Articulus 1

1. Sed videtur quod hic non sit conditio pulcritudinis, sed potius boni. Illud enim, quod omnia exoptant, bonum est et non pulcrum.

2. Praeterea, si hoc etiam pulcro conveniat, cum etiam conveniat bono et honesto, videtur quod haec tria substantialiter unum sint, quia conveniunt in eo quod substantialiter inest eis.

Solutio. Dicendum quod hoc non convenit pulcro secundum propriam differentiam, qua completur sua ratio, sed ratione subiecti sui, in quo communicat cum bono quasi ex natura generis: et ideo non sequitur quod sit in eo quod dividatur ab ipso per differentiam aliam quae est ultima conditio; sicut homo et asinus separantur in ultimis differentiis, quamvis conveniant in eo quod est natura generis. Unde sciendum est, quod de ratione boni est quod sit finis desiderii movens ipsum ad se; et ideo diffinitur a philosopho, quod bonum est quod omnia optant. Honestum vero addit supra bonum hoc scilicet quod sua vi et dignitate trahat desiderium ad se: pulcrum vero ulterius super hoc addit resplendentiam et claritatem quandam, super quaedam proportionata.