QUAESTIO 11


Expositio textus

Deinde ostendit quod et non existens participat utrumque, dicens: audebit autem et sermo et cetera. Videtur hic dicere, quod res et non existens, idest non perfecte existens, sed tantum in potentia mixtum privationi, scilicet materia, participat pulcro et bono, quia aliquo modo habet formam.