QUAESTIO 9


Expositio textus

Deinde dicit quomodo sunt in ipso ut in causa efficiente, dicens ex isto pulcro immateriali, quod Deus est, omnibus existentibus singulatorum esse pulcra secundum propriam rationem: idest sicut ex efficiente primo. Videtur autem quod non secundum propriam rationem, sed secundum communem, quod ipse est causa communis omnium quantum in se, et omnibus aequaliter Deus est pulcritudo, sicut dictum est de lumine: et dicendum, quod propria ratio dicitur secundum hoc, quod est secundum naturam pulcritudinis, et non secundum quod determinatur natura communis pulcritudinis ad diversam participationem in hoc vel in illo: hoc enim habet ex diversitate recipientium, ut saepe dictum est. Deinde ostendit quae sunt in ipso sicut in causa finali; dicens, et propter primum pulcrum sunt concordiae omnium, quantum ad collectionem diversorum in unum; et amicitiae, secundum quod diversa collecta unam formam consequuntur, ut forma mixti; et communicationes, in quantum ulterius progrediuntur in actum unum, et hoc communius est, et consequuntur pulcritudinem primi quantum possunt. Deinde ostendit quod etiam in prima pulcritudine, quae est natura communis pulcrorum, manans a pulcritudine primi, sunt omnia pulcra, praedictis tribus modis, dicens et ibi: et omnia pulcra; in pulcro uniuntur, quod est natura communis pulcrorum, sicut in causa effecta. Ipsum enim, scilicet pulcrum, est principium effectivum omnium pulcrorum, et est movens tota, idest omnia pulcra, aut sicut efficiens, aut sicut finis; et continens omnia amore propriae pulcritudinis. In quantum enim unumquodque naturaliter amat suam pulcritudinem, quam in se habet, operatur ad continentiam et conservationem sui esse quantum potest: et est finis omnium sicut finalis causa, sicut supra habitum est: etenim cuncta fiunt per ultimam causam: et est causa exemplaris, quoniam secundum ipsum, scilicet pulcrum, cuncta determinantur sicut exemplar: quantum enim unumquodque habet de pulcritudine, tantum habet de esse.