QUAESTIO 4


Expositio textus

Deinde ponit secundam conditionem pulcritudinis, et dividitur in duo. In prima ponit conditionem quae complet rationem pulcritudinis in causa prima: in secunda manifestat per simile, ibi: ac similitudinem. Dicit ergo primo ibi, quod supersubstantiale pulcrorum dicitur pulcritudo, sicut causa consonantiae universorum, idest proportionis et claritatis. In his enim duobus completur ratio pulcritudinis ad similitudinem luminis cum fulgore, immittens pulcrum universis rebus, pulcrificas, idest pulcrum facientes traditiones ipsius fontani radii a quo procedit lumen sicut a fonte: idest sicut lumen, quod est causa pulcri, per emissionem radiorum a causa efficit omnia luminosa, ita etiam secundum emissionem fulgoris a fonte pulcritudinis omnia participant de ipsius pulcritudine; et propter hoc dicitur in causa pulcritudo per immissionem claritatis.