|
1. Videtur autem quod non uniformiter; quia, secundum Augustinum,
Deus alia ratione causat hominem, et alia asinum; ergo non omnis
pulcritudo est exemplariter in ipso uniformiter.
2. Praeterea, a sanctis dicitur quod sunt in ipso plures ideae et
plures rationes, et sic videtur idem sequi.
3. Praeterea, non omnia sunt in ipso: creatura enim non est in
creatore; ergo non sunt in ipso uniformiter, quia superius dictum
est, quod omnium pulcritudo derivanda est a pulcro, praeter
pulcritudinem primi.
Solutio. Dicendum quod omnia pulcra uniformiter (sunt) in Deo.
Ad primum vero dicendum, quod rationes rerum quae sunt a Deo,
secundum comparationem ad efficiens, sunt unum, et secundum esse et
secundum essentiam; quia ipsa divina essentia ratio et idea est omnium
causatorum; sed tantum secundum respectus ad diversa causata habent
quandam differentiam; unde simpliciter unum sunt, secundum quid vero
plura; sicut centrum, unum in essentia, habet relationem ad plures
lineas, ut principium eorum. Si tamen rationes essent simpliciter
plures, quod falsum est, adhuc non sequeretur quod non esset una
pulcritudo; quia ratio dicit dirigens in uno actu, pulcritudo vero
dicit formam unam, ut principium respectu omnium, et ideo non
multiplicatur secundum diversa opera, quia non dicit specialem
respectum ad hoc vel illud, sed tenet se magis ex parte ipsius effectus
quam ratio.
Ad secundum dicendum, quod ratio et idea de intellectu sui habent
respectum ad rem; ideo propter diversitatem rerum dicuntur plures
ideae, nulla existente pluralitate in essentia quae habet illos
respectus; sicut si diceretur plura principia, ut esset numerus tantum
in relationibus et non in subiecto.
Ad tertium dicendum, quod per hoc quod dicitur secundum causam,
determinatur quod non sunt in ipso secundum proprium esse.
Ad quartum dicendum, quod sicut supra dictum est, pulcritudo dicit
participationem, et sic formam, pulcrum autem dicit participans; et
sic nihil addit nisi maiorem recipientem. Et quia exemplaritas rerum
formatarum est respectu formae tantum, ideo pulcrum non habet exemplar
in primo nisi secundum pulcritudinem; et ideo omnia uniformiter sunt in
ipso pulcrum et pulcritudo, quamvis in esse rei dividantur.
|
|