|
1. Videtur autem quod insufficienter per hoc ostendatur identitas
pulcri et boni. Bonum enim secundum se desideratur, et similiter
pulcrum, et non est eadem ratio pulcri et boni, ut supra dictum est:
ergo desideratur per diversas rationes. Per hoc ergo non ostenditur
quod bonum et pulcrum sint idem, nisi secundum subiectum, et hoc
pronum est.
2. Praeterea, bonum se habet in ratione causae finalis, pulcrum in
ratione formali, quia dicit splendorem formae super partes
proportionatas; finis autem et forma habent diversas intentiones, unde
ex opposito dividuntur: unde bonum et pulcrum non desiderantur secundum
eandem rationem, et sic idem quod prius.
3. Praeterea, desiderium semper est perfecti; sed causa efficiens
perfecta causa est, sicut forma et finis, quia nihil dat esse alteri
nisi in se perfectum sit: ergo debuit ponere desiderium respectu causae
efficientis, sicut respectu finis ex parte boni, et sicut respectu
formae ex parte pulcri: quod enim respectu materiae desiderium non
assignant inanimata, ratio est quia materia imperfecta est, et
imperfectum non movet desiderium.
4. Praeterea, nihil desiderat illud quod per substantialem
participationem habet, quia desiderium est rei non habitae, ut dicit
Augustinus. Sed omnia habent bonum et pulcrum per participationem
substantialem, ut dicitur in littera: ergo non omnia desiderant bonum
et pulcrum.
5. Praeterea, quaeritur quomodo hoc, cum causae primae sint plura
attributa, quare non omnia participantur ab omnibus causatis, sicut
bonum et pulcrum: non enim omnia quae sunt a iusto iusta sunt, ut quae
a vivo viventia, vel intelligente intelligentia; sicut omnia, quae a
primo bono sunt, bona sunt, et pulcra quae a primo pulcro.
Solutio. Dicendum ad primum, quod impossibile est eandem intentionem
desiderii ferri ad duo diversa, non ordinata ad invicem et aeque
prima. Propter hoc enim fames et sitis non habent eandem rationem
desiderii, cum alterum sit appetitus calidi et sicci, frigidi et
humidi alterum. Si autem duo sint ordinata ad invicem, ita quod
scilicet unum sit per alterum, eadem intentio desiderii poterit ferri
ad illa duo; sicut desiderium eiusdem rationis est, ad cibum et ad
refectionem quae quaeritur per cibum. Cum autem ita sit quod forma et
finis incidant in idem numero secundum diversas rationes; quia forma
est finis, secundum quod ad ipsam terminatur motus agentis, et est
forma, secundum quod terminat materiam, et appetitum ipsius, in
quantum dat sibi esse; haec duo sunt ordinata ad invicem, quia esse
est actus formae, et unumquodque ordinat ad suum actum. Et ideo ratio
desiderii est respectu boni, quod terminat motum agentis, et haec est
forma; et respectu ipsius pulcri, quod est ex eo quod forma
supersplendet materiae dans esse ei; et ideo sufficienter per hoc
probatur identitas pulcri et boni.
Ad secundum dicendum, quod quamvis intentiones causarum sint
diversae, et ex opposito divisae, non est tamen inconveniens quod
causa una secundum intentionem suam ordinetur ad intentionem alterius
causae; quamvis una causa non sit causa alterius secundum suum esse,
sed sicut aeque primo. Materia enim non est causa formae, aut e
converso, sed utrumque est causa compositi.
Ad tertium dicendum, quod efficiens in ratione habet quod semper sit
extra rem, et quia desiderium non est respectu eius, quod impossibile
est participari; ideo non assignatur desiderium respectu efficientis.
Ad quartum dicendum, quod quaedam participant pulcrum et bonum
perfecte et simpliciter, quaedam vero secundum quid et imperfecte.
Cum quidem imperfecte participant, non est dubium quia desiderant
perfectionem in pulcro et bono; quod vero simpliciter et perfecte
participant, possunt dupliciter considerari: aut absolute in se, et
sic non desiderant cum habeant; aut secundum capacitatem ad exemplar,
et sic semper possunt proficere in pulcritudine et bonitate, secundum
accessum ad exemplar; et ideo semper desiderant perfectum in pulcro et
bono. Concedimus autem quod secundum illud, quod participant, non
desiderant.
Ad quintum dicendum, quod sicut Boethius dicit, quod bonum et
pulcrum sunt universales intentiones, instrumentum vero et sapiens
particulares, et ideo non participantur ab omnibus sicut illa. Et hoc
sic intelligendum est, quod pulcrum et bonum sint dispositiones
causae, secundum quod est causa unica universorum univocorum; sapiens
autem et iustum tantum respectu quorundam. Aliam dat solutionem; quod
bonum dicit materiam, iustum vero actum: et hoc sic intelligendum
est, quia bonum et pulcrum sunt attributa ipsius substantiae esse
immediate, ita quod immediate subest eis secundum modum intelligendi;
iustum autem et sapiens sunt attributa determinata a (...)
ordinatas ad actum. Separata enim per intellectum virtute cognoscitiva
et voluntate a primo, non erit sapiens et iustus, erit autem bonus et
pulcher: et ideo hoc consequitur omnia causata, et non illa.
|
|