QUAESTIO 7


Expositio textus

Pulcrum autem sicut et pulcherrimum et cetera. Supra determinavit de pulcritudine: hic determinat de pulcro. Et dividitur in partes duas. In prima ponit modos pulcri, secundum quos est sine defectu pulcritudo in primo pulcro. In secunda probat illos modos, ibi: etenim simplici et cetera. Prima dividitur in partes duas. In prima ponit octo modos, secundum quos est pulcritudo, sine defectu sumptos; per oppositum octo modos, quibus causatur defectus in pulcritudine. In secunda assignat causam illorum modorum, reducendo in causam quamdam, ibi: sed sicut ipsum et cetera. Modi autem sic sumuntur. Causa enim perfectae pulcritudinis potest considerari vel in re absolute, cui inest pulcritudo, vel secundum comparationem ad aliud. Si in re ipsa absolute; aut ex parte ipsius formae, quae superfulget partibus pulcrificans eas; aut secundum partes pulcrificatas. Si secundum formam dupliciter; aut secundum idemptitatem ipsius formae, vel diversitatem. Illud enim cuius pulcritudo dependet tantum ab una forma, est perfectioris pulcritudinis quam illud, cuius pulcritudo conficitur ex pluribus formis: et hoc patet per hoc quod dicitur in secundo coeli et mundi. Et quanto aliquid paucioribus acquirit perfectionem suam, nobilius est, aut secundum modum eundem, vel diversum ipsius formae: quod enim aequalem semper recipit resplendentiam formae super se, est perfectioris pulcritudinis. Si autem secundum partes, aut hoc erit secundum situm partium in toto; et sic quod secundum totum pulcrum est, perfectioris pulcritudinis est, quam quod est secundum unam partem tantum; aut secundum partes temporis mensurantis extra, et sic quod non semper pulcrum est posterioris est pulcritudinis eo, quod alio non pulcrum est. Si autem secundum comparationem ad aliud; aut secundum comparationem ad causam, aut ad effectum. Si secundum comparationem ad causam essendi, aut ad causam augmenti, et secundum principium dicit, quod illud quod non habet aliam causam facientem suam pulcritudinem est perfectae pulcritudinis, et quod vere se habet non deficientis: quantum vero ad secundum dicitur, quod id cuius pulcritudo non augmentatur vel diminuitur est perfectae pulcritudinis. Si autem in comparatione ad effectum, idest secundum quod suum effectum sit pulcrum secundum unum, et secundum alium non, nec secundum omnes, hoc dupliciter: quia aut comparatur ad diversa in specie, aut ad diversa in numero quae sunt eadem in specie; et utroque modo dicitur perfectioris pulcritudinis, quia respectu omnium pulcrum est his habitis. Littera sic exponitur. Diximus quomodo supersubstantiale pulcrorum dicitur. Pulcritudo autem secundum idem dicitur pulcrum sicut pulcherrimum, in quantum est perfectioris pulcritudinis omnibus aliis; et simul cum hoc superpulcrum, in quantum est causa omnium pulcrorum; et superexistens, propter eminentiam suae formae in pulcritudine secundum eadem, idest ab eadem simplici forma habens pulcritudinem non modificatam a pluribus formis; et similiter pulcrum, in quantum forma quae est causa pulcritudinis in eodem modo se habet; et neque factum pulcrum neque distinctum, eo quod non habet causam qua sit pulcrum, sed in seipso pulcrum et iam inamissibilem pulcritudinem habet: quia sicut probat Avicenna, omne quod ab alio habet esse, per se possibile est, et dependens de se ad non esse: neque auctum, neque minoratum, in quantum non habet causam augmenti pulcritudinis; neque in aliqua parte pulcrum, quantum ad partes ipsius: neque aliquando quidem, quantum ad partes temporis mensurantis: neque ad hoc quidem pulcrum, idest relatum ad unam speciem, quae est effectus eius, pulcrum, ad alia vero turpe; nec ad honestum pulcrum ad (...) turpe; sed ad omnem suum effectum pulcrum est, secundum unamquamque speciem. Neque hoc quod hic dicitur, secundum rationem ad diversos effectus qui sunt eiusdem speciei; sicut diceretur quod respectu hominum bonorum esset pulcrum, respectu malorum turpe. Universale enim est ubique et semper; et ideo quod dicitur hic, etiam illic ostenditur ratione individuationis: sicut quibusdam et cetera. Haec est expositio eius quod immediate dictum est.