Sancti Alberti Magni OP (+ 1280)

SUPER DIONYSIUM DE DIVINIS NOMINIBUS

DE PULCHRO ET BONO

Fragmentum autographi S. Thomae

Quaestio 1


Expositio textus

In parte superiori determinavit de lumine, secundum quod per lumen significatur bonum. In parte vero ista determinat de pulcro, quod est effectus luminis, scilicet secundum quod se habet ad bonum significatum; et dividitur in partes duas. In prima determinat de pulcro, in quantum habet rationem boni, secundum quod ad ipsum est motus desiderii. In secunda parte gratia huius determinat de motibus diversis, scilicet desideriorum omnium; ibi: et moveri quidem dicuntur divinae mentes et cetera. Prima autem dividitur in duas. In prima determinat de pulcro secundum se. In secunda secundum quod accipit rationem boni; ibi: propter quod et idem est bono pulcrum et cetera. Prima iterum dividitur in duas. In prima ordinat suam intentionem. In secunda accedit ad suum tractatum; ibi: supersubstantiale vero pulcrum et cetera. Prima autem pars dividitur in duas. In prima dicit de quo est intentio, scilicet quia de pulcro, et pulcritudine, et delectabili, et delectatione. In secunda ostendit in quibus differant pulcrum et pulcritudo, et in quibus non, ne credatur in omnibus differre; ibi: pulcrum autem et pulcritudo et cetera. Circa primam partem duo dubitantur: primo de ordine istius partis, in qua determinat de pulcro, ad sequentem in qua determinat de diligibili: secundo quid sit pulcrum.