|
Deinde patet octo positos modos, quibus perfecta pulcritudo est in
primo, reducendo ad causam quandam; scilicet quod est secundum se
ipsum pulcrum, idest secundum suam essentiam; et ex hoc sequitur quod
sua pulcritudo sit tantum ab una forma, et quod non habeat causam
pulcritudinis, neque quantum ad esse, neque quantum ad augmentum.
Secundum est, quod est uniforme in pulcritudine cum seipso: et ex hoc
sequitur, quod secundum eundem modum sua forma sit causa
pulcritudinis, et quod non sit pulcrum secundum unam partem sine alia,
vel in una parte turpis et non in alia. Tertium est, quod perhibet in
se eminenter pulcritudinem, quae est fontana causa exemplaris et
effectiva omnis pulcri: et ex hoc sequitur quod non recipiat a rebus,
sed perhibeat in se quod respectu omnium aequaliter sit pulcrum, simul
in eadem natura in diversis speciebus. Deinde assignat causam eorum
quae dixerat: omnis; quod omnis pulcritudo et quod omne pulcrum
existit in prima pulcritudine: et dividitur in duo. In prima ostendit
qualiter omnia pulcra sunt in primo pulcro, quod est effectivum
pulcrorum; in secunda ostendit qualiter sunt omnia pulcra in ipsa
natura pulcritudinis, ibi: et pulcro omnia uniuntur. Circa primum
tria facit: primo dicit omnia pulcra sunt in primo pulcro, sicut in
causa exemplari; secundo quod sicut in causa efficiente, ibi: ex
pulcro isto; tertio quia sicut in causa finali, ibi: et propter
pulcrum. Littera sic exponitur. Diximus quod perhibet in se
pulcritudinem: etenim; idest quia in simplici et supersubstantiali
natura omnium pulcrorum, idest divina, quae est exemplar omnium
pulcrorum: uniformiter praeextiterunt secundum causam, idest sicut in
causa omnis pulcritudo et omne pulcrum.
|
|