|
Propter quod et idem est bono pulchrum. Determinavit de pulcro in
se; hic determinat de eo quantum ad identitatem quam habet cum bono;
et dividitur in duas. In prima ostendit quod pulcrum est idem bono,
eo quod habet rationem boni; in secunda ex eo quod habet actum boni,
quia scilicet omnia producit ad esse, sicut etiam bonum, ibi: hoc
unum bonum et cetera. Prima dividitur in tres: primo dicit quod
pulcrum est desideratum ab omnibus existentibus actu, et participatum
ab eis, quod est de ratione boni; secundo quidem, etiam illud quod
non est perfecte existens participat pulcrum aliquo modo, quemadmodum
etiam bonum, ut dictum est; similiter ibi: audebit autem et hoc;
tertio dicit quod pulcrum dicitur de causa prima per absolutionem
omnium: pulcrum sicut et bonum, ibi: tunc enim et ipsum et cetera.
Littera sic exponitur. Diximus quod omnia sunt in pulcro sicut in
causa efficiente, finali, et exemplari; propter quod et pulcrum est
idem bono. Cuncta desiderant bonum et pulcrum secundum omnem causam,
idest secundum universalem causam: desiderat enim unumquodque tantum
consequi bonitatem et pulcritudinem causae primae universalis; vel
secundum omnem causam, idest secundum quemcumque modum causandi, et a
quacumque causa causatum producatur. Et quia nihil desiderat aliquid
nisi aliquo modo sit simile sibi, ut dicit Boethius: aliquid autem
simile bono et pulcro est per participationem eorum; et ideo sequitur,
quod non est aliquid de numero existentium actu, quod scilicet habeat
esse completum, quod non participet pulcro et bono.
|
|