|
Post privationem sequitur oppositio contraria, in qua invenitur magis
convenientia quam in praedictis. Est tamen in ea quidam accessus ad
praedictas oppositiones, et quicquid in ea oppositionis est, totum
efficitur per participationem oppositionis privativae et
contradictoriae. Quaedam namque contraria non habent medium suae
naturae, sicut est sanum et aegrum, secundum philosophum; tamen
conveniunt in subiecto, et in illis ubi non fit reditio, ut ab
aegritudine ad sanitatem, magis acceditur ad naturam privationis et
habitus; in illis vero in quibus fit reditio, minus acceditur ad
naturam privationis. Semper tamen in contrariis omnibus alterum
extremum est ut privatio, et alterum ut habitus. Privatio enim et
habitus faciunt contrarietatem, ut dicitur primo Physic., et ideo
omnes contrarietates reducuntur in habitum et privationem tanquam in
primam oppositionem quae est in genere; sed in oppositionem
contradictionis reducitur omnis contrarietas ut in primam oppositionem
simpliciter. In ipsa enim oppositione contradictionis alterum extremum
est nihil simpliciter, et simpliciter nihil sibi determinans tanquam
subiectum, quia nobilius eius extremum, scilicet ens, nullum
subiectum requirit: quod manifestum est in eo in quo salvatur ratio
eius perfecta, quod est substantia, cuius est non esse in subiecto,
secundum philosophum. In oppositione vero privativa alterum extremum
vilius nihil est simpliciter, cum sit de genere non entium; tamen
aliquid sibi determinat pro subiecto: quod patet ex altero eius
extremo, quod requirit subiectum, et hoc est habitus ipse: semper
enim nobilius extremum trahit ignobilius ad subiectum, si ipsum
habuerit subiectum, et si ipsum non habuerit subiectum, nec aliud
habebit. In oppositione autem contraria utrumque extremum aliquid est
realiter, licet imperfectius deficiat magis a ratione entis: per quem
modum dicit philosophus in Lib. de sensu et sensato quod nigredo est
privatio albedinis; et similiter utrumque extremum requirit idem
subiectum. Unde oportet quod oppositio contraria magis distet ab
oppositione contradictoria quam privativa. Verumtamen quidquid
oppositionis in ea est, totum est per naturam contradictionis,
secundum videlicet quod alterum extremum pertinet ad ens, alterum vero
ad non ens. Album enim et nigrum sunt album et non album, sicut
videns et caecus sunt videns et non videns, et in contradictione ens et
non ens; sed differenter, quia in contradictione absoluta ens et non
ens accipiuntur universaliter, in privatione vero non videns non
accipitur universaliter: lapis enim est non videns, non tamen illud
non videns opponitur visioni per modum privationis, sed non videns quod
tamen natum est videre; hoc autem est non videns in particulari
acceptum. Similiter non album opponitur albo sicut nigrum: non quidem
non album Aethiopis, sed non album quod tamen natum est esse album.
Ex dictis ergo manifestum est quod contradictio, secundum quod
contradictio est, nihil negat in genere, sed simpliciter extra genus.
Quod autem contradictoriae propositiones ut communiter accipiuntur in
genere, ut puta homo albus, homo non albus, homo currit, homo non
currit, hoc non est per naturam contradictionis simpliciter, sed per
resolutionem propositionum contrariarum in contradictorias, ex quibus
naturam oppositionis accipiunt: idem enim est homo niger et homo non
albus, homo non currens et homo stans. Et ideo omnes tales
contradictiones habent extrema in genere. Inde est quod sophistae
decepti sunt putantes alterum extremum contradictionis, non esse
scilicet, in genere contineri, quia viderunt propositionem unam non
esse alteri contradictoriam, nisi de eodem subiecto idem re vere
affirmaretur et falso negaretur, et hoc in eodem tempore quod
acceperunt in praedicatis contrariis resolutis tamen in contradictoria;
quae quidem praedicata contraria necesse est convenientiam habere in
subiecto et genere, ut patet de albo quod opponitur nigredini: nam
quod non est simpliciter, non est album: adeo namque vera est
propositio in qua negatur esse album de eo quod non est, sicut est illa
in qua affirmatur esse de eo quod est. Et ideo cum dicitur Socrates
est albus, Socrates non est albus, non est contradictio absolute,
sed contradictio participata in contrariis, in albo scilicet et nigro.
Et ideo in omnibus talibus propositionibus utrumque extremum est in
genere. In contradictoriis vero absolute neutrum extremum est in
genere: huiusmodi enim sunt esse et non esse. Manifestum enim est
quod ens non est in genere, nec suum oppositum. Et ideo, sicut omnes
res quae sunt in genere est reducere ad ens quod non est in genere, ita
omnes oppositiones rerum in genere existentium est resolvere in
oppositionem illam cuius termini non sunt in genere. Et sicut res
tanto perfectiores sunt quanto magis participant de ente, sicut
substantia est perfectior accidente quia in ea reperitur perfecta ratio
entis; ita oppositiones rerum tanto perfectiores sunt in genere
oppositionum, quanto magis accedunt ad participandam oppositionem eius
cuius extremum est ens; et hoc reperitur in privatione et habitu quae
sunt extrema primae oppositionis pertinentia ad substantiam.
|
|