Articulus 2

1. Circa secundum sic proceditur. Videtur enim quod pulcrum sit idem quod honestum. Quorum enim diffinitiones sunt eaedem, ipsa sunt eadem; sed eadem diffinitio est honesti et pulcri. Utrumque enim diffinitur a Tullio, in principio de officiis, quod sua in nos trahit, a sua dignitate nos allicit etc.: ergo bonum et pulcrum sunt idem.

2. Ad idem: Dionysius infra dicit quod pulcrum est idem bono; non est autem idem bono utili, quia utile non est finis sicut pulcrum, nec iterum bono delectabili, quod frequenter turpe est; ergo cum bonum tripliciter tantum dicatur, relinquitur quod sit idem bono quod est honestum.

3. Ad idem: pulcritudo corporalis consistit in corporum commensuratione; sed animae compositio consistit in modo virtutis; ergo in virtute consistit spiritualis pulcritudo; virtus autem est species honesti, secundum Tullium: ergo pulcrum est idem honesto.

4. Ad idem: quaecumque habent eandem passionem, sunt idem, cum eadem passio sit eiusdem subiecti; sed pulcrum et honestum habent eandem passionem, scilicet laudabile; ergo sunt idem.

5. Ad idem: quaecumque sunt eorundem generum, et earundem specierum, ea quoque sunt eadem: sed species eaedem assignantur a philosophis honesto et pulcro; ergo sunt idem.

6. Ad oppositum: quorum opposita differunt, ipsa quoque differunt; sed oppositum pulcri est turpe, honesti autem malum; et haec differunt: ergo pulcrum et honestum differunt.

7. Ad idem: si pulcrum et honestum essent idem, tunc ista nomina essent synonima; et sic nulla differentia esset inter ea, cum Tullius assignet in libro de officiis differentiam unius ad alterum: ergo non sunt idem.

8. Ad idem: quaecumque separantur secundum esse, sunt etiam separabilia secundum essentiam; sed pulcrum separatur ab honesto secundum esse. Potest enim aliquando esse pulcrum sine bono, sicut dicitur in Proverb.: fallax gratia et vana est pulcritudo: ergo sunt diversa secundum essentiam.

Solutio. Dicendum quod pulcrum in ratione sui plura concludit: scilicet splendorem formae substantialis vel actualis supra partes materiae proportionatas et terminatas, sicut corpus dicitur pulcrum ex resplendentia coloris supra membra proportionata, hoc est quasi differentia specifica complens rationem pulcri. Secundum est quod trahit ad se desiderium, et hoc habet in quantum est bonum et finis. Tertium est quod congregat omnia, et hoc habet ex parte formae cuius resplendentia facit pulcrum. Quartum est ipsius pulcritudinis primae, quae per essentiam suam causa est pulcritudinis, scilicet omnem pulcritudinem facere. Quantum igitur ad primum, separatur ratio pulcri a ratione honesti et boni: quantum vero ad secundum, non separantur aliquo modo, quia illud accedit pulcro secundum quod est in eodem subiecto in quo est bonum: quantum vero ad tertium, convenit quidem quantum ad subiectum, quia et pulcro et bono accidit secundum quod est forma utriusque. Omnis enim cognitio pertinet ad formam, quae est determinans materiae potentiarum multiplicitatem; differt autem ratione, quia secundum quod forma est finis materiae, sic bonum accipit rationem congregandi. Secundum autem quod resplendet super partes materiae, sic est pulcrum habens rationem congregandi. Sic igitur dicimus quod pulcrum et honestum sunt idem in subiecto. Differunt autem in ratione, quia ratio pulcri in universali consistit in resplendentia formae super partes materiae proportionatas, vel super diversas vires vel actiones; honesti autem ratio consistit in hoc, quod trahit ad se desiderium: decus vero dicitur secundum proportionem potentiae ad actum.

Ad illud ergo quod primo obiicitur, dicendum quod illa diffinitio convenit utrique propter universalitatem subiecti, cum super hoc addit pulcrum differentiam quandam quam complet ratione ipsius.

Ad secundum dicendum, quod quamvis pulcrum sit idem honesto, non tamen oportet quod secundum rationem, sed subiecto tantum.

Ad tertium dicendum, quod pulcritudo non consistit in componentibus, sicut in materialibus, sed in resplendentia formae sicut in formali; unde ex hoc non sequitur quod sit idem honesto, nisi in subiecto.

Ad quartum dicendum, quod non oportet quod quaecumque habent eandem passionem sint eiusdem rationis, nisi illa sit propria passio. Ipse enim in quarto Ethicorum dat hanc instantiam, quod verecundia cum virtute convenit in hac passione quod est laudabile, non tamen est virtus, sed passio quaedam, cum oportet quod omne, cui convenit haec passio, sit virtus vel convenientia virtuti: et hoc bene concedimus de pulcro.

Ad quintum dicendum, quod sicut honestum et pulcrum sunt idem in subiecto, et differunt in ratione, ita etiam eaedem possunt esse species utriusque secundum subiectum, sed ratione differenti.

Ad sextum dicendum, quod similiter est in natura quod pulcrum et bonum sunt idem in subiecto, sed non in ratione:

Alia duo concedimus.

Ad nonum dicendum, quod pulcrum numquam separatur a bono, sicut pulcrum corporis a bono corporis, et pulcrum animae a bono animae, et sic semper accipiendo circa idem; pulcritudo corporis autem dicitur quandoque vana, non respectu boni corporis, sed respectu boni animae.