|
Deinde ponit tertiam conditionem. Et primo ponit eam: secundo probat
per significationem nominis apud Graecos, ibi: unde et calos et
cetera. Dicit ergo quod supersubstantiale bonum dicitur pulcritudo
sicut vocans omnia ad seipsum. Pulcritudo enim rapit omnia ad
desiderium sui; unde et pulcrum apud Graecos dicitur kalos, quod est
vocans: et nota quod in hoc fuit deceptus alius translator. Kalos
enim per duo el scriptum, significat pulcrum apud Graecos; per unum
vero, ibi, significat bonum: et ideo semper transtulit bonum pro
pulcro, et ideo in parte ista alia translatio est tota vitiosa.
|
|