Articulus 1

1. Dubitatur autem hic de hac secunda conditione pulcritudinis. Unum enim simplex non consistit ex duobus. Sed pulcritudo est quaedam forma simplex; ergo non videtur quod ad esse eius concurrat claritas et pulcritudo.

2. Praeterea, claritas est in tertia specie qualitatis; consonantia autem cum sit qualitas circa quantitatem, qualitas est in quarta specie qualitatis; ex distantibus autem tantum non potest formari unum simplex: maxima ergo ratio pulcritudinis non conficitur ex his duobus.

3. Praeterea, Tullius in libro de officiis dicit, quod honestum dicit pulcrum secundum notitiam sui ab aliis; notitia autem non ponit aliquid in re ipsa quae cognoscitur: ergo non videtur quod claritas aliqua sit in ipsa pulcritudine.

Solutio. Dicendum quod sicut ad pulcritudinem corporis requiritur quod sit proportio debita membrorum, et quod color supersplendeat eis, quorum si altera deesset, non esset pulcrum corpus: ita ad rationem universalis pulcritudinis exigitur proportio aliqualium ad invicem, vel partium, vel principiorum, vel quorumcumque quibus supersplendeat claritas formae.

Ad primum igitur dicendum, quod simplex non potest constare ex omnibus simplicibus, quasi ex partibus materialibus, aut quasi ex partibus essentialibus; potest tamen ex diversis effluere, quasi effective aliquid unum simplex, sicut forma mixti corporis est unum simplex quae manat ex diversis: potest etiam esse quod ad esse simplicis concurrant duo, quorum alterum sit sicut subiectum, et alterum sicut essentia rei; sicut ad esse simitatis concurrit nasus sicut subiectum, et concavitas sicut essentia simi, et similiter ad rationem pulcritudinis concurrit consonantia sicut subiectum, et claritas sicut essentia eius: et similiter dicendum ad secundum.

Ad tertium dicendum, quod virtus claritatem quandam habet in se, per quam pulcra est, etiam si a nullo cognoscatur; ex qua tamen aptitudinem habet, ut cum quadam claritate in notitiam veniat: et propter hoc dicit Tullius, quod dicitur pulcrum et honestum, secundum quod respectu alterius dicitur, clarescit.