QUAESTIO 12


Expositio textus

Deinde ponit tertium dicens: tunc enim et ipsum pulcrum et bonum; supra dicitur ens, quando scilicet laudatur pulcrum et bonum in Deo: supersubstantialitatem, idest superbonitatem, et pulcritudinem omnis substantiae secundum ablationem omnium. Ex hoc enim quod omnia excedit, oportet quod omnium bonitates ex ipso removeantur. Videtur autem quod non possit nobis manifestari sua bonitas et pulcritudo secundum ablationem omnium. Quod enim nihil ponit, ergo nihil ponit, nego; nihil ponit, ergo nihil certificat. Et dicendum, quod huiusmodi negationes, quibus certificantur divina, habent unam negationem; habent videlicet in genere, quod relinquentes genus negando unam, deinde certificant de opposita; et sic semper negando devenitur ad propriam cognitionem rei. Sicut si dicatur quod homo non est substantia incorporea, neque inanimata, neque insensibilis, neque irrationalis, neque immortalis; et similiter negatis omnibus causatis a prima negatione relinquente ipsum esse, datur intelligi ipsum habere esse quod est, scilicet esse omnis causati, et hoc est proprium suum esse; de hoc autem plura dicta sunt secundo capitulo coelestis hierarchiae. Deinde ostendit identitatem boni et pulcri, ex hoc quod communicant in eodem actu, quod est omnium causam esse; et dividitur in duo. Primo ostendit de utroque quod sit causa omnium, ratione singulorum; secundo respectu universitatis, ibi: et rursus omnium. Prima dividitur in duo; in primo proponit in generali, in secundo manifestat in speciali, ibi: ex hoc omnes. Dicit ergo primo, hoc unum bonum et pulcrum, scilicet, quod laudatur secundum omnium ablationem, est causa omnium pulcrorum multorum: quia ratio pulcritudinis in proportione cuiusdam multitudinis est, et bonorum singulatorum, idest singulatim uniuscuiusque. Deinde ostendit in speciali: et primo quantum ad esse perfectum rerum, secundo quantum ad conservationem in esse perfecto, ibi: omnium eorundem et cetera. Prima dividitur in duas. In prima ostendit pulcrum et bonum esse causam omnium quantum ad esse absolutum; in secunda quantum ad ordinem unius ad alterum, ibi: providentiae superiorum. Esse autem absolutum est dux: quia autem est esse substantiale, et quantum ad hoc dicit, quod ex hoc, idest ex bono et pulcro, sunt omnes substantiales essentiae existentium, aut esse continens substantiam. Et hoc est duplex: vel ex parte materiae, vel ex parte formae; et si ex parte formae, hoc iterum est duplex. Cum enim omnis forma dicat quale, tam substantialis quam actualis, poterit esse de esse secundum actum substantiales differre, licet secundum actum accidentaliter differentiae; si secundum actum differre substantiales, aut quantum ad actum ipsius formae, et sic dicitur unitiones et discretiones per oppositum, in quantum forma facit unum in se et discernit ab alio: esse autem unum est esse continens primum esse, quod similiter per actum substantialis formae: est autem quantum ad effectum quod relinquitur ex ipso actu secundum relationem consequentem; et sic dicit identitates et alteritates et diversitates. Secundum quod dicit philosophus in V metaphysicorum, quod unum in substantia facit idem, et multitudo divisum; facit autem unum idem per additionem relationis supra ipsum, quia omne idem eidem idem est. Quantum vero ad actum differre accidentalis, dicit similitudines et dissimilitudines: unum enim in qualitate facit simile, ut idem dicit philosophus. De quantitate autem non facit mentionem, nec diceret aequalitates et inaequalitates, quia quantitas est dispositio materiae; qualitas autem fluit magis a forma, a qua est pulcritudo et bonitas, et non ex materia. Ex parte vero materiae dicit coniunctiones contrariorum, quae sunt materia compositorum, in quantum communicant in materia, idest incommixtiones eorundem unitorum; in quantum uniuntur in forma mixti, et tunc immixtio refertur ad esse primum, secundum quod unumquodque elementorum manet in mixto, secundum scilicet esse quod habet ex forma substantiali, quae non est principium agendi neque patiendi, ut dicitur in secundo de generatione. Unitio vero non refertur ad secundum esse, quod scilicet habent secundum qualitates quibus agunt et patiuntur quae commensuratur et efficitur quaedam qualitas. Ordo autem qui est aut superiorum ad inferiora; et quantum ad hoc dicit providentiae superiorum, quibus scilicet provident inferioribus: aut aequalium ad aequalia, et sic dicit alternae habitudines coordinatorum, idest similiter et aequaliter ordinatorum, quibus unum se habet ad alterum socialiter cooperando sibi: aut inferiorum ad superiora, et sic est, quod dicit conversiones minus habentium, idest inferiorum deficientium a principibus superiorum: conservantur enim in ipsa sicut in perfecto. Conservatio autem in esse perfecto est dupliciter: aut secundum conservativa intra quae sunt principia rei, et hoc dicitur secundum mansiones omnium eorundem quae dicta sunt, quibus per malitiam habent ex suis principiis conservativae et intransmutabiles, idest intransmutabiliter conservantes; aut est secundum conservans extra, et sic dicitur collocationes: locus enim est continens extra, et in omnibus istis supplendum est. Ex hoc Dionysius ostendit, quomodo utrumque est universalis causa respectu universitatis. Et primo quod sunt causae universitatis quantum ad esse, secundo quantum ad bene esse, ibi: stationes et cetera. Quantum ad esse dupliciter: scilicet quantum ad ipsum esse, et quantum ad perpetuitatem ipsius; et si primo modo dupliciter: aut quantum ad ipsum fieri, aut quantum ad factum esse. Ad fieri autem universitatis quinque concurrunt. Primum est unitas materiae; et quantum ad hoc dicit: et rursus ex hoc, scilicet pulcro et bono, sunt communiones omnium in omnibus iuxta proprietatem uniuscuiusque; quia materia unicuique efficitur propria, quamvis sit communis omnibus. Secundum est praeparatio materiae per dispositiones accidentales, et secundum hoc dicitur adaptationes. Tertium est adunatio elementorum contrariorum sub forma mixti; et sic dicit inconfusae amicitiae: inconfusae autem dicit propter esse primum, quod unumquodque elementorum servat in mixto; amicitiae, quantum ad unionem, quam habent in esse secundo: unde et Empedocles dicebat, quod amicitia movet elementa ad commixtionem; illa autem amicitia est ex forma dirigente in unum. Quartum est ordinatio mixtorum ad complexionem; quia addit supra mixtionem distinctionem humorum: unde non omnia mixta complexionata sunt; et quantum ad hoc dicit harmoniae omnis rei (alia translatio universitatis), quia totum est coniunctio partium in toto; et quantum ad hoc dicitur in omni (alia translatio in universo) concretiones, idest compositiones indissolubiles. Secundum vero quod sunt iam in facto esse, sequitur continentiae iam existentium; quantum vero ad perpetuitatem essendi, sequitur indeficientes successiones eorum quae fiunt, idest generabilium, in quibus salvatur divinum esse perpetuum per successionem generationum. Sed bene esse est dupliciter; aut secundum actum perfectum, et sic dicit stationes omnes; aut secundum actum imperfectum, et sic dicit motus: est enim motus secundum philosophum actus imperfectus, medius inter potentiam et actum. Deinde determinat quorum sint isti motus, dicens quod scilicet motus sunt mentium, idest Angelorum, animarum, et corporum; et non est intelligendum de motu physico (sic enim probatum est a philosopho in primo de anima quod anima non movetur), sed de motibus desideriorum in pulcrum et bonum. Deinde hoc probat similiter, ostendens unde sunt isti motus, dicens, enim; idest quia omnibus praedictis est statio et motus, idest causa stationis et motus, idest quod est super omnem stationem motum, scilicet Deus, collocans unumquodque, idest firmiter statuens, in ratione ipsius, idest in participatione pulcri et boni, et movens omnia ad divinum motum, idest secundum motum qui in Deo est.