|
1. At videtur, quod haec non debeat esse conditio pulcritudinis.
Duorum enim differentium non debet esse unus actus substantialis; sed
lumen et pulcrum sunt differentia, alioquin simul de eis
determinaretur; cum igitur congregare sit essentialis actus, videtur
quod non sit actus pulcritudinis.
2. Praeterea, cum congregata non sint simpliciter unum, sic esset
enim simpliciter unus actus; pulcritudo autem est splendor ipsius
formae; videtur quod pulcritudinis potius sit unire quam congregare.
3. Praeterea, quare aliquid accipiatur, istae tres conditiones
sunt.
Solutio. Dicendum quod sicut vocare ad se, convenit pulcritudini in
quantum est finis et bonum, sic etiam congregare convenit sibi in
quantum est forma; et secundum hoc non convenit lumini. Nihil enim
proprii congregare habet nisi forma, quae multiplices positiones
materiae concludit in uno, secundum quod terminat ad ipsam.
Ad primum igitur dicendum, quod lumen est de essentia pulcri; tamen
pulcrum addit super lumen differentiam specificam, per quam
diversificatur ab ipso. Lumen enim non dicit nisi emissionem radii a
fonte luminis: pulcrum vero dicit splendorem ipsius super partes
materiae proportionatas: et ideo non est inconveniens, si idem actus
attribuitur utrique.
Ad secundum dicendum, quod ratio pulcritudinis est proportio, quae
requirit in se diversitatem aliquam; et ideo si dixisset unio, esset
contra rationem pulcritudinis.
Ad tertium dicendum, quod pulcritudini convenit aliquid secundum
essentiam suam, et aliquid ex natura generis. Natura autem generis
est dupliciter: aut in quantum est forma, aut in quantum est finis.
Si in quantum est forma, convenit sibi congregare: si in quantum
finis, sic sibi convenit vocare ad se. Essentia vero ipsius potest
considerari duobus modis: aut absolute, et sic convenit sibi claritas
et consonantia, quae hic est propria ratio eius; aut in quantum
participatur ad rem pulcri, et sic convenit primae pulcritudini omnem
pulcritudinem causare.
|
|