|
1. Videtur enim hoc esse falsum; quia natura pulcritudinis communis
est forma pulcrorum, et non efficiens; ergo non sunt omnia pulcra in
ipso sicut in efficiente.
2. Praeterea, sicut habitum est, bonum separatur a pulcro secundum
intentionem: haec autem quae hic dicuntur de pulcro videntur magis bono
convenire; ergo non debet ea attribuere pulcro.
3. Praeterea, videtur quod non omnia fiant pulcri causa: multi enim
operantur propter aliquod turpe, sicut fornicari.
4. Praeterea, si omnia operantur propter pulcritudinem primi, tamen
non consequuntur ipsam per suam operationem, immo, quandoque incidunt
per operationes in magnas turpitudines: videtur quod nobile desiderium
posset frustrari, quod reputat philosophus inconveniens in primo
Ethicorum.
5. Praeterea, turpe destruitur per pulcrum; nihil autem appetit sui
destructionem; ergo ipse non appetit pulcrum.
Solutio. Dicendum ad primum, quod sicut dicitur in tertio
physicorum, tres causae in unam incidunt: hoc autem non potest esse
secundum intentionem causae, quia intentiones oppositae sunt, nec
iterum secundum esse; quia cum forma sit effectiva per actum agentis,
impossibile est ut idem sit esse efficiens et forma; unde impossibile
est quod sit idem esse efficiens et forma. Propter quod etiam ibidem
dicitur a philosopho, quod forma et efficiens non incidunt in idem
numero, sed in idem specie: et ideo dicimus, quod incidunt in unum
secundum intentionem causae, quod agens est unicum; quia natura ignis
est una, cui accedit in generante intentio causae finalis secundum quod
terminat motum agentis formae, secundum quod terminat potentiam
materiae; et ideo si consideratur natura pulcritudinis, habet se in
ratione trium causarum respectu pulcrorum.
Ad secundum dicendum, quod bonum non se habet per se nisi ad
intentionem finis; pulcrum autem, quia dicit resplendentiam formae
super partes proportionatas materiae, habet se ad recipiendum
intentiones trium causarum; et ideo quod hic dicitur, potius convenit
pulcro quam bono.
Ad tertium dicendum, quod nihil desiderat aliquid per suam
operationem, nisi secundum similitudinem quam habet divinae
pulcritudinis: unde et fornicator desiderat delectationem, quae
proprie et vere in solo Deo est. Et ideo quamvis non omnia pertingant
ad divinam pulcritudinem, vel desiderent eam, secundum quod est in
ipso Deo, desiderant tamen eam in ipsa similitudine, et tamen non
perveniunt ad eam.
Et similiter dicendum ad quartum.
Ad quintum dicendum, quod turpe, etiam in quantum turpe, desiderat
pulcrum, ut dicitur in primo physicorum, non tamen sequitur quod
desiderat suam destructionem; quia turpe non habet destructionem, cum
sit privatio, sed potius per pulcrum est sua constitutio, et hinc
desiderat sicut imperfectum perfectionem.
|
|