|
Quoniam duae sunt in homine potentiae cognoscitivae, scilicet sensus
et intellectus, manifestum est illas diversitatem supponere ex parte
obiectorum suorum. Sciendum est autem quod in cognitione humana
fundamentum et origo est sensus, unde propinquior est rei extraneae
supra quam tota actio virium sensitivarum fundatur, secundum
philosophum in Lib. Periherm. Unde propter manifestam passionem
sensuum a sensibilibus tanquam a propinquo ortam, passiones
intellectuum dixit esse similitudines rerum, de passionibus vero
sensuum nullam mentionem fecit ibi. Quod tamen principaliter factum
est, quia passiones intellectivae sunt causae vocum immediatius quam
passiones sensuum, de quibus tunc agere intendebat. Certum est autem
accidentia ipsa, sive propria sive communia, esse sensibilia, sive
obiecta sensuum, ut habetur in Lib. secundo de Anim. Unde, cum
super proprium obiectum unius potentiae altera non feratur nisi per
accidens, sicut oculus videt dulce inquantum est album vel nigrum,
impossibile est intellectum ferri super illa accidentia nisi per
accidens, inquantum scilicet agit circa ipsa phantasmata quae sunt a
parte ipsorum sensibilium accidentium; et hoc est per modum cuiusdam
reflexionis. Reflexio autem est duplex: una ab origine potentiae,
altera ab origine obiecti. Primo namque quaelibet potentia fertur
super obiectum suum proprium, et illud habet determinare actum ipsius
potentiae; unde ultra non transit actus potentiae quam sub forma
ulteriori ipsius principalioris obiecti; aliter namque non esset id
proprium eius obiectum; proprium enim obiectum est, per cuius
informationem potentia actum suum exercet, sicut se habet color ad
visum, et sonus ad auditum. Quidditas autem rei sensibilis est
obiectum intellectus proprium, ut dicitur in tertio de Anim.: unde
quocumque anima se vertit, hoc obiectum est sibi ratio agendi. Potest
igitur vel redire in se per actum et potentiam suam, vel redire per
obiectum in ipsam originem obiecti, scilicet per phantasmata in species
sensibilium. Ideo isti sunt duo modi reflexionis suae, quarum altera
cognoscit se et quae a parte sua sunt; altera vero quae sunt a parte
obiecti sui. In utroque vero modo sua cognitio ad aliquid singulare
terminatur. Cum enim in ipso suo obiecto figitur acies, rationem
universalis apprehendit, quod solum in istis inferioribus ab intellectu
determinatur ut proprium obiectum, cum omnia singularia apud nos
materialia sint: materia enim impedit intellectum, singulare vero
non: materia namque non est scibilis nisi per analogiam ad formam, ut
dicitur primo Physic. Si autem esset apud nos singulare insensibile
et immateriale, quod tamen est impossibile, ipsum per se sine aliqua
abstractione cognosceretur, quia singularitas non impedit intellectum,
sed materialitas. Cum ergo intellectus tendit in originem sui
obiecti, in sensibilia scilicet, reflectitur super obiecta aliarum
virium cognoscitivarum. Cum vero ad se redit, non tendit in obiectum
alicuius alterius virtutis: quia potentialitas animae ratione cuius
ipsa non potest esse completum obiectum intellectus proprii, nisi ducta
ad actum per speciem principalis obiecti, ut docet philosophus in
tertio de Anim., quia anima intelligit se sicut et alia. Sed
intelligit alia per speciem. Ergo non est materialitas quae facit esse
ut obiectum alterius potentiae; facit tamen quemdam modum
singularitatis, non qui sit alicuius rei completae in specie, sed quia
esse animae terminatur per receptibilitatem suae naturae, cuius
potentialitas maior est potentialitate Angelorum, quia magis distat a
Deo in gradu naturae quam Angelus. Deus enim actus purus est: et
quanto sibi aliquid minus appropinquat, tanto plus potentialitatis et
minus actualitatis habet: non solum enim materia, sed etiam quaecumque
potentialitas passiva de ratione obiecti intellectus minus habet: quia
dicit philosophus, nono Metaph., quod unumquodque intelligitur
secundum quod est actu ens. Unde anima ad obiecta duplicem cognitionis
modum habet. Unum in se, ut separata accipitur: tunc enim
cognoscibilis est secundum modum sui esse, quia est actus perficiens
suam potentialitatem. Non enim in anima sunt duo actus, scilicet sua
essentia quae est sua potentialitas, et esse suum, sed esse suum est
sua actualitas, ratione cuius ipsa essentia animae est actus corporis:
omnis enim forma participat actum, qui est primus per essentiam; sed
hoc analogice fit. Duos autem actus eiusdem ordinis impossibile est
aliquod unum participare simul, sicut impossibile est eamdem materiam
duas formas substantiales simul participare. Alium autem modum
cognitionis habet a se, inquantum nata est per sensus cognoscere: unde
non est cognoscibilis in statu in quo accipitur aliquid per sensum,
nisi per species rei sensibilis; et ideo omnis cognitio sua de se ipsa
proprie est reflexa. Nunc ergo restat ostendere, ubi separatur
cognitio sensus et intellectus a se mutuo. Manifestum est enim
intellectum incipere ubi sensus desinit. Sensus autem exteriores ipsa
sensibilia accidentia, communia scilicet et propria, habent pro suis
per se obiectis. Quidditas autem rei particularis in particulari non
spectat ut per se obiectum ad illos sensus exteriores, cum quidditas
ista substantia sit et non accidens; nec ad intellectum pertinet ut per
se obiectum eius propter suam materialitatem. Ideo quidditas rei
materialis in ipsa sua particularitate est obiectum rationis
particularis, cuius est conferre de intentionibus particularibus: loco
cuius in brutis aestimativa naturalis est. Quae potentia per sui
coniunctionem cum intellectu, ubi est ratio ipsa quae confert de
universalibus, participat vim collativam: sed quia pars sensitivae
est, non abstrahit omnino a materia. Unde obiectum suum proprium
manet quidditas particularis materialis. Hoc autem non est quod illa
potentia apprehendat materiam in se, cum ipsa non possit sciri nisi per
analogiam ad formam; sed quia collatio de materia in ordine ad formam
per ipsam materiam individuatam spectat ad hanc potentiam, sicut
considerare de materia in communi in ordine ad formam speciei, spectat
ad rationem superiorem. Ex his facile est videre quomodo materia est
principium individuationis: hoc enim intendimus ostendere. Sciendum
est ergo quod individuum apud nos in duobus consistit. Est enim
individuum in sensibilibus ipsum ultimum in genere substantiae, quod de
nullo alio praedicatur: immo ipsum est prima substantia, secundum
philosophum in Praed., et primum fundamentum omnium aliorum. Natura
enim formae materialis, cum ipsa non possit esse hoc aliquid completum
in specie, cuius solum esse est incommunicabile, est communicabilis
quantum est de ratione sua; sed est incommunicabilis solum ratione
suppositi, quod est aliquid completum in specie, quod cuilibet formae
non convenit, ut dictum est. Ideo quantum est de ratione sua,
communicabilis est, ut dictum est. Communicatio autem sua est, ut
dictum est, per hoc quod recipitur in aliis. Ideo quantum est de
natura sua, communicabilis est, et in multis recipi potest, et
recipitur secundum unam rationem, cum una sit ratio speciei in omnibus
sui individuis. Sed quia ipsa esse non habet, ut dictum est, quia
esse est solius suppositi, et suppositum incommunicabile est, ut
dictum est, ideo ipsa forma materialis diversificatur secundum multa
esse incommunicabilia, manens una secundum rationem multis
communicatam: sua autem receptio est in materia, quia ipsa materialis
est. Ex quo patet quod de natura sua sibi relinquitur unitas rationis
in communicatione sua, et quod redditur incommunicabilis per
receptionem suam in materia. Ex quo enim recipitur in materia,
efficitur individuum, quod est incommunicabile, et primum fundamentum
in genere substantiae, ut completum aliorum de se praedicabilium
subiectum. In via autem generationis semper incompletum est prius
completo, licet in via perfectionis sit totum e contrario. Illud ergo
quod est primum subiectum omnium in via generationis, et incompletum,
quod de nullo illius generis praedicatur, materia scilicet, necessario
erit primum principium esse incommunicabilis, quod est proprium
individui. Aliud est in quo salvatur ratio individui apud nos,
determinatio scilicet eius ad certas particulas temporis et loci, quia
proprium est sibi esse hic et nunc, et haec determinatio debetur sibi
ratione quantitatis determinatae. Et ideo materia sub quantitate
determinata est principium individuationis: materia enim sola est
primum principium individuationis, quo ad illud in quo salvatur ratio
primi in genere substantiae, quod tamen impossibile est reperiri sine
corpore et quantitate. Et ideo quantitas determinata dicitur
principium individuationis, non quod aliquo modo causet subiectum suum
quod est prima substantia, sed concomitatur eam inseparabiliter, et
determinat eam ad hic et nunc. Illud ergo quod cadit sub ratione
particulari, est hoc aliquid per naturam materiae; quod autem cadit
sub sensu exteriori, est per quantitatem. Sed huic obiici potest quod
materia de sui natura communis est, sicut et forma, cum possit una sub
pluribus formis esse. Unde haec communitas sua potest impedire ipsam,
ne sit principium primum individuationis. Sed sciendum est quod
impossibile est formam uniri materiae quin sit particularis et quin eam
sequatur quantitas determinata, per quem modum non est ultra
communicabilis materia alteri formae, quia haec quantitas cum alia
forma reperiri non potest cum eadem determinatione. Et ideo materia
non est communicabilis secundum eamdem determinationem, sicut forma
est, ut dictum est. Ratio enim materiae sub forma aliqua est alia a
ratione sua sub alia forma, quia certificatur ratio sua per
determinationem quantitatis, quae in diversa proportione et dimensione
requiritur ad diversas formas. Essentia tamen materiae non
diversificatur sub diversis formis sicut ratio sua: ratio enim materiae
non est una et communis sicut sua essentia est: ratio enim formae in
diversis materiis est una, licet secundum esse sit diversa. Et ideo
communitas, secundum essentiam tantum quae est ipsius materiae et non
secundum eamdem rationem, non impedit materiam esse primum principium
individuationis. Sed advertendum est quod accidentia non individuantur
per materiam primam, sed per subiectum proprium quod est ens actu
individuantur, sicut et formae substantiales per materiam primam, quae
est earum subiectum. Et haec de principio individuationis ad praesens
sufficiunt.
|
|