet ignis et sulphur et fumus. Psalm. 10, 7, ignis,
sulphur et spiritus procellarum etc., item vermis et tinea. Isa.
14, 11: subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt
vermes. Et omnia alia genera poenarum: et maxima poenarum erit
perpetua privatio visionis divinae. Isa.: tollatur impius ne videat
gloriam Dei. Post causae discussionem sequitur sententiatio justa
quoad bonos et quoad malos. Matth. 25, 34: venite, benedicti
patris mei percipite regnum etc. et hoc quantum ad bonos. Et ite
maledicti in ignem aeternum, quantum ad malos. Utrum autem voce
sensibili haec verba proferantur, an virtute judicis ita fiat,
singulorum conscientiis attestantibus, dubium relinquit Magister in
sententiis. Erit autem justa haec quadrupliciter; idest ex causa, ex
ordine, ex animo, ex aequitate; his enim quatuor modis in foro
saeculari potest esse justa sententia. Ex causa (est injusta) quum
judex condemnaret innocentem. Prov. 17, 15: qui justificat
impium, et qui condemnat justum (abominabilis est uterque apud
Deum). Isai. 5, 23, vae qui justificatis impium pro
muneribus. Ex animo, cum condemnat aliquem ex irato animo vel ex
odio. Jac. 1, 20: ira enim viri justitiam Dei non operatur.
Ex ordine, quum scilicet condemnat aliquem juris ordine praetermisso,
dimittendo scilicet litis contestationem vel receptionem testium et
hujusmodi: tunc enim injusta esset sententia, etiam si ille qui
condemnatus est malus sit, et dignus tali sententia. Deuter. 16,
20: juste quod justum est exquires. Isai. 59, 14: conversum
est judicium retrorsum. Ex aequitate, quum scilicet judicat sine
misericordia; quia in justitia debet esse comes misericordia; alioquin
erit crudelitas. Jac. 2, 13: judicium sine misericordia fiet
illi qui non fecit misericordiam. Ibid. superexaltat misericordia
judicium. Sententia ergo Christi erit justa primo ex causa: quia
sicut dicitur Psalm. 61, 13, reddet unicuique juxta opera sua.
Job 35, 13: non enim frustra audiet Deus, et omnipotens
singulorum causas intuebitur. Job 34, 11, opus hominis reddet ei
et juxta vias singulorum restituet. Rom. 2, 5, secundum duritiam
autem tuam (...) thesaurizas tibi iram in die irae, et
revelationis justi judicii Dei. Item erit justa ex animo, quia in
ipsum non cadit ira vel odium. Unde non judicabit animo irato vel
odioso. Jac. 1, 17: apud quem non est transmutatio
vicissitudinis. Sap. 11, 25: nihil odisti eorum quae fecisti.
Item erit justa ex ordine juris, secundum Job 34, 12: vere
Deus non condemnabit frustra, nec omnipotens subvertet judicium.
Item erit justa ex aequitate quia proveniet citra condignum. Psalm.
76, 10: non continebit in ira misericordias suas. Psal. 32,
5: diligit misericordiam et judicium. Erit autem sententia ejus
damnatis intolerabilis propter quatuor, quae erunt in ea: primo erit
ibi poenarum acerbitas. Psal. 46, 7: ibi dolores ut
parturientis. Isai. 13, 8: torsiones et dolores tenebunt. Job
24, 19: transibunt de aquis nivium ad calorem nimium. Secundo
erit ibi poenarum diversitas, quia erit ibi omnis timor. Isai.
13, 8: unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustae
vultus eorum. Item erit ibi pessima societas. Isai. 13, 21:
requiescent ibi bestiae, idest Daemones, et replebuntur domus eorum
draconibus, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi.
Job 24. Transibunt de aquis nivium et cetera. Tertio erit ibi
poenarum durabilitas, sive aeternitas. Isai. ultimo ibid. 24:
vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur et cetera.
Matth. 25, 46: ibunt hi in supplicium aeternum et cetera.
Quarto erit ibi continuitas. Apoc. 20, 15: omnis qui non est
inventus in libro vitae, missus est in stagnum ignis; ibid. 10: et
cruciabitur die ac nocte in saecula saeculorum. Job 30, 17: qui
me comedunt non dormiunt. Ab ista ergo sententia tam crudeli quo
fugiet miser peccator? In caelo non. Isai. 34, 30: inebriatus
est in caelo gladius meus. Deut. 32, 42: inebriabo sagittas
meas sanguine et cetera. In terra non. Deut. 32: ignis accensus
est in furore meo et ardebit etc. devorabitque terram cum germine suo,
et montium fundamenta comburet. Item ad Austrum non. Habac. 3,
2: Deus ab Austro veniet et sanctus et cetera. Item ad Aquilonem
non. Jerem. 1, 14: ab Aquilone pandetur omne malum. Item ad
orientem non, ad occidentem non, ad sylvas non, ad deserta non.
Psal. 74, 5, 7: dixi iniquis, nolite inique agere; quia neque
ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus et cetera.
Item in aere non. Abdias 1, 4: si exaltatus fueris ut aquila, et
inter sydera posueris nidum tuum, inde extraham te. In mari non,
neque cum aliqua creatura securi erunt. Sap. 5, 18: armabit
creaturam ad ultionem inimicorum, contra insensatos. Psal. 138,
7: quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero
in caelum etc., usque ibi, et tenebit me dextera tua, idest potentia
tua Job 11, 20, peribit effugium ab eis. Expeditis praeambulis
ad judicium, expeditis etiam concomitantibus in judicio; sequitur
tertium, scilicet de subsequentibus post judicium. Circa quod
sciendum est, quod innovabitur microcosmus et macrocosmus; idest major
et minor mundus, secundum illud Apoc. 21, 5: ecce nova facio
omnia. Minor ergo mundus, idest homo, innovabitur dupliciter: primo
quantum ad animam, secundo quantum ad corpus. Quantum ad animam
tripliciter: scilicet quantum ad potentiam vegetabilem, sensibilem et
rationabilem. Quantum ad vegetabilem tripliciter secundum tres vires
ejus quae sunt, scilicet nutritiva quae conservat, augumentativa quae
augumentat, generativa quae multiplicat. Hae tres innovabuntur in
generatione; quia ibi erit nutritiva sine actu et necessitate,
alimento et digestione non indigens, et satietate non fastidiens.
Tob. 12, 19, ego cibo utor invisibili: Isa. 49, 10: non
esurient neque sitient amplius. Gregorius: longe erit a satietate
fastidium quia sitientes saturabuntur, et satiati sitiemus. Ibi erit
augmentativa sine necessitate et actu suo, superfluitate increscens,
diminutione non retrahens. Non enim erit necessarium augmentari vel
diminui corpus, quoniam habebit juxta illud Luc. 6, 38, mensuram
bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem. Ezech.:
mensura hominis quae est Angeli. Ibi erit generativa sine necessitate
et actu suo, fecunditate non foedans, sterilitate non vituperans; sed
erit ad decus; quoniam neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut
Angeli Dei et cetera. Actus ergo istarum potentiarum et corruptiones
cessabunt, sed non veritas naturae, quae in ipsis est. De primis
duabus potentiis dicit Augustinus, quod non potestas, sed egestas
comedendi et bibendi detrahetur corporibus glorificatis; quoniam
servata partium congruentia, integritas substantiae in nostris
corporibus remanebit. Quantum ad potentiam sensibilem fiet innovatio
secundum quinque vires interiores quas habet, quae sunt: sensus
communis, immaginatio, vis imaginativa seu informativa, quae in
homine dicitur cogitativa, aestimatio et memoria. Sensus communis
vertit se super actum sensus exterioris aliquantum, prout dicimus:
video me videre. Haec etiam vis discernit inter sensibilia diversorum
sensuum, ut inter album et dulce, eo quod apprehendit omnia sensibilia
quinque sensuum, quod non potest facere aliquis sensus particularis:
unde visus non potest discernere inter album et dulce. Imaginatio
convertit se supra similitudinem rei, quae similitudo dicitur esse
idolum vel phantasma; et recipit hanc similitudinem a sensu communi,
et servat in absentia rei. Unde immaginatio dicitur arca formarum.
Post hanc sequitur vis imaginativa, cujus actus est moveri ab una
forma posita in imaginatione in aliam, et componere eas et dividere in
Chimaeras et (ideas veras). Haec autem dicitur informativa quantum
ad formationes quae fiunt in somniis. Haec etiam dicitur cogitativa in
homine; per hanc enim et disponitur in posterum ex consideratione
praesentium et praeteritorum. Post hanc sequitur aestimatio: hujus
est apprehendere intentiones; et differt forma et intentio: quia forma
cadit sub forma exteriori, qualia (sunt) sensibilia. Intentio
dicitur res quae non cadit sub aliquo sensu, tamen innititur rebus
sensibilibus, ut bonitas, malitia, amicitia, nocumenta, honor,
dedecus et similia. Per hanc judicat ovis sibi lupum esse inimicum,
et asinus leonem amicum, et aquam inimicam, quia reputant horridam
imaginem suam. Cum tamen a leone occidatur, et per aquam salvetur.
Post hanc sequitur memoria, quae habet se ad aestimationes sicut
imaginatio ad sensum communem. Recipit enim intentionem ab
aestimatione, et conservat eas. Unde dicitur thesaurus intentionum.
Et sic secundum ista quinque sunt vires potentiae sensibilis: scilicet
sensitiva, imaginativa, informativa, aestimativa et memorativa. Ut
ergo congrua fiat innovatio in regeneratione, ibi erit sensitiva in
brutali dispositione nihil communicans, spirituali in
incorruptibilitate subsistens. 1 Cor. 15, 43: seminatur corpus
animale, resurget spirituale. E contra vis ista modo communis est
nobis et brutis. Eccle. 3, 19: nihil habet homo jumento
amplius. Sap. 9, 15: corpus quod corrumpitur aggravat animam.
Gen. 8, 21: sensus et cogitatio humani cordis in malum prona sunt
ab adolescentia sua. Ibi imaginativa rerum ad sensum molestia carens,
cuncta sibi praesentia cernens. Gregorius: quid est quod non
judicant, qui videntem omnia vident? Unde dicit: Deum nunc nisi in
creatura intelligimus. Ita et tunc creaturam nonnisi in creatore
cognoscemus. Rom. 11, 36: ex ipso, per ipsum et in ipso sunt
omnia. E contra vis imaginativa modo multas phantasias patitur Eccl.
34, 6: sicut parturientis cor tuum phantasias patitur, nisi ab
altissimo missa fuerit visitatio. Ibi informativa rerum fictione non
errans, felici revelatione et somno quiescens. Prov. 3, 24:
quiesces, et suavis erit somnus tuus. Psal. 4, 9: in pace, in
idipsum dormiam et requiescam. E contra modo informativa fictiones
patitur, et maxime in somnis. Isa. 29, 8: sicut somniat
esuriens et comedit, cum autem fuerit expergefactus vacua erit anima
ejus. Job 4, 13: in horrore visionis nocturnae, cum sopor solet
occupare homines, pavor tenuit me ac tremor. Ibi ejus aestimativa
malorum opinione non terrens, felici jucunditate consistens. Nahum
1, 15: celebra Juda festivitates tuas. E contra modo patitur
multos timores. Sap. 17, 10: semper praesumit saeva perturbata
conscientia. Prov. 28, 1: fugit impius nemine consequente. Ibi
memorativa rerum praeteritarum oblivione non subsistens, quia nihil
erit ibi praeteritum vel futurum, sed omnia praesentia erunt. Unde
Angelus in Apoc. 9, juravit, quod tempus amplius non erit; omnia
enim beneficia memoriter tenebit. Psal. 111, 7: in memoria
aeterna erit justus. E contra modo est ad beneficia labilis. Thren.
77, 3 et 17, oblitus sum bonorum. Psalm. 11: oblitus sum
benefactorum ejus; et ad injurias tenax. Quantum ad potentiam
rationalem fiet innovatio quoad intellectum. Intellectus autem
distinguitur triplex: intellectus agens, intellectus possibilis, et
intellectus materialis. Haec autem distinctio fit secundum agere, non
secundum esse. Intellectus materialis considerat species in
phantasmatibus; itaque apprehendit species, et praeparat intellectui
separabili. Intellectus agens est potentia, cujus actus est
abstrahere species a phantasmatibus, quas praeparavit ei intellectus
materialis, et facere eas quodammodo resultare in intellectu
possibili. Est autem comparatio intellectus agentis ad possibile,
qualis est comparatio lucis ad visum. Lux enim facit resultare species
coloris de ipso colorato in oculum. Intellectus possibilis est
potentia habens aptitudinem, sicut tabula rasa nullam habens picturam,
nec etiam magis aptitudinem ad unam quam ad aliam; quia quantum ad
scientiam acquisitam ex principiis disserit. Intellectus adeptus habet
etiam aliquas formas, quas non praeparat ei intellectus agens, sed
anima acquirit eas per rectam operationem, ut sunt prophetiae. In
regeneratione ergo innovabitur potentia rationalis, quia ibi erit
intellectus materialis, virtute animi deiformis secundum receptionem
imaginum sensibilium res cognoscens. Cant. 46, 6: donec aspiret
dies, scilicet aeternitatis, et inclinentur umbrae, scilicet
imaginabilis mortalitatis. Sicut enim Angelus non cognoscit
sensibilia per receptionem imaginum, sic et homo glorificatus. Joan.
4, 42: jam non propter tuam loquelam credimus, sed quia ipsi
vidimus. Verbum est intellectum ad sensum. Ibi erit intellectus
agens quietus, et sine collatione et deliberatione dijudicans, sicut
et intellectus angelicus. E contra modo confert utramque partem, ut
eligat quod verius et melius sit. Gen. 25, 22: collidebantur in
utero ejus parvuli; idest motus ad utramque partem. Job 20, 2:
idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi. Ibi erit intellectus
possibilis aptitudinem habens ad omnia sicut tabula rasa, qui etiam
propter omnium scientiam acquisitam et infusam dicitur intellectus
adeptus et illuminatus. Isa. 58, 11: implebit splendoribus
animam tuam. Psal. 35, 10: in lumine tuo videbimus lumen.
Quantum ad alias potentias erit ibi liberum arbitrium sine coactione.
Job 17, 3: pone me domine, juxta te, et cujusvis manus et
cetera. Erit ibi voluntas sine contrarietate. Psal. 126, 5:
beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis. Erit ibi synderesis
sine murmuratione. Job 8, 6: pacatum reddet habitaculum tuum. E
contra in damnatis murmurabit et reclamabit. Isa. ult., 24:
vermis eorum non morietur, idest remorsus conscientiae. Sap. 5,
3: dicentes intra se, poenitentiam agentes et cetera; ibid. 8,
quid profuit nobis superbia, aut quid divitiarum jactantia contulit
nobis? Hoc etiam patet in divite qui erat in Inferno, cui
remurmurabat synderesis de culpa. Gregorius: servatur diviti ad
poenam cognitio pauperis, quem despexit, et memoria fratrum, quos
reliquit, ut de visa gloria desperet, et de poena inutiliter amatorum
amplius torqueatur. Habent ergo displicentiam mali in collatione ad
poenam. Erit etiam ibi concupiscibilis sine fomitis molestia. Job
3, 18: vocem exactoris non audivit, idest fomitis. Isa. 62,
5: habitabit juvenis cum virgine. Ad litteram enim non sentient
motus concupiscentiae. Erit etiam ibi irascibilis sine turbatione,
sicut et de Deo dicitur, irasceris et tranquillus es; sicut ait
Augustinus in libro confessionum. Psal. 4, 5: irascimini et
nolite peccare. Ibi erit rationalis sine errore Isa. 35, 8:
haec erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam; quia
ille Deus concupiscibili fruitio bonitatis, rationali aspectus
veritatis, irascibili protectio potestatis. Haec tria notantur Isa.
32, 18: sedebit populus meus in pulchritudine pacis, quantum ad
aspectum veritatis, in requie opulenta quantum ad fruitionem
bonitatis, in tabernaculis fiduciae, quantum ad protectionem
potestatis. Post innovationem animae et potentiarum ejus, sequitur de
innovatione corporum, et partium eorum. Ubi notatur, quod fiet
innovatio corporum tripliciter: scilicet in his quae sunt ad ejus
esse, in his quae sunt ad bene esse, et in his quae sunt ad ejus
decorem. Quantum ad ejus esse fiet innovatio ejus in principiis ex
quibus constat: videlicet elementis, humoribus, membris, ossibus et
hujusmodi. Quantum ad bene esse fiet innovatio in quinque sensibus,
qui ipsum informant; videlicet in auditu, visu, gustu, odoratu et
tactu. Quantum ad decorem fiet innovatio in extremitatibus et
accidentibus ex quibus ornatur, scilicet capillis, ungulis,
cicatricibus et hujusmodi. Fiet ergo innovatio quantum ad esse; primo
quia resurget corpus ex iisdem elementis quantum ad substantiam et
harmoniam, et radicem elementorum, elementari qualitate,
contrarietate et corruptibilitate exclusis. Augustinus loquens de
elementis, omnia, inquit, sic redibunt, ut servata integritate
substantiae, deformitas pereat. Actus tamen, vel proprietates
elementorum quae nostris corporibus corruptibilibus congruebant, omnino
cessabunt: et b dicit, quod quatuor dotes erunt in quatuor elementis.
Secundo resurget ex eisdem humoribus inquantum pertinet humor ad
integritatem et stabilimentum et vitam corporis, digestione tamen et
corruptibilitate et multiplicatione spiritus vitalis ad fomentum vitae,
exclusis; quod patet per hoc quod simpliciter dicitur, Ezech. 37,
5: immittam in vos spiritum et vivetis, supple sine actibus et fomite
et hujusmodi. Augustinus: puto facile intelligi in corporis
cognitione dignitatem necessitati fuisse copulatam: transitura quippe
est necessitas, tempusque venturum, cum invicem sola pulchritudine
sine ulla libidine perfruemur. Et infra, loquens de humoribus et
hujusmodi permanebunt haec, inquit, ad actum decoris et dignitatis,
non ad actum necessitatis. Tertio resurget in eisdem membris quantum
ad organationem, harmoniam et congruentiam, deformitate tamen et
diminutione et superfluitate exclusis. Augustinus: si quid minus est
quam decet creatorem, novit: unde supplebit, et si quid plus est quam
decet manere, servata integritate, subtrahetur. Item Augustinus:
omnes harmoniae corporis per cuncta dispositi interius exteriusque
patebunt, ut subjecta sint nobilia membra nobilioribus. Item
Augustinus: quidquid fuit vel futurum fuerat secundum conditionem
naturae bene institutae de integritate substantiae, servata membrorum
congruentia, redibit: vitia quippe detrahentur, et servabitur
natura. Ezech. 37, 4: ossa arida, audite verbum domini: ecce
ego immittam in vos spiritum et vivetis, et dabo super vos nervos, et
succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem,
et dabo vobis spiritum et vivetis. Quantum ad bene esse corporis fiet
innovatio in quinque sensibus. Et primo in visu, qui revera
innovabitur, quia videbimus sine obstaculo. Videbimus enim mentes et
corda aliorum, et harmoniam corporis, et dispositionem membrorum
interiorem. Commentatio super hierarchiam: postquam Jesus
reformaverit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis
suae in illa beata immortalitate justorum corda sibi invicem erunt
fulgentia, et puritate translucentia; ibi uniuscujusque mentem ab
alterius oculis membrorum corpulentia non abscondet, sed patebit animus
corporalibus oculis. Ipsa etiam corporalis harmonia uniuscujusque erit
conspicabilis alteri, sicut nunc non potest esse conspicabilis sibi.
Item quia videbimus si voluerimus etiam oculis clausis; videbimus enim
Antonium si esset oriente, et nos in occidente; quia videbimus rem de
longe, sicut de prope. Isa. 60, 5: videbis et afflues; et
mirabitur et dilatabitur cor tuum. Isa. 64, 4: oculus non
vidit, Deus, absque te quae praeparasti diligentibus te.
Delectabitur autem visus in tribus. Primo et principaliter in
splendore corporis Christi. Apoc. 21, 23: civitas illa non
eget sole neque luna ut luceant in ea: namque claritas Dei illuminabit
eam. Ad litteram: non egebunt ibi sancti nec sole nec luna, sicut
faciunt in praesenti vita; quia Deus eos plenissime illuminabit, non
solum in mente, sed quoad corpora. Unde Apoc. 21, 23: lucerna
ejus erit agnus, idest Christi humanitas continens divinitatem. Erit
lumen omnium etiam quoad corporum illuminationem. Psal. 88, 16:
domine, in lumine vultus tui ambulabunt. Et alibi, Psal. 35,
10, in lumine tuo videbimus lumen, Isa. 33, 17: regem in
decore suo videbunt; et infra Apoc. 22, 5, et nox non erit
amplius illic. Secundo in fulgore corporum glorificatorum. Matth.
13, 43: fulgebunt justi sicut sol. Tertio in pulchritudine et
varietate et irradiatione caelestis Jerusalem, et omnium creaturarum.
Apoc. 21, 18: ipsa vero civitas similis auro mundo, quod est
transparens. Secundo fiet innovatio in auditu, qui revera
innovabitur, quia audiet sine reverberatione aeris, sine turbatione
tympanorum, qui sunt in auribus, et sine obturatione, et sine
obstaculo, quae omnia in auribus concurrunt. Delectabitur autem
auditus in triplici melodia. Primo in laudibus sanctorum. Apoc.
19, 1: post haec audivi vocem dicentium alleluja, laus et gloria
et virtus Deo nostro. Alleluja est quaedam laus, quae humanis verbis
explicari non potest, ut dicit Glossa, et est verbum Graecum, ut
dicit Beda, quod idem est quod laus; interpretatur enim laudate,
dominum. Sed quare ponitur ibi laus, cum idem sit alleluja quod
laus? Solutio: ad significandum quod duplex lingua, Graeca
videlicet et Latina, dominum laudare debebit, tacente tertia,
scilicet Hebraea. Dicitur autem laus pro operibus creatoris, et
gloria, pro operibus redemptoris. Luc. 2, 14: gloria in
altissimis Deo. Et virtus in judicio: quia tunc videbunt filium
hominis in majestate sua et cetera. Isa. 51, 3: gaudium et
laetitia invenientur in ea, gratiarum actio et vox laudis. Secundo in
consonantiis firmamenti et orbium, idest septem planetarum. Est
namque in planetis dulcis harmonia, cujus sonus ad nostras aures ideo
non pervenit, quia super aerem fit; et ejus magnitudo nostrum angustum
auditum excedit. Nullus enim sonus a nobis percipitur nisi qui in hoc
aere fit. Unde notatur quod a terra usque ad firmamentum caelestis
musica mensuratur, et septem toni reperiuntur secundum philosophos. A
terra enim usque ad lunam est tonus; a luna usque ad Mercurium
semitonus; a Mercurio usque ad Venerem semitonus: inde tunc usque ad
solem tres semitoni. A sole usque ad Martem tonus, a Marte usque ad
Jovem semitonus; a Jove usque ad Saturnum semitonus; inde usque ad
signiferum tres semitoni: quae simul juncta, septem tonos efficiunt.
Philosophi enim novem Musas finxerunt, quae a terra usque ad caelum
novem consonantias deprehenderunt, quas homini naturaliter inditas
invenerunt. Has autem consonantias distinxerunt secundum quantitatem
distantiae. A terra enim usque ad lunam sunt XV millia CCCXXV
milliaria; a luna usque ad Mercurium VII millia CCCCXII
milliaria et semisse; a Mercurio usque ad Venerem VII millia
CCCCXII milliaria et semisse. A Venere usque ad solem
XXIII millia CCCCXXXVI milliaria; a sole usque ad Martem
XV millia DCCCX milliaria; a Marte usque ad Saturnum XV
millia DCCCX milliaria; a Saturno usque ad firmamentum XXII
millia CCCCXXXVI milliaria. Sunt itaque a terra usque ad
caelum milliaria centum millia, et novem millia et CCCLXXV
milliaria, secundum quod habetur in mappa mundi. Haec autem non sunt
praedicanda sed scienda. De hac melodia loquitur Job 38, 37:
concentum caeli quis dormire faciet? Psalm. 148, 4: laudate
dominum caeli caelorum. Secundo delectabitur in concordantia et
harmonia quatuor elementorum. Sap. ult. 17: in se enim elementa
dum convertuntur, sicut in organo aequalitatis sonus immutatur, et
omnia suum sonum custodiunt. Tertio fiet innovatio in odoratu, qui
revera immutabitur et innovabitur quia delectabitur in omnibus
odoriferis; et hoc tripliciter. Primo sine cerebri resolutione. E
contra modo non potest sentiri odoratus, nisi fiat aliqua resolutio in
cerebro. Secundo sine terrestri fumositate. Odor enim rei est quidam
vapor terrestris ab ea progrediens: unde nisi teneatur clausa
evaporat, et perdit odorem. Tertio sine putrefactione rei odoratae.
E contra modo per multam odorationem et applicationem putrescit pomum,
quia fit attractio odoris. Delectabitur autem odoratus primo et
principaliter in odore corporis Christi Cant. 1, 3: curremus in
odorem unguentorum tuorum. Secundo in odore virginis matris ejus,
Eccl. 24, 20: quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris.
Cant. 3, 6: quae est ista quae ascendit (per desertum) sicut
virgula fumi ex aromatibus (mirrhae) et cetera. Tertio in omnium
sanctorum et odorum et rerum fragrantia, quibus disponetur curia
caelestis sponsi. Apoc. 8, 4: data sunt ei incensa multa; et
Apoc. 5, 8, habentes singuli cytharas et phialas aureas plenas
odoramentorum et cetera. Quarto fiet innovatio in gustu, qui revera
innovabitur, quia fiet sine esurie et fastidio, sine digestione et
amaritudine. Delectabitur autem gustus si voluerit, quia cibus erit
invisibilis et incorruptibilis. Tob. 12, 19, dicit Angelus:
ego cibo et potu invisibili utor, qui ab hominibus, supple
mortalibus, videri non potest. Erit enim cibus multiplicabilis, quia
sapiet in ore cujuscumque sicut appetitus. Sap. 16, 20: paratum
panem de caelo praestitisti illis omne delectamentum in se habentem, et
omnis saporis suavitatem. Erit enim animabus infastidibilis. Eccli.
24, 29: qui edunt me adhuc esurient. Isai. 65, 13: servi
mei comedent et vos esurietis. Haec non sunt referenda ad cibum
carnalem, sed ad cibum qui decens erit corpori glorificato in vita
aeterna. Non enim detrahetur corpori potestas comedendi, sed
necessitas, sicut dicit Augustinus: nam et Angelus comedit missus ad
Tobiam; et Christus post resurrectionem; unde ponit ipse exemplum,
dicens, quod aliter absorbet aquam radius solis, et aliter terra
sitiens. Quinto fiet innovatio in tactu, qui revera innovabitur.
Fiet enim absque asperitate et difficultate et obstaculo. Poterit
enim homo si voluerit manu penetrare murum, sicut penetrat aerem solis
radius, sicut patet in corpore Christi glorificato, qui resurrexit
clauso sepulchro, et intravit ad discipulos januis clausis, ut habetur
Joan. 20. Delectabitur autem ipse tactus primo quia (poterimus)
tangere ipsum Christum, si voluerimus. Et si magnum fuit tangere hic
fimbriam, majus erit tangere ipsum regnantem. De hoc tactu loquitur
beata Agnes dicens: quem cum tetigero munda sum. Poterimus etiam,
si voluerimus, osculari ei manus et pedes. Cant. 8, 1: quis det
te fratrem meum, ut deosculer te, et jam me nemo despiciat? Notatur
autem quod omnes hi quinque sensus manebunt in patria secundum actus qui
congrui erunt et decentes vitae beatae. Erunt etiam ibi quinque sensus
interiores et spirituales, de quibus Augustinus: cum amo Deum meum,
amo lucem, vocem, odorem, cibum et amplexum interioris hominis. Ibi
fulget quod non capit locus; ibi sonat quod non potest corpus; ibi
redolet quod non spargit flatus; ibi satiat quod non diminuit
edacitas; ibi haeret quod non divellit satietas. Quantum ad ea quae
sunt ad decorem corporis, fiet innovatio in tribus; scilicet in
coloribus, et in cicatricibus, et in extremitatibus, ut sunt capilli
et ungues: in coloribus, quia corpus non habebit aliquem turpem
colorem quem modo habet, sed totum clarum et lucidum erit. Et volunt
quidam dicere, quod omnia corpora erunt ejusdem coloris secundum majus
et minus. (Sed hoc videtur falsum, quia dicitur) 1 Cor. 15,
41: alia claritas solis, et alia claritas lunae; sic et resurrectio
mortuorum. In cicatricibus, quae modo videntur esse ad indecentiam,
tunc erunt ad decorum in martyribus. Unde Augustinus: decebit in
illo novo saeculo ut indicia gloriosorum vulnerum in illa immortali
carne cernantur, quamvis omnia quae tunc apparebunt vitia non erunt
reputanda, sed virtutis insignia, sicut dicit apostolus, quod
resurget in virtute. Ipse etiam dominus retinuit cicatrices quas
ostendet in judicio. Zach. 13, 6: quid sunt plagae istae in
medio manuum tuarum? Et dicet: his plagatus sum in domo eorum, qui
diligebant me, idest, qui videbantur, vel qui debebant me diligere.
In extremitatibus, quia de capillis remanebit numerus, non
longitudo; similiter de unguibus. Matth. 10, 30: capilli
capitis vestri omnes numerati sunt. Augustinus: quod dictum est,
capillus de capite vestro non peribit, multo aptius de numero quam de
longitudine dictum intelligitur. Utrum autem capilli ad capillos,
ungues ad ungues redeant, an quicumque eorum qui prius erat in carne,
et inter alias partes corporis, revocentur, curabit artificis
providentia, ne quid fiat indecens vel inveniatur in illa beata
gloria. Isai. 49, 18: vivo ego, dicit dominus, quia omnibus
his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsam.
Notatur autem, quod corpora resurgent in tali statura et magnitudine,
qualem habuerunt vel habitura erant secundum naturam bene institutam.
Augustinus: in resurrectione carnis easdem habebit mensuras corporum
magnitudo, quas habebit perfectae vel perficiendae cujusquam indita
corpori ratio juventutis. Unde puer qui statim post ortum moritur, in
illa statura resurget quam habiturus esset si viveret usque ad aetatem
triginta annorum, nullo naturae vitio impeditus. Huic concordat istud
verbum Job 3, 19: parvus et magnus ibi sunt. De aetate autem
notatur, quod omnes resurgemus in aetatem triginta annorum. Ephes.
4, 13: donec occurramus omnes in unitatem fidei (...) in virum
perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Ubi dicit
Glossa: his verbis non eadem resurgentibus assignatur statura, sed
aetas. Non autem fas est dicere, quod in resurrectione accedat
corpori magnitudo quam nec habuit nec unquam fuerat habiturum: cum nec
majora corpora redigenda sint ad modum dominici corporis. Item Glossa
Augustini: in mensuram aetatis et plenitudinis Christi, idest ad
quam usque pervenit Christus, hoc est circa annos triginta. Non enim
fas est dicere quod in communi resurrectione vel corpori Christi sit
accessura magnitudo quam non habuit, quum et ante passionem discipulis
notus erat, et suscitatus apparuerit, qua scilicet tunc longissimis
hominibus fiat aequalis, vel ad modum dominici corporis majora
ceterorum corpora detractione aliquarum partium redigenda, qualiter
deperiret de corporibus plurimum; cum ipse Christus nec capillum
periturum esse promisit. Restat ergo ut quisque suam recipiat
mensuram, quam vel habuit in juventute, etsi senex mortuus est, vel
fuerat habiturus si est ante defunctus. Nihil enim quolibet modo
detractum de humano corpore periturum est; et si quid in praesenti
aliqua enormitate abundavit, per totum spargetur. Similiter si quid
minus fuit, addetur. Si quis contendat in ea quemquam statura
corporis resurrecturum esse in qua defunctus est, non procaciter seu
pugnanter resistendum est; tamen absit omnis deformitas. Circa
innovationem mundi exterioris nota duo: scilicet innovationem
supernorum et Infernorum. In superioribus innovabitur primo
firmamentum et hoc tripliciter. Primo, quia quadam resurrectionis
virtute clarebit. Isai. 51, 6: caeli sicut fumus liquescent;
Glossa: caeli novi et terra nova quasi quadam resurrectionis virtute
glorificata clarebunt. Secundo quia non movebitur ulterius, sed
consistet invertibile et immobile. Isai. ultimo 22: sicut caeli
novi et terra quae ego stare facio coram me; Glossa: stare
immobilia. Tertio quia erit lucidum et perspicuum et transparens,
Dan. 12, 2: sicut splendor firmamenti. Secundo innovabitur
sol, et hoc tripliciter: primo quia lucebit septempliciter sicut lux
septem dierum, idest sicut lux ante peccatum; quia per peccatum
deteriorata sunt omnia. Isai. 30, 26: lux solis erit
septempliciter sicut sol septem dierum, quia septuplum lucebit plusquam
splenduerit ante peccatum, sicut dicit Glossa. Secundo quia stabit
immobilis in ordine in quo creatus est. Habac. 3, 17: sol et
luna steterunt in habitaculo suo. Ponit autem praeteritum certitudine
prophetali, quasi diceret: ita certi sitis quod erit, quasi jam
fuisset. Tertio quia non veniet ad occasum, nec unquam patietur
eclypsim: propter hoc dicitur totum tempus futurum una dies, Zach.
ultim. 7: erit dies una, quae nota est domino; non dies neque nox:
una, idest uniformis, quasi tanta erit, ut solus Deus eam
comprehendere possit. Et de ista die potest intelligi, quod dicitur
Matth. 24, 36: de die illa nemo scit, neque Angeli caelorum,
nisi pater solus. Quia non erit dies neque nox, quia non erit
necessitudo a die in noctem, neque e converso. Illuminatur etiam luce
mirabili. Isai. 60, 19: non erit tibi amplius sol ad lucendum
per diem, neque splendor lunae illuminabit te, sed erit (tibi)
dominus in lucem sempiternam. Tertio innovabitur luna, et hoc
tripliciter. Primo quia habebit lumen a se, non a sole ut nunc.
Psalm. 88, 38: et luna perfecta in aeternum. Secundo quia
habebit tantam lucem quantam habuit sol ante peccatum. Isai. 30,
26: erit lux lunae sicut lux solis. Tertio quia non minuetur, nec
decrescet, nec patietur eclypsim. Isai. 60, 20: non occidet
ultra sol tuus, et luna tua non minuetur. Sed contra istud est illud
Isai. 60, 19: non erit tibi amplius sol ad lucendum. Sed
Glossa solvit, quia his verbis non negat solem lucere, sed iis qui in
aeterna beatitudine sunt, lucem non praebere, significat. Ex his,
quae diximus patet quod post judicium non erit tempus, quia firmamentum
non movebitur, cujus motus est causa temporis; et tempus est mensura
motus. Unde Apoc. 10, 5: Angelus levavit manum suam ad
caelum, et juravit per viventem in saecula saeculorum, qui creavit
caelum et terram; quia amplius non erit tempus, idest mutabilitas
vitae. Sed contra ponitur: et erit tempus eorum in saecula.
Solutio: tempus prout mensura motus primi mobilis non erit, quia sol
et luna stabunt, sicut dicit Habacuc 3, 17: in habitaculo suo,
idest in loco in quo creata fuerunt in principio. Sed notatur quod
tempus est mensura motus rerum mutabilium; sic erit tempus, et hoc
solum quantum ad malos; unde verbum praemissum proprie intelligitur de
malis. Item non erit generatio et corruptio quarum causa est motus
caeli; quia cessante causa, cessabit effectus: et ideo cessante
motu, cessabit generatio et corruptio. Item non erit necessitudo
temporis, ut dies et nox, hyems et aestas. Basilius: in
inferioribus innovabuntur quatuor elementa. Et primo ignis, qui,
sicut dicit Basilius, intercidetur ut aliis luceat, et alios urat.
Quod est intelligendum quantum ad usum ignis, non quantum ad
substantiam. Voluerunt etiam quidam dicere quod luciditas et caliditas
non sunt substantialia ignis. Potest etiam dici, quod caliditas
accidentalis destruetur, sed potentialis remanebit. Sed per quid
innovabitur ignis, cum plus non ascendat ille maximus ignis quam
ascenderit aqua diluvii, et illa non ascenderit usque ad ignem qui est
elementum, quia usque ad illum non ascenderunt opera hominum? Potest
dici quod forte ille ignis qui est elementum, se ipsum purgabit et
innovabit. Ignis enim virtutem habet purgativam. Secundo innovabitur
aer. Et hoc tripliciter. Primo quia erit sine turbine, tonitruis,
et pluviis. (Isai. 5:) mandabo caelis ut non pluant imbrem super
terram. Secundo quia in illa alteratione quae fiet per ignem non
communicabit aer et ignis et caelum et aqua, ut omnia ista dicantur
caelum. Unde Apoc. 21, 1, sumitur caelum pro tribus elementis,
cum dicitur: vidi caelum novum et terram novam, idest innovatam.
Haec autem innovatio fiet per illum maximum ignem qui praecedet faciem
judicis, secundum quod dicit Glossa super 2 Petr. 3, 10:
elementa quatuor quibus mundus consistit magno calore solventur, et
ille maximus ignis exuret. Quis sit autem ille maximus ignis dicit
Augustinus 20 de Civ. Dei, c. 16. Quod ille ignis
conflagratio mundanorum ignium, idest mundani ignes conflagrati, idest
simul ardentes; sicut diluvium fuit inundatio mundanarum aquarum.
Omnes enim materiae ignibiles tunc incendentur et comburentur. Ex hoc
videtur quod aqua omnino peribit: quia cum aqua non sit combustibilis,
sed potius per ignem evaporabilis, videtur quod tum non erit.
Praeterea Augustinus, 20 de Civ. Dei, cap. 16: caelum
quippe novum et terram novam futuram legimus 2 Petr. 3, 13:
caelos novos et terram novam secundum promissa expectamus in quibus
justitia habitat. De mari autem novi aliquid me unquam legisse non
recolo. Item hoc idem videtur de igne, quia subtractis et consumptis
membris ignibilibus deficiet ignis, secundum illud, subtrahe ligna
foco protinus ignis abest. Sed hoc fiet in illa conflagratione
ignium, quia aliter semper duraret ille ignis, nisi consumeretur
materia ignibilis. Sic ergo videtur, quod duo elementa, scilicet
ignis et aqua, omnino consumentur. Et hoc videtur expresse dicere
Glossa super illud 2 Petr. 3, quae talis est: nec cuncta intantum
consumet ille maximus ignis, ut non sint; sed duo in totum consumet,
duo vero in meliorem restituet faciem. Solutio: omnia elementa
innovabuntur, et manebunt innovata in substantia sua, et praeteribit
et deficiet eorum figura; qualitates etiam eorum manebunt inquantum
sunt, et non inquantum sunt agentes vel patientes. Hoc enim,
scilicet agere eorum et pati, competit hominibus existentibus in statu
vitae hujus mortalis, quamdiu indigent elementis et qualitatibus suis.
Sed tunc non indigebunt eis. Et hoc est quod dicit Augustinus, 20
de Civ. Dei, cap. 16 elementorum corruptibilium qualitates, quae
corporibus nostris corruptibilibus congruebant, ardendo penitus
interibunt. Atque illa substantia eas qualitates habebit, quae
corporibus immortalibus mirabili mutatione conveniant, ut mundus in
melius innovatus apte accommodetur hominibus in carne in melius
innovatis. Apoc. 21, 1: primum caelum et prima terra abiit,
scilicet a priori statu, quia jam ille necessarius non erit. Sed quia
nihil dicit de igne, potest dici quod ignis minus habet corruptionis
quam cetera elementa. Tertio innovabitur, quia carebit qualitatibus
corruptibilibus, scilicet caliditate et humiditate, ut dictum est:
remanebunt tamen radices qualitatum, scilicet calidi et frigidi.
Tertio innovabitur aqua, et hoc tripliciter. Primo quia aqua non
erit fluxibilis; et quia ista est principalis proprietas aquae,
propterea dicitur Apoc. 21, 1: et mare jam non est. Quod verum
est secundum priorem statum, quia amaritudo aquae et grossitudo
auferetur, et remanebit in primo statu suo, meliorato tamen et
innovato. Sed per quid purgabitur aqua, cum ipsa non sit ignibilis,
sed potius evaporabilis per ignem? Dicit Glossa hoc et mare etc.
quod est dubium, dicens: immutatio aeris et terrae dubitabilis non est
quin per ignem fiat. Sed de aqua dubitatur. Nam purgationem in
seipsa habere creditur. De hac innovatione loquens 2 Petr. c. 3,
dicit elementa calore solventur: per quod videtur, quod omnia per
ignem debeant innovari, et aqua et alia. Voluerunt autem quidam
dicere, quod non solum carebit qualitatibus, sed etiam radicibus
qualitatum suarum, quae nobis frequentius serviunt. Et ignis
similiter; unde nobilius remunerabuntur. Secundo quia carebit
potestate extinguendi. Sap. ult. 19: aqua extinguentis naturae
obliviscebatur. Tertio quia carebit corruptione et potentia
corrumpendi, quia corruptio est ab humiditate. Unde Augustinus
tripliciter exponit illud Apoc. 21, 1: et mare jam non est.
Primo, ut per mare intelligatur corruptio elementorum. Secundo, ut
per mare intelligatur cor impii, juxta illud Isaiae cor impii quasi
mare fervens, quod quiescere non potest. Tertio potest exponi
secundum illam Glossam superius allegatam super illud 2 Petr. 3
elementa quibus mundus hic constat etc. quod quidam exponunt de aere et
aqua, quae ex toto dicuntur consumi, quoad usum illarum qualitatum;
scilicet caliditatis et humiditatis: aqua enim non habebit potestatem
extinguendi vel fluendi quoad bonos, neque ignis comburendi. Quarto
innovabitur terra, et hoc tripliciter: primo quia non erit obscura sed
lucida; secundo quia usum germinandi (amittet) nec erunt in ea
vegetabilia. Eccles. 1, 4: generatio praeterit, terra autem in
aeternum stat; tertio, quia erit tota plana et apta ad habitandum.
Isai. 40, 4: omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava
in directa, et aspera et cetera. Hanc innovationem expectant
naturaliter omnes creaturae. Rom. 8, 19: expectatio creaturae
revelationem filiorum Dei expectat; quia sicut ibidem subditur: ipsa
creatura liberabitur a servitute corruptionis. Et subdit idem
apostolus: omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc. Omnis
creatura vocatur ab apostolo rerum visibilium et materialium collectio,
quae liberabitur a mutabilitate, cum filii Dei glorificabuntur. Qui
autem calor in tantum possit intendi, ut faciat istam rarefactionem et
innovationem in elementis usque ad summum, potest patere per triplex
experimentum, licet dicatur, quod ignis sit calidus in termino.
Primo per experimentum speculi, quia lux cadens in speculum concavum
quemvis panem et lignum comburet per congregationem radiorum, quia lux
multiplicata facit ardorem, et sic augumentando lucem per speculi
qualitatem augumentatam, potest fieri disgregatio usque ad summum.
Potest enim lux sic semper augumentari; et sic rarefactio fiet per
ignem verum, cum sit a luce, quae nobilior est igne elemento.
Secundum experimentum est per corpus sphaericum vitreum plenum aqua
clara. Si quis ponat ampullam vitream plenam aqua ad solem,
congregantur radii, et incendunt, in tantum quod fit rei appositae
combustio, si debito modo apponatur. Tertium experimentum est per
opus artificis; quia si artifex apponeret corpus subtilizandum in vase
solido et forti, quod esset undique bene obturatum et compactum; et
tunc poneretur vas tale cum contento in igne forti, subtilizatur corpus
illud multum. Et dicitur quod intantum posset comburi, quod fieret
quinta essentia; non tamen majorem locum occuparet; et tunc in illa
rarefactione esset itaque illud quod grossius est in fundo vasis; quod
autem erit subtilius erit superius. Et talis erit rarefactio
elementorum. Grossum enim separabitur a subtili, et descendet ad imum
vasis, idest ad imum Inferni. Talis autem depuratio non potest esse
in corporibus damnatorum, quia in eis nihil est de puro; et ideo non
poterit separari purum ab impuro, licet ignis ille sit fortissimus.
Potest etiam esse experimentum de hoc quod lux possit augeri et ignis,
quia per conjunctionem unius stellae cum alia ut Martis cum sole fit
combustio. Et si hoc possunt duae stellae, quid si omnes
conjungerentur? Item posset esse experimentum per magnam nubem
sphaericam et concavam, in qua fit reflexio radiorum et magna
combustio. Purgatis ergo et renovatis omnibus elementis, et purgatis
et renovatis omnibus, Apoc. 14, 19: misit Angelus falcem suam
in terram, et vindemiavit vineam terrae; idest omnes qui finaliter
posuerunt delectationes suas in bonis terrenis. Luc. 6, 24: vae
vobis divitibus qui habetis hic consolationem vestram. Apoc. 14,
19 et 20: et misit in lacum irae Dei, et calcatus est lacus extra
civitatem. Et pro vino exivit sanguis. In lacum irae Dei, idest in
Infernum, in lacum miseriae, et in lutum faecis. Sicut enim
materialiter in adventu alicujus magni regis plateae civitatis
mundantur, et faeces et immunditiae in lacum vel in aquam mittuntur;
sic in adventu domini mundus purgabitur de malis, et ipsi in lacum
Inferni projicientur. Psal. 17, 43: ut lutum platearum delebo
eos. Et calcatus est lacus extra civitatem, idest puniti sunt damnati
extra consortium beatorum. Et notatur quod habet dominus nunc duplex
torcular; Purgatorii scilicet, et Inferni. De primo emittitur
purum vinum, et hoc non est extra civitatem, idest extra consortium
bonorum, quia meritis et suffragiis Ecclesiae vinum istud citius
depuratur. Psal. 118, 63: particeps ego sum omnium timentium
te. Sed aliud est Infernus, et est extra civitatem, quia nunquam
inde exibunt, sed in pressura et tristitia perpetua remanebunt, et
ibidem calcabuntur; et pro vino exivit sanguis, idest crudelitas
poenae infernalis exuberavit de lacu, idest de Inferno, a minoribus
scilicet usque ad frenos, idest usque ad majores praelatos, scilicet
reges et episcopos. Omnes enim sine misericordia ibi punientur
secundum merita culparum. Sed majores amplius et vilius conculcabuntur
quam minores. Sap. 6, 6: judicium durissimum in his qui praesunt
fiet. Durum fiet minoribus, qui non praesunt; durius illis qui
praesunt et infraenant homines, quia cum ipsis hominibus cruciabuntur.
Matth. 25, 41: ite maledicti in ignem aeternum, qui paratus est
Diabolo et Angelis ejus. Sic erunt in moerore et luctu et tristitia
in aeternum, sine spe alicujus consolationis seu solatii. Isa.
24, 7 et 8: ingemuerunt omnes qui laetabantur corde; cessavit
gaudium tympanorum, quievit sonitus laetantium, conticuit dulcedo
cytharae. Cum gaudio non bibent vinum. Amara erit potio bibentibus
illam. Dabitur justa tribulatio illis quibus peccatum est dulce, et
illud abscondunt et celant; qui in fine amaritudine et dolore
implebuntur. Job 20, 12: cum dulce fuerit in ore ejus malum,
abscondet illud sub lingua sua: et postea sequitur: panis ejus, idest
dulcedo peccati in utero illius vertetur in fel aspidum. Divitias quas
devoravit, evomet, et de ventre ejus extrahet eas Deus. Vadent et
venient super eum horribiles, omnes tenebrae in occultis ejus;
devorabit eum ignis. Luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur.
Psal. 48, 15: mors depascet eos. Quibus autem generibus
hominum poena perpetua debeatur, expresse dicitur Apoc. 21, 8:
timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus
et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus; pars eorum erit in
stagno ardenti, igne et sulphure, quod est mors secunda. Ubi
notandum est quod Evangelista ponit octo genera hominum non
desiderantium nec laborantium venire ad istam innovationem superius
positam, et ad gloriam beatorum, sed magis peccantium contra octo
beatitudines quae ponuntur a domino Matth. 5: beati pauperes spiritu
et cetera. Et consequenter eorum poenam subjungit. Dicit ergo
timidis, idest his qui propter malum vel humanum, seu mundanum fidem
non recipiunt, quod est contra illud, beati pauperes et cetera.
Contra quos dicitur 1 Joan. 4, 18: perfecta charitas foras
emittit timorem. Matth. 10, 28: eum timete, qui potest animam
et corpus mittere in Gehennam. Incredulis, idest desperatis de hac
innovatione, qui scilicet fidem non recipiunt superbi et elati; quod
est contra illud, beati mites, mites enim humiliant intellectum in
obsequium fidei, secundum consilium apostoli 2 Cor. 10, 5: in
captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Luc.
18, 14: qui se humiliat exaltabitur. Joan. 3, 18: qui non
credit jam judicatus est, quia ut dicit apostolus (Hebr. 11,
6): sine fide impossibile est placere Deo. Excaecatis, idest
excommunicatis et derisoribus peccantibus contra illud, beati qui
lugent etc., illi enim lugere contemnunt, Eccles. 1, 26:
execratio peccantibus sapientia; et ideo dicebat Psal. 6, 7:
lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis et cetera. Ego
idcirco, Thren. 1, 16, plorans et oculus meus deducens aquam.
Luc. 6, 21: beati qui nunc fletis. Homicidis, qui scilicet
peccant contra jus naturale, et etiam contra justitiam positivam, quia
justitiam non diligunt, quod est contra illud, beati qui esuriunt et
sitiunt justitiam. Contra quos dicitur Exod. 21, 12: qui
percusserit hominem volens eum occidere, morte moriatur. 1 Joan.
3, 15, omnis homicida non habet partem in regno Christi et Dei.
Fornicatoribus, qui scilicet propter amorem carnalium delectationum,
seu quarumcumque rerum temporalium, Deum relinquunt. Et hi sunt
immisericordes sibi, contra illud parce animae tuae beneplacens Deo.
Vel etiam quia male acquirunt, vel male expendunt, vel utrumque. Et
secundum hoc accipietur hic fornicatio large pro quocumque peccato, per
quod homo separatur a Deo. Job 20: divitias quas devoravit
evomet, et de ventre ejus extrahet eas Deus; et hoc est contra
illud, beati misericordes etc. veneficis, qui verbo et exemplo
venenum corruptionis immittunt. Psal. 139, 4: acuerunt linguas
suas sicut serpentis, venenum aspidum sub labiis eorum. Psal. 11,
3: vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum, labia dolosa in
corde et corde locuti sunt. Psal. 61, 5: ore suo benedicebant,
et corde suo maledicebant. Matth. 15, 8: populus hic labiis me
honorat, cor autem eorum longe est a me: quod est contra istud, beati
mundo corde. Idololatris, hi sunt qui pacem unitatis Ecclesiae
turbant per alienum cultum; contra quos dicitur Exod. 20, 3: non
habebis deos alienos coram me. Et hi etiam qui movent dissensiones et
discordias ponunt inter homines. Prov. 6, 16: sex sunt quae odit
dominus, et septimum detestatur anima ejus: oculos sublimes, et
postea subdit, et eum qui seminat inter fratres discordias. Et talis
maledictionem Dei incurrit. Eccl. 28, 5: susurro et bilinguis
maledicetur. Et hoc est contra illud, beati pacifici et cetera. Et
mendacibus. Hi sunt qui ne aliquid patiantur mali, parati sunt
affirmare et negare, et frequenter cum juramento: contra quos dicitur
Sap. 1, 11: os quod mentitur occidit animam. Psal. 5, 7:
perdes omnes qui loquuntur mendacium: quod est contra illud, beati qui
persecutionem patiuntur propter justitiam. 1 Petr. 3, 14: si
quid patiemini propter justitiam. Bene his omnibus sic fiet quod pars
illorum erit, sicut supra dictum est, in stagno ardenti igne et
sulphure, quod est mors secunda. Et dicitur pars, quia unusquisque
participabit ibi de poena secundum qualitatem culpae plus vel minus
recipiens, quod innuit Psal. 10, 7, dicens: ignis, sulphur et
spiritus procellarum pars calicis eorum. Sic ergo Antichristus et
homines omnes damnati et Daemones cum eorum capite, scilicet
Diabolo, quem pro capite habuerunt, poenis et cruciatibus
deputabuntur aeternis. Et hoc est quod dicitur Apoc. 20, 9: et
Diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et
sulphuris, ubi et bestia et pseudoprophetae, idest complices ejus, et
cruciabuntur die ac nocte, hoc est continue sine interpolatione in
saecula saeculorum, idest in perpetuum sine fine. Et hoc etiam
dicitur Apoc. 14, 11: fumus tormentorum eorum ascendet in
saecula saeculorum. Amen. Deputato Satana cum omnibus membris
suis, scilicet Daemonibus et hominibus damnatis, poenis aeternis, et
Missis in lacum ignis et sulphuris aeternaliter cruciandis, homines
glorificati in anima et corpore, et induti nova glorificationis veste,
destructo penitus mortalitatis sacco, introducentur in gloriam. Non
enim decebat veste mortalitatis indutum in regis gloriae palatium
introire. Et ideo homo pulcherrimis vestibus indutus, et totaliter
renovatus quantum ad animam et quantum ad corpus, ut dictum est,
intrabit beatitudinem indutus etiam nova glorificationis veste. Zach.
3, 3: induite mutatoriis. Matth. 21, 23: intra in gaudium
domini tui. Ubi videbunt sancti dominum Deum aperte et per
essentiam. 1 Cor. 13, 11: videmus nunc per speculum etc.,
tunc autem facie ad faciem. 1 Joan. 3, 2: videbimus enim sicut
est. Joan. 14, 21: manifestabo ei meipsum. Ex cujus visione
sancti beatificantur. Consistit autem beatitudo sanctorum in duobus:
scilicet in affluentia omnis boni, et in remotione omnis mali.
Affluentia autem omnis boni consistit in quatuor; primo quia sancti
habebunt ibi jucundam Christi hominis societatem. Quanta autem erit
gloria videre hominis hominem conditorem. Ut dicit b quasi videns
Evangelista Joan. Apoc. 21, 3, ait: ecce tabernaculum Dei
cum hominibus. Christus enim eadem gloria quam ipse habet, ditabit
homines qui eum fuerint imitati. Et notatur quod dicit tabernaculum:
non quod ibi sit tempus militandi, sed ad significandum familiaritatem
quae erit inter homines et Deum; sicut solet esse in hominibus quamdiu
simul in tabernaculis et expeditionibus inveniuntur. Isa. 33,
20: oculi tui videbunt Jerusalem civitatem opulentam, tabernaculum
quod transferri nequaquam potest, nec auferentur clavi ejus in
sempiternum; quia solummodo ibi magnificus est Deus noster. Secundo
quia habebunt ejusdem gloriae quam ipse habet communitatem firmam et
stabilem. Unde subjungit Evangelista ibidem (Apoc. 21, 3):
et habitabit cum eis. Immobiliter enim gloriam possidebunt justi.
Sicut enim Christus secundum humanam naturam militavit in mundo, et
jam est in gloria; ita et justi qui eum imitati sunt, in eadem gloria
cum ipso erunt. Joan. 17, 24: volo, pater, ut ubi sum ego,
ibi sit et minister meus. Luc. 17, 37: ubi fuerit corpus, ibi
congregabuntur et aquilae. Tertio, quia non habebunt peccandi
potestatem, quod notatur ibi: et ipsi populus ejus erunt, in nullo
scilicet eum offendentes, quod hic omnino esse non potest. Psal.
94, 3: ipse est dominus Deus noster; nos autem populus ejus et
cetera. Quarto, quia facie revelata intuebuntur divinitatem, hoc est
quod ibidem subditur: et ipse Deus cum eis erit eorum Deus. Etiam
et secundum divinitatem existens cum eis principaliter et maxime tunc
apparebit quod eorum erit Deus, quia nunquam ab eis de cetero
repelletur; nec ipsi peccabunt amplius, propter quod Deus ab eis
debebat elongari. Levit. 26, 11: ponam tabernaculum meum in
medio vestri, et non abjiciet vos anima mea; ambulabo inter vos, et
ero Deus vester, vosque eritis mihi populus. Luc. 12, 37:
praecinget se et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit
illis. Istam gloriam desiderabat Psalmista, cum dicebat: sitivit
anima mea ad Deum vivum; quando veniam, et apparebo ante faciem
Dei? Et Augustinus 1 Lib. confessionum: fecisti nos, domine,
ad te, et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te. Consistit
etiam beatitudo sanctorum in remotione omnis mali. Erit enim ibi
affluentia omnis boni sine aliqua miseria, secundum quod dicitur
Prov. 1, 33: abundantia perfruetur, omnium malorum timore
sublato; quod apertius dicitur Apoc. 21, 4: absterget Deus
omnem lacrymam ab oculis sanctorum. Quae scilicet possunt esse
quacumque causa. B felices lacrymae, quas manus conditoris
absterget. Et quia dixit omnem subdividit, ostendens, quod solum
quatuor modis possunt esse lacrymae, quas omnes absterget. Primo pro
necessitate moriendi: quod removet cum dicit et mors, idest dissolutio
animae et corporis, ultra non erit. 1 Cor. 16, 54: absorpta
est, mors, victoria tua, quam scilicet habebis in sanctis, qui
recepti in aula regia omnes incursus peccatorum et Daemonum vicerunt.
Isa. 25, 8: praecipitabit mortem in sempiternum, et auferet
omnem lacrymam dominus Deus ab omni facie, et opprobrium populi sui
auferetur de universa terra. Secundo pro peccatis propriis vel
alienis: quod removet cum dicit, neque luctus et cetera. Isa.
61, 19: non audietur ultra in ea vox fletus et vox clamoris.
Tertio pro incolatu ejus: quod removet cum dicit neque clamor; aliqua
scilicet inquietatio. Isa. 54, 4: noli timere, quia non
confunderis, neque erubesces; fundabo te sapphyris et ponam jaspidem
propugnacula tua. Isa. 58, 14: sustollam te super altitudines
terrae, et cibabo te hereditate Jacob patris tui. Quarto pro
desiderio caelestis patriae: quod removet dicens, neque dolor: quia
sancti ipsam patriam perpetuo possidebunt, nec unquam amittent: Isa.
60, 18: non audietur ultra iniquitas in terra tua, vastitas et
contritio in terminis tuis; et occupabit salus muros tuos, et portas
tuas laudatio. Et postea sequitur: populus tuus omnes justi in
perpetuum hereditabunt terram. De ista terra, scilicet vita aeterna,
dicitur in Psal. 26, 13: credo videre bona domini in terra
viventium. De istis quatuor dicitur Isa. 32, 18: sedebit
populus meus, scilicet semper vivens, quod est contra mortem; in
pulchritudine pacis contra clamorem: Isa. 9, 7: et pacis non erit
finis: in tabernaculis fiduciae, contra luctum: in requie opulenta,
contra dolorem; quia prima scilicet quatuor praedicta, abierunt
recedentes ab aula regia. Isa. 32, 17: et erit pax et cultus
justitiae et securitas usque in sempiternum. Et hoc est argumentum
quod non pervenitur ad gloriam nisi per ista, Act. 14, 21: per
multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Et ideo
pervenientibus ad gloriam illa sunt prima. Eccl. 3, 4: tempus
flendi prius in hac vita, et tempus ridendi post fletum, scilicet in
futura gloria. Vel exponendo secundum Glossam quia prima abierunt,
quia causa horum, scilicet peccatum, non erit ibi, unde nec ista
erunt ibi. Et tunc sic construitur et exponitur ista littera; quia
illa recesserunt, quia prima, idest illa quae ad haec sunt priora et
antecedentia et causa, abierunt, scilicet peccata. Ibi enim jam
homines peccare non poterunt, et ita nec mori nec clamare nec lugere
nec dolere: quia tanta erit bonorum affluentia, quod miseriae
praesentis saeculi, et molestiae quas sustinuerunt sancti, oblivioni
tradentur. Isa. 65, 17: non erunt in memoria priora, et non
ascendent super cor; sed gaudebitis et exultabitis in sempiternum. Et
ibidem traditae sunt oblivioni angustiae priores, et absconditae sunt
ab oculis nostris. Et ideo dicitur Psal. 16, 15: satiabor cum
apparuerit gloria tua. Dicit autem Augustinus, 20 de Civit.
Dei, cap. 17: hoc, scilicet, absterget Deus etc. et post neque
luctus et cetera. Nullo modo potest intelligi de Ecclesia militanti,
sic inquiens: quis enim tam vesanus est, quod audeat affirmare in
hujusmodi mortalitatis aerumnis, non dico populum sanctum, sed unum
aliquem sanctorum, quod hanc vel ducat vel ducturus sit vel duxerit
vitam nullas habentem lacrymas vel dolores? Cum potius quanto est
quisque sanctior, et desiderii justi plenior, tanto sit ejus morando
fletus uberior. Vel possunt distingui quatuor in praedicta
auctoritate. Absterget Deus etc., ut supponatur omnis laboris
amotio. Apoc. 14, 13: amodo jam dicit spiritus ut requiescant a
laboribus suis: et mors ultra non erit, idest particularis vitae
dissolutio, quae fit per quotidianam et continuam perditionem, et
fluxum naturae. Sed erit vita indeficiens, permanens et aeterna.
Sap. 5, 16: justi in perpetuum vivent. Neque luctus pro
conscientia peccati; neque dolor pro poena. Isa. 14, 3: in die
illa cum requiem dederit tibi dominus a labore tuo et a concussione
tua, et a servitute dura qua antea servisti; assumes parabolam istam
dicens: quomodo cessavit tributum, quievit exactor. Sic ergo
renovati omnes sancti et beatificati coronam regni caelestis accipient
cum Christo filio Dei in perpetuum regnaturi, secundum quod dicitur
Dan. 7, 18: suscipient regnum sancti Dei altissimi, et
obtinebunt regnum usque in saeculum, et in saecula saeculorum. Ad
quod regnum perducat nos ipse filius Dei qui cum patre et spiritu
sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.
|
|