|
Quoniam quatuor sunt oppositiones, ut dicitur in praedicamentis, ideo
de eis breviter agere intendimus. Primo enim considerandum est quod
oppositio contradictionis prima est et maior inter alias; cuius
rationem assignat philosophus in Lib. Post., dicens quod
contradictio est oppositio cuius secundum se non est medium; medium
enim ostendit distantium convenientiam, et ideo minuit rationem
oppositionis. Cum igitur in omnibus aliis oppositionibus sit invenire
medium, ideo omnes diminuunt de ratione oppositionis contradictoriae.
Aliae enim oppositiones medium habent: quaedam tamen plus, quaedam
minus: et secundum hoc magis et minus participant de ratione
oppositionis contradictoriae, et consequenter magis et minus
opponuntur. Primum enim in quolibet genere est causa omnium quae sunt
in illo genere, ut patet secundo Metaph.: et ideo quanto magis
aliquae participant ratione primi in genere oppositionum, tanto minus
conveniunt in medio. Convenire autem in medio est dupliciter. Aliqua
enim conveniunt in medio eiusdem generis cum eis, et iterum in medio
materiae, sicut album et nigrum conveniunt in medio colore et iterum in
subiecto. Aliqua vero conveniunt in medio materiae tantum, sicut
contraria immediata et habitus et privatio; contraria namque immediata
subiectum commune habent, et similiter habitus et privatio. Sed in
his differentia est, quia in quibusdam privative oppositis servatur
ordo respectu subiecti, et ideo non fit reditus a privatione ad
habitum; similiter est de quibusdam contrariis immediatis, sicut est
de quibusdam infirmitatibus quae sunt incurabiles: et tam in his quam
in privationibus non relinquitur aliqua virtus in subiecto ad habitum.
Alia autem sunt contraria immediata, sicut est sanitas et aegritudo,
quae indifferenter, licet ordine quodam, respiciunt suum subiectum;
et tamen per unum eorum non aufertur potentia ad reliquum. In
relativis vero neutro modo est convenientia: non enim conveniunt in
subiecto. Idem enim non est pater et filius secundum quod pater
refertur ad filium. Nec conveniunt in medio sui generis, cum non sit
in relativis magis et minus; habent tamen quemdam specialem modum
conveniendi, quia unum illorum secundum illud quod est dependet ad
alterum: relativa enim se mutuo includunt et ponunt et perimunt,
secundum philosophum. In contradictoriis vero nihil horum reperitur;
non enim habent medium sui generis, cum alterum extremum sit non ens
simpliciter extra omne genus; nec in subiecto convenire possunt, cum
non ens subiectum habere non possit, nec etiam illud in quo salvatur
perfecta ratio entis quod est substantia; nec conveniunt secundum
dependentiam suorum intellectuum sicut relativa: ens enim non ponit
suum oppositum, scilicet non ens, sicut pater ponit filium. Et ideo
contradictio simpliciter est secundum se non habens medium: unde minime
conveniunt contradictorie opposita, et maxime opponuntur. Post
oppositionem autem contradictionis sequuntur aliae oppositiones ordine
quodam. Et ideo secundum magis et minus reperitur in eis oppositio.
Privative ergo opposita, cum non habeant medium sui generis sicut
aliqua contraria, nec habent dependentiam ad invicem sicut relativa,
cum non habeant subiectum commune, primum locum tenent post
contradictionem. In his autem alterum extremum, privatio scilicet,
de se nihil ponit: unde de se negatio est et non ens; privationes
enim, secundum philosophum, sunt de genere non entium. Sed quia non
est negatio absoluta, sed talis habitus qui requirit subiectum, ideo
privatio est negatio in subiecto; privatio enim de se est tanquam
alterum extremum contradictionis, sed ratione habitus quem sequitur
determinatur ad subiectum et ad genus sui habitus; et ideo privatio est
negatio in genere et etiam in subiecto, ut dictum est. Sed
considerandum est quod non conveniunt omnino in subiecto, quia privatio
cum inest, aufert a subiecto rationem contrarietatis prius habitae,
cum habitus reduci non possit. Hoc autem non facit omnis
contrarietas. Unde manifestum est, privative opposita maxime opponi,
et maxime attingere oppositionem contradictionis. Ex quo de facili
ostenditur cui privatio nata est opponi, et quomodo. Privatio namque
id quod oppositionis habet accipit a contradictoriis, ubi invenitur
negatio absoluta, non esse scilicet. Unde, cum privatio sit de
genere non entium quantum in se est, quia de natura sua attingit vilius
extremum contradictionis, quod est oppositum maius, et si deficiat ab
illo extremo, quia omne quod est post deficit a primo, unde alterum
extremum contradictionis terminatur ad subiectum et ad genus per
privationem; illud igitur cui opponitur privatio per se erit aliquod
esse in subiecto, sicut esse absolutum est cui opponitur non esse primo
et per se in contradictione. Sicut ergo non esse quod est alterum
extremum contradictionis, absolute opponitur ipsi esse absolute primo
et per se, ei autem ad quod sequitur ipsum esse simpliciter sicut
formam substantialem vel etiam materiam, quia materia est aliquid quod
requiritur ad hoc quod totum ens habeatur, opponitur ex consequenti;
ita non esse in subiecto, quod est privatio, primo et per se alicui
esse opponitur, quod est natum reperiri in tali subiecto; ei autem ad
quod sequitur tale esse, idest habitui, opponitur ex consequenti. In
ordine enim principiorum formalium primum est esse, quia esse est
primus actus, nec aliquid designatur in actu nisi per esse; non enim
aliquis habet sanitatem actu nisi sanitas ponatur esse in eo; ideo
omnes formae sequuntur ipsum esse in ordine actuum sive principiorum
formalium, ut dictum est. Sed inhaerendo e contrario est. Forma
enim per prius inhaeret, et per ipsam ipsum esse; et ideo,
considerando ipsam inhaerentiam, esse sequitur formam. Et hoc facile
est videre in re materiali, ut puta in lapide, ubi esse non est ipsius
formae primo, sed ipsius rei, lapidis scilicet; materiae autem et
formae ex consequenti. Videmus enim quod esse in re tali per medium et
quasi distanter se habet ad formam; ipsum enim esse in lapide est actus
rei immediate et primo, et per rem ipsam ipsum esse actus formae talis
rei, non ut entis, sed ut eius quo aliquid est. Ex quibus patet quod
esse prius est in ordine actuum quam forma. Sed quia materia immediate
habet coniungi formae cui ipsa est proportionata, ex qua coniunctione
resultat compositum cuius actus est ipsum esse; ideo forma est medium
in acquirendo esse ipsi materiae et ipsi composito, quia ipsum
coniunctum non esset nisi forma inhaerens esset materiae. Et ideo
secundum inhaerentiam prior est forma, et esse posterius, ut dictum
est. Privatio enim secundum id quod oppositionem contradictionis
attingit, non esse scilicet, quod est negare primum actum, directe
opponitur alicui esse, et ex consequenti opponitur illi ad quod esse
illud sequitur; secundum vero quod deficit a contradictione, quia
accipitur ut in subiecto et per modum inhaerentis, primo repugnat
habitui, quia habitus est prior in inhaerendo, ut dictum est. Sed
manifestum est quod hoc debetur privationi inquantum deficit a perfecta
ratione oppositionis. Ex dictis ergo manifestum est quod plus
requiritur ad oppositionem privativam quam contradictoriam; sed tamen
id quod addit oppositio privativa supra contradictionem non auget
oppositionem, sed minuit. Sed dubium est, quomodo oppositio
contradictoria maior sit quam privativa. Cum enim oppositio non sit
nisi elongatio potentiae ab actu, sicut calor facit potentiam sui
subiecti distare a frigido, privatio autem omnino removet a suo
subiecto potentiam ad habitum, cum impossibile sit habitum induci post
privationem, unde non magis potest natura de caeco facere videntem quam
ex non ente ens, non minus videtur opponi visus et caecitas, quam ens
et non ens. Sciendum est etiam quod dupliciter elongat aliquid
potentiam ab actu. Uno modo ipsam potentiam removendo, ita quod nihil
eius relinquatur; et isto modo in oppositione contradictoria elongatur
potentia ab actu, quia in non ente simpliciter nihil potentiae est ad
esse. Alio modo interponendo obstaculum, ne potentia ducatur ad
actum. Sed hoc contingit dupliciter: uno modo ad tempus et
mobiliter, sicut albedo facit subiectum suum distare a nigredine; alio
modo immobiliter, et sic privatio removet potentiam sui subiecti ad
habitum, non quod potentia omnino auferatur, sed quia obstaculum
indelebile ponitur in ipso subiecto. Et ideo dicitur quod privatio
aufert potentiam ad actum. Unde magis miraculum est in quolibet die
animas creare, licet hoc minus miretur, quam caecum illuminare; quod
tamen quia rarius est, mirabilius putatur.
|
|