QUAESTIO 3


Expositio textus

Hic accedit ad tractatum suum, et dividitur in partes duas. In prima determinat de pulcritudine. In secunda de pulcro; ibi: pulcrum autem sicut pulcherrimum et cetera. Prima pars dividitur in quatuor. De pulcritudine dicit (primo). Secunda incipit ibi: et sicut universorum. Tertia ibi: et sicut omnia ad se et cetera. Quarta ibi: et sicut tota et cetera. Dicit ergo primo: dictum est in causatis, pulcrum non est pulcritudo vere, idest supersubstantiale pulcrorum, idest inter omnia pulcrum dicitur pulcritudo, scilicet Deus, propter pulcritudinem traditam ab ipso omnibus existentibus, scilicet causatis, iuxta proprietatem cuiuscumque; quia natura pulcritudinis quod est una in se, sicut fluens ab uno principio, efficitur propria uniuscuiusque secundum propriam naturam suam. Non autem intelligendum est quod dicatur de Deo tantum pulcritudo, quia facit pulcritudinem, sed quia facit per essentiam suam sicut causa univoca, unde sequitur quod sua essentia, quae est ipse, sit summa pulcritudo et prima.