|
1. Videtur autem quod in primo non sit pulcritudo quae sit eadem
pulcritudo. Ratio enim pulcritudinis consistit in proportione, ut in
littera dicitur. Sed simplex non habet proportionem ad seipsum, quia
omnis proportio est in duobus ad minus; cum igitur primum sit omnino
simplex, videtur quod in ipso non possit esse pulcritudo.
2. Praeterea, si dicatur multiplicitas, in verbis tantum secundum
quod est pulcrum et pulcritudo de ipso; aut hoc dictum est Catholicum
et verum, aut non. Si est verum, oportet ergo quod sit aliquid
respondens ex parte rei, et sic differunt in ipso pulcritudo et pulcrum
sicut in aliis: si autem dictum non est verum, tunc nullo modo est
dicendum. Si dicatur quod sunt idem, sed differenter secundum modum,
quaeratur utrum ille modus habeat aliquid respondens in re, aut nihil.
Si nihil, ergo est vanus; si autem habet, ergo redit in id quod
prius, quod pulcritudo et pulcrum non sint in ipso, aut nullo modo
dicantur de ipso.
Ad oppositum est quod dicit Boethius, in libro de consolatione
philosophiae, de Deo loquens, mundum mente gerens pulcrum,
pulcherrimus. Ipse autem Augustinus, exponens verba Hilarii, dicit
quod in filio Dei est summa pulcritudo.
Solutio. Dicendum quod pulcritudo est in Deo, et est summa, et
prima pulcritudo, a qua emanat natura pulcritudinis in omnibus
pulcris, quae est forma pulcrorum: sicut dictum est de natura
cognitionis supra. Est enim sua pulcritudo, et haec est conditio
primi agentis, quod agat per suam essentiam, sed exemplariter in
omnibus aliis.
Ad primum igitur dicendum, quod Deus quamvis sit simplex in
substantia, est tamen multiplex in attributis; et ideo ex proportione
motus ad actum resultat summa pulcritudo, quod sapientia non discordat
a potentia, et sic de aliis. Posset tamen dici, quod pulcritudo
dicitur de ipso sicut de causa pulcritudinis; sed secundum hoc non
esset in ipso pulcritudo, nisi ageret pulcritudinem sicut causa
univoca: et sic non pertinet ad praesentem intentionem, et ideo
oportet redire ad primam solutionem.
Ad secundum dicendum, quod vere dicitur de Deo quod est pulcrum et
quod est pulcritudo, non tamen oportet quod differant re, sed tantum
secundum modum significandi. Unde dicendum ad tertium, quod ille
modus habet aliquid respondens in re: oportet enim quod in causa prima
sit simplicitas et perfectio, si prima est. Id autem quod
significatur in abstracto, non significatur ut ens perfectum; quia
vero dicit aliquid in se perfectum, et ideo ad significandam
perfectionem causae primae, quae vere est in ipsa, oportet dicere de
ipsa pulcrum, et ad significandum eius simplicitatem oportet dicere
quod est pulcritudo. Pulcrum enim non importat simplicitatem, sed
ipse terminat modum cognitionis. Simplicitas etiam eius exigit, ut
haec duo sint eadem res in ipso: participationem causae facientis
pulcra, tota pulcra, idest omnia pulcra. Hoc intelligitur de natura
pulcritudinis, quae est forma pulcrorum, quae participatur ad esse
omnium pulcrorum, et facit ea pulcra, sicut albedo alba. Si vero
intelligatur de prima causa effectiva, sicut particulari, intelligetur
per effectum ipsius: supersubstantiale vero pulcrorum.
|
|