Articulus 1

1. Videtur autem quod non respectu omnium sit pulcrum. Inter formas enim sunt quaedam propinquiores agenti, et quaedam propinquiores materiae: quae vero propinquiores materiae sunt turpitudini admixtae, quia nihil est causa turpitudinis, nisi materia cum privatione; secundum vero propinquitatem ad agentem sunt pulcrae. Cum igitur utrorum haec causa sit, supersubstantiale pulcrum, quod est Deus; videtur quod sicut respectu illorum est pulcrum, ita respectu aliorum sit turpe.

2. Praeterea Pythagoras ponebat duas sufficientias rerum, in una quarum ponebat bonum, masculum, pulcrum, quietem, et alia quae enuntiantur in primo Metaphys.; in alia vero oppositas his, scilicet malum, foeminam, turpe, motum, et alia. Aut igitur utrumque reducitur ad unum principium, quod est Deus, aut non: si non, ergo ipsum non comparabitur ad turpe sicut ad effectum; et sic nihil est quod dicit, quod respectu pulcrorum et turpium est pulcrum: si autem reducitur utrumque in ipsum sicut in causam, cum non sit causa alicuius, cuius exemplar non sit in ipso, oportet quod exemplar turpis sit in ipso; et sic debet dici turpe, sicut propter exemplar pulcritudinis pulcrum.

3. Praeterea, cum ipse causa sit (tam) turpis quam pulcri, aut ostendit turpe in se ipso, aut non: si non, ergo ratio turpis non est in ipso, et sic non erit causa turpis, quia nullius est causa cuius ratio non sit in ipso; si autem ostendit, non ostendit nisi per exemplar turpis quod in ipso est: ergo exemplar sicut et exemplatum debet dici turpe respectu eius.

4. Praeterea, omnis transmutatio reducitur ad aliquod principium, quod non disponitur per illam: sicut sol dicitur calidus, quia est principium alterationis quae est secundum calorem, cum ipse non disponatur per calorem; et sic est quod primi motores corporales quamvis non disponantur per easdem, nominantur tamen passionibus quia sunt causae; sicut dicitur stella fortuna vel infortunium, bona vel mala: ergo similiter, quamvis principium non disponatur turpitudine, debet dici turpe propter effectus suos.

5. Item, si pulcrum principii sit causa existens non pulcrorum, aut est causa per mutationem sui exemplaris, aut per esse suum quod habet in causa. Si per esse, tunc idem esse haberent omnia quae sunt ab ipso; in ipso tunc omnia eodem modo procederent ab ipso et eadem ratione, quod est inconveniens; si per intentionem, cum eadem sit intentio in exemplari et in exemplato, quia in exemplari est ut vita et lux.

6. Contra, non omnia egredientia ab ipso habent vitam et lucem. Cum igitur egrediatur res ab ipso secundum huiusmodi rationes aut intentiones, non videtur quia sint vita et lux in ipso sic dictae. Sicut dicit Beda in Glossa super Joh.: quae sunt in causa, secundum naturam eius (sunt); et ideo sunt vita in ipso, quia causa vivit, et lux quia est lucens; sicut dicitur archa in mente artificis vita, quamvis secundum quod est ex lignis educta quae non sunt susceptiva vitae.

7. Contra, forma archae secundum quod est in mente artificis, est quaedam passio sive quoddam accidens; accidentis autem non est vivere: ergo videtur falsum esse quod dictum est.

8. Praeterea, philosophus in XI Metaphys. dicit, de divino intellectu loquens, quod quaedam melius est nescire quam scire, propter sui vilitatem; hoc autem non esset, nisi vilitas cognoscibilium redundaret in cognitionem; ergo et eadem ratione turpitudo cognoscibilium redundat in cognoscentem. Si igitur Deus causa est turpium, cum nihil ignoret eorum quorum causa est, oportet quod illis comparatus quodammodo habeat turpitudinem.

Solutio. Dicendum quod in Deo nulla valet cadere turpitudo, nec secundum se, nec in comparatione ad aliquem effectum; quia ad omnia comparatus, quae ab ipso sunt, pulcritudinem habet, sive sint pulcra sive turpia. Sicut enim pulcre apparet secundum comparationem ad gloriam sanctorum, ita etiam pulcritudo sive iustitia apparet secundum comparationem ad iniustitiam reproborum.

Ad primum ergo dicendum, quod quamvis omnes formae sint a primo, quod sint propinquae materiae non habent a primo, sed a natura recipientium; sicut quod lumen occubat in nigro, et propinquum efficiatur tenebrae, non est a luce solis sed ab opacitate recipientis; quod tamen causa fulgoris in nigro est, a luce solis est: et similiter est de forma artis, quia in viliori materia minus clara efficitur, et in digniori magis.

Ad secundum dicendum, quod Pythagoras consideraverit causas propinquas rerum, et ideo reduxit illas in diversa principia. Si tamen consideremus primum principium, id erit omnino a quo habent quidquid decoris est in ipsis; turpitudinem vero ex natura recipientis habent.

Ad tertium dicendum, quod turpe in quantum habet aptitudinem ad pulcrum aliquid participat de pulcro; quia in eo quod est aptum ad formam, iam est inchoatio formae, ut dicit Avicenna; et secundum hoc ostenditur in primo, et habet exemplar in ipso. In quantum vero est turpe non habet exemplar in ipso, quia turpitudo defectus est, cuius Deus causa non est, nec mali in quantum malum, sed tantum eius quod est turpe.

Ad quartum dicendum, quod motor corporalis habet potentiam ad minus ad ubi, et habet potentiam admixtam cum actu in quantum movetur; et ideo propter hanc conditionem imperfectionis, malum potest denominare ipsum cuius est causa: sed in Deo nihil horum est.

Ad quintum dicendum, quod per intentionem formae exemplaris Deus turpium non causa est, cum illa intentio non facit exemplatum turpe, sed magis defectus ab intentione.

Ad sextum dicendum, quod non dicimus omnia lux et vita esse in Deo, quia omnia procedunt ab ipso ut viventia vel lucentia, quamvis lucem omnia habeant in quantum participant de forma, etsi vitam non omnia habeant, sed dicitur per principium effectivum et cognoscitivum. Secundum enim potentiam effectivam, per quam inducit materiam ad formam, dicitur vita in ipso, quia vita dicitur secundum id quod est principium activum: unde etiam dicitur de motu coeli in VIII Physic., quod est vita quaedam natura subsistentibus omnibus. Secundum vero rationem operis, quae est in cognitione ut dirigens in operatione, dicitur lux.

Ad septimum dicendum, quod est duplex species, scilicet rei, et species speciei. Species autem rei est, per quam res habet esse quae est in ipsa re, et non in anima, sed intentio secundum quam accipitur ab intellectu, dicitur species illius speciei, et haec est in anima: unde dicitur in tertio de anima, quod intellectus species specierum intelligibilium habeat, aut intentionem habet ab intellectu agente, qui ponit formam suam super id quod accipitur a sensibili: unde quando dicitur quod species archae est vita in anima artificis, intelligendum de ipso intellectu agente, quod dicitur species specierum.

Ad octavum dicendum, quod philosophus loquitur de intellectu divino per modum intellectus humani. Vult enim probare, quod intellectus divinus non accipit scientiam a rebus, sicut intellectus noster; si enim acciperet, sequeretur quod cognitio rei turpis moveatur ad turpe, sicut est in nobis. In Deo autem est cognitio ad esse, quod est causa rei, et non accepta a re; et ideo turpitudo scibilium non redundat in scientem.