|
Oppositio autem relativa minimum habet de contradictione: non quia
habeat medium sui generis, quod in aliis minuit rationem oppositionis,
sed quia non requirit extrema realiter diversa. Sunt enim quaedam
relationes quae sequuntur actionem intellectus, sicut est de relatione
identitatis et de genere et de specie et huiusmodi, in quibus nulla est
diversitas nisi quam facit intellectus. In aliis vero relativis quae
fundatur super quantitate vel actione est diversitas realis, ut patet
de duplo et dimidio, patre et filio, et huiusmodi. In omnibus autem
aliis oppositionibus est reperire diversa extrema, sicut patet de albo
et nigro quae sunt contraria, de visu et caecitate quae sunt privative
opposita. In contradictoriis vero absolute non sunt extrema realiter
diversa, quia non ens non est aliqua res. Sunt tamen extrema
contradictionis semper realiter non eadem: quod tamen in relativis
quandoque deficit, ut dictum est. In aliis autem, scilicet relativis
quorum esse est ad aliud, propter dependentiam eorum ad se mutuo,
adhuc minus de contradictione est quam in oppositionibus aliis quarum
extrema non includunt se invicem nec ponunt, immo cum unum inest,
reliquum impossibile est inesse; et hoc universaliter verum est in
omnibus oppositionibus quarum extrema conveniunt in aliquo subiecto, ut
est de albo et nigro, visu et caecitate. Et ideo transmutatur
subiectum secundum illa, alterum relinquens et alterum requirens; et
sic generatio unius est corruptio alterius.
|
|