QUAESTIO 2


Expositio textus

Dicit ergo quod hoc bonum, scilicet quod est in primo et procedit in alia, laudatur a cunctis theologis sicut pulcrum et sicut pulcritudo. Et hoc pertinet ad praesentem tractatum. Et sicut dilectio et sicut diligibile: et hoc pertinet ad sequentia; et quaecumque aliae nominationes convenientes idest decentes pulcritudinis sunt pulcrificae, secundum quod pulcritudinis potentiae est omnem pulcritudinem facere; et quae sunt habitae gratiosae et rapientes in se desiderium; et sicut dicitur homo gratiosus, quia rapit ad se amorem hominum. Deinde dicit quod in causa prima non sunt separanda pulcritudo et pulcrum, tamquam sit ibi aliud pulcrum et aliud pulcritudo: ipsa enim propter hoc quod prima est, uno simplici comprehendit tota, idest omnia, secundum influentiam et continentiam. Sed in existentibus, idest in his quae ex alio sunt vel aliis habent esse (dicitur enim existens quasi ex alio sistens, secundum Riccardum de s. Victore), dicit in his, scilicet in causatis, dividentes supradicta duo secundum participans et participationem ipsam sive participatum, quod pulcritudo dicitur ipsa participatio, sive donum participatum a primo. Pulcrum autem dicitur ipsum participans.