|
1. Circa primum sic proceditur. Videtur quod prius determinandum
esset de diligibili, quam de pulcro. Simplex est enim ante
compositum; sed pulcrum habet intentionem compositam, quia, sicut
dicitur infra in littera, ratio pulcri consistit in quadam consonantia
diversorum, diligibile autem habet intentionem simplicem; ergo prius
esset determinandum de diligibili, quam de pulcro.
2. Ad idem: quod se habet ex additione ad alterum, posterius est,
sicut homo ad animal; sed honestum addit super bonum, et iterum
pulcrum super honestum, ut infra patebit; ergo pulcrum est posterius
bono. Diligibile autem dicit ipsum bonum; ergo prius debuit
determinari de diligibili, quam de pulcro.
Solutio. Dicendum quod ea, de quibus intendit determinare in
opposito Dionysius, sunt quaedam processiones divinae, idest quaedam
bona procedentia a Deo in creaturis, quibus proficiuntur in divinam
assimilationem, cum procedunt formali processione, sicut calido primo
calida alia; et ideo secundum ordinem processionis debet attendi ordo
istorum de quibus hic agitur. Prima autem processio, quae est in
mente, est secundum apprehensionem veri, deinde illud verum
excandescit et accipitur in ratione boni, et sic deinde movetur
desiderium ad ipsum; oportet enim motum desiderii accendere duplicem
apprehensionem, unam, quae est in intellectu speculativo, quae est
ipsius verbi absolute; alteram autem, quae est in intellectu practico
per extensionem de vero in ratione boni, et tunc primo erit motus
desiderii ad bonum. Sicut enim ars medicinae non consequitur effectum
in operando, nisi adiuvetur virtute naturae; sic desiderium non
movetur, nisi dirigatur per apprehensionem praecedentem apprehensioni.
Igitur ipsi vero absolute respondet processio luminis, apprehensioni
autem veri secundum quod habet rationem boni respondet processio
pulcri, motui vero desiderii respondet processio diligibilis; et ideo
primo de lumine, secundo de pulcro, et tertio de diligibili erit
dicendum.
Ad primum ergo dicendum, quod licet simplex sit ante compositum
quantum ad ordinem rei, nihil tamen prohibet compositum, secundum quod
accipitur in ratione veri, antecedere simplex quod accipitur in ratione
boni tantum secundum motum desiderii, quantum ad ordinem processionum
in animam: et similiter dicendum ad secundum.
|
|