Articulus 1

1. Videtur autem hoc esse falsum. Quicquid enim participat albedinem, est album; ergo quicquid participat pulcritudinem et bonitatem, erit pulcrum et bonum: esse autem pulcrum et bonum est existens, ergo non existens erit existens, quod est impossibile.

2. Praeterea, aut forma, a qua est ratio pulcri et boni, est essentialiter in materia, quamdiu est sub privatione, quae hic non existens dicitur, aut non: si non, ergo non participat bono et pulcro, quod hic dicitur; si autem sit essentialiter in ea secundum aliquem modum, omnis generatio erit alteratio, quia erit transmutatio tantum secundum diversos modos.

3. Praeterea, secundum hoc videtur sequi lautitia formarum, ut ponebat Anaxagoras, quod reprobatum est a philosopho in primo physicorum.

4. Praeterea, aut materia participat id quod acquirit per generationem, aut non. Si idem, quod ante participatur, habetur quod acquiritur, non habetur; ergo idem habetur et non habetur. Si vero non idem, tunc materia per generationem acquirat pulcrum et bonum, videtur quod non participet pulcrum et bonum.

Solutio. Dicendum, quod in hoc sunt tres opiniones de exitu formarum in esse. Quidam enim, ut Plato et Avicenna, et plures alii, formas dicunt advenire omnino ab extrinseco, ponentes eas dari a datore; et sic ponebant formas esse per creationem, non quod fiant in aliquo subiecto, sed quia non sunt ex aliquo suae essentiae praeexistente, et quae sic causata sunt possunt ab aeterno esse. Sic enim ponunt intelligentias esse irradiationes esse primae causae; et mundum similiter quidem ponunt ab aeterno esse, ponentes materiam coaeternam primo: creatio autem compositi ab aeterno non potest intelligi. Quidam ponebant formas praeexistentes in mundo, quorum quidam dicebant causas esse actu in materia: sicut Anaxagoras ponebat corpora similia principio, et quodlibet in quolibet esse; denominari autem unumquodque a praedominanti in ipso, quamvis nihil sit physice caro, aut os; et exitum unius ab altero dicebat generationem. Alii autem sequentes Aristotelem, quorum opinio celebrior est, dixerunt formas praeexistere in materia, in potentia, et per actionem efficienter trahi eas de potentia ad actum.

Secundum hanc igitur opinionem dicendum, ad primum, quod non sequitur aliquid esse et pulcrum et bonum nisi pertineat bonitate et pulcritudine; similiter quia, sicut dicitur in secundo capitulo, difficile est coniuncti denominationem, quae fit ab accidente; quia non omne, cui inest albedo, album est, sed cui inest simpliciter. Materia autem non semper participat pulcro et bono, sed in potentia, et propter hoc ratio non sequitur.

Ad secundum dicendum, quod forma quaedam est una, duplex esse habens, scilicet in actu, et esse in potentia. Primum quidem esse, quod est esse simpliciter, habet in composito; secundum vero, quod est esse secundum quid, habet in materia: et ideo non est dicendum quod sit essentia formae in materia, quia per hoc significatur quod esset ibi simpliciter; quamvis concedatur quod forma sit in materia secundum quid, quia in potentia: et quia esse in potentia, et esse in actu, non dicit modum accidentalem formae, sed ipse ipsius. Ideo non sequitur quod sit alteratio quando forma trahitur de potentia in actum; quia alteratio est quando, manente eodem subiecto, fit transmutatio circa passiones; in generatione autem non manet idem subiectum, sed est motus de non subiecto ad subiectum, ut dicitur in V physicorum.

Ad tertium dicendum, quod non sequitur latitantia, nisi ponamus formas praeexistere actu in materia.

Ad quartum dicendum, quod idem participat et acquirit, scilicet formam, sed secundum diversum esse, sicut dictum est. Et nota: quamvis materia dicatur non existens, quia non est in actu, quia naturae dicitur ens, materia tamen est existens ita quod materia sit ex parte praedicti, et est actu materia, quia esse materiae non est esse in actu, sed esse in potentia.