|
Nunc ergo restat videre de modis transmutationum quae sequuntur
oppositiones praedictas. Sciendum est ergo quod secundum doctrinam
etiam philosophorum, res productae sunt a Deo ad esse suum: unde non
solum est Deus causa motus caeli, sed etiam substantiae eius, ut
dicit philosophus. Sicut ergo per naturam fit aliquid ex suo
opposito, sicut esse animal fit ex non esse animal, ita necesse est
esse simpliciter, quod est proprius Dei effectus, emanare ex non esse
simpliciter; et hoc est alterum extremum contradictionis; non quod
ipsum non esse necesse sit duratione praecedere ipsum esse, sed natura
tantum. Propria ergo causalitas Dei attingit extrema
contradictionis, quae extra genus sunt, et ideo actio sua nihil
supponit necessario: et haec actio est creatio, quae non est de genere
motuum, cum non habeat aliquod subiectum tanquam principium motus sui:
motus autem semper est in mobili ut in subiecto. Inde est quod haec
actio sua solummodo est, et nulli creaturae communicatur. Actio enim
rei non excedit principia ipsius per quae agit. Omnis autem res creata
in genere est. Unde impossibile est creaturam ad id quod non est in
genere attingere tanquam subiectum suae actionis. Huiusmodi autem sunt
esse et non esse, quae sunt extrema contradictionis et creationis. Et
ideo nulla creatura creare potest. Ad huius evidentiam considerandum
est, quod esse diversimode se habet ad creationem vel ad generationem.
Esse enim est prima rerum creatarum, secundum auctorem Lib. de
causis: non quod creatio sit ut in subiecto in ipso esse, cum creatio
passiva sit accidens, cuius est habere subiectum; sed ut in subiecto
est in ipsa creatura. Sed creatio secundum quod relatio est, terminat
respectum per se ad ipsum esse rei creatae, et ad rem per ipsum esse.
Quod patet: quia extremum relationis ipsius realiter est in creatura;
quod non contingeret, nisi creatura haberet esse realiter. Ipsum
tamen esse nullius accidentis est susceptivum, sed ipsum quod est.
Ideo in re habente esse secundum illud quod relatio habet commune cum
aliis accidentibus, relatio pertinet ad rem; sed secundum propriam
rationem eius quae est referri ad alterum, pertinet ad ipsum esse rei
per se, per quod res refertur ad Deum. Esse namque divinum proprie
est ratio creandi, quia per creationem omnes res communiter accedunt ad
participandum esse quantum est eis possibile, non autem naturam
divinam: ipsa enim non participatur a creatura, licet ibidem sit esse
et natura et sapientia et potentia, sive quodcumque huiusmodi:
huiusmodi enim in paucis reperitur. In generatione vero non ducitur
generatum ipsum ad participandum esse generantis, sed ad participandum
naturam eius: aliter, cum esse sit suppositi, in tali natura foret
participatio in supposito, et sic Socrates generaret Socratem; ideo
in generatione Socrates non generat Socratem, cum suppositum non
habeat nisi unum esse incommunicabile, sed homo generat hominem:
natura enim manet una secundum rationem naturae, cum definitio sit
una. Deus vero non creat Deum: Deus enim nomen naturae est, sicut
homo; ens tamen creat ens; ideo relatio creaturae ad Deum fundatur
super esse creaturae. Relatio vero unius rei ad aliam super ipsas res
principaliter fundatur, ut dictum est; ideo proprie actio creaturae ad
rem terminatur (unde compositum est quod generatur, secundum
philosophum septimo Metaph. Compositum enim habet naturam
generantis); ad ipsum autem esse ex consequenti, cum compositi sit
esse. Actio vero Dei qua producit totam rem simul constitutam ex suis
principiis, ad ipsum esse terminatur, quod est intimum et maxime
formale in re, cum in ipso esse rei salvetur alterum extremum
relationis, ut dictum est. Ex dictis ergo manifestum est quod actio
Dei, quae dicitur creatio, totam rem producit simul cum principiis
suis, ex quibus res constituitur in esse suo, quod est obiectum
creationis, ut dictum est. Et ideo illa non dicuntur creata quorum
non est tale esse, cuiusmodi est forma materialis, et materia, vel
ipsa etiam per se accidentia talis rei; sed omnia haec potius dicenda
sunt concreata. Anima vero humana, licet sit forma, quia tamen habet
esse per se, licet in corpore hoc sibi acquisitum sit et non extra,
quia etiam non producitur de materia, sicut aliae formae, magis
proprie dicitur creata quam aliae formae. Si enim consideretur
terminus a quo in creatione, qui est nihil, sive non ens simpliciter,
cum anima sit non ex materia aliqua, simpliciter creatur. Si vero
consideremus terminum ad quem, qui est esse ad quod terminatur
creatio; animae autem humanae in principio sui non acquiritur esse,
sed homini, sicut docet Avicenna; ipsa proprie non dicitur creata.
Sed hoc idem esse animae est corpori communicatum: quod non reperitur
in aliis formis. Et ideo creatio in generatione hominis miscetur. In
aliis autem operibus naturae vel artis, creatio tantum supponitur, in
quibus omnino materia in essentia sua non efficitur, sed compositum per
transmutationem materiae. De praedictis autem dubitari potest. Nam
cum esse sit terminus creationis, ut dictum est; non solum autem
compositum quod subsistit, dicitur esse, sed etiam ipsa materia, vel
etiam ipsa accidentia; videtur quod creatio terminetur ad materiam et
ad accidentia: omnia enim quae habent essentiam in rerum natura,
necessario esse habebunt per naturam essentiae suae; et si aliunde
illud eis acquiratur, nihil acquiritur. Unde fit quasi implicatio
cuiusdam contradictionis cum dicitur materia est essentia quaedam, sine
esse tamen: quod enim est essentia, aliquo modo est, ut videtur, et
quod est habet esse; quod autem est sine esse, non habet esse. Unde
videtur quod essentia quae ponitur sine esse, simul habeat esse et non
habeat esse. Ad huius ergo evidentiam considerandum est quod, licet
illud quod est aliquid aliud extraneum a natura sua possit habere
adiunctum, secundum Boetium, ipsum tamen esse nihil potest secum
compati quod ad ipsum non pertineat; et ideo esse separatum, quod
Deus est, simplicissimum est. Cum autem in quibuscumque rebus
inveniatur aliquid praeter naturam ipsius rei quasi sibi adveniens,
certum est illam rem non esse idem quod suum esse; et hoc est commune
omni creaturae. In omnibus enim creaturis sunt accidentia quaedam
praeter illud quod spectat ad speciem rei: et in hoc differt omnis
creatura a Deo. Ulterius in ipsis creaturis est differentia: quia in
quibusdam idem est res naturae et natura ipsa secundum id quod ad genus
pertinet rei, licet res naturae subiectum accidentium fuerit. Et sic
differt res naturae a natura, quia sic in re naturae accipitur
suppositum speciei cum omnibus ipsum contingentibus, et haec sunt
accidentia omnia quae sequuntur individuum. Sed res naturae et ipsa
natura unum et idem sunt, quod simpliciter respondet conceptioni
speciei et individui in ea. In aliis vero, ut in rebus materialibus,
differt individuum sive res naturae ab ipsa natura non solum per
accidentia quae contingunt ipsum individuum, cuiusmodi est quantitas et
huiusmodi, sed per aliquid quod sui generis est. Et sicut in eis non
ab uno simplici accipitur ratio generis et differentiae, sed a materia
accipitur genus, et a forma differentia; ita in eis aliunde accipitur
ratio speciei, a forma scilicet; aliunde vero ratio individui, quia a
materia. Forma enim facit speciem, et ideo dicitur differentia
constituere speciem et materia individuum. Manifestum est ergo quod
per aliquid sui generis differt individuum in rebus materialibus a
specie, et non solum per accidentia. In rebus vero simplicibus
individuum solum per accidentia differt a specie, et non per aliquid
sui generis, et ideo in eis tot sunt species quot sunt individua. Sed
quia dictum est genus sumi a materia, et differentiam a forma, et
materiam causare individuum, et formam speciem; ideo sciendum est quod
idem est differentiam sumi a forma, et formam constituere speciem:
differentia enim specifica sumpta facta est species; et idem est genus
sumi a materia, et materiam causare individuum: nam genus fit per
actum intellectus abstrahentis universale a materia particulari, quae
est principium individuationis. Inde est quod sicut materia est prius
in constitutione rei quam forma, ita genus prius est differentia. Ex
dictis ergo manifestum est quod in Deo solum idem est esse et natura et
suppositum omnibus modis. In rebus vero immaterialibus idem est natura
et suppositum in omnibus quae ad idem genus pertinent. In compositis
vero omnia praedicta ad invicem differunt. In Deo ergo esse
aequaliter respicit naturam ipsam et rem naturae, et ideo natura divina
non habet esse ab aliquo supposito divinae naturae; et ideo essentia
divina est habens esse, etsi non significatur ut habens esse, sed ut
quo aliquid est. Quod autem essentia divina sit habens esse,
manifestum est, cum nihil operetur nisi quod habet esse. Cum ergo
divina essentia creet et gubernet omnia, habet necessario esse. Inde
est quod non est necesse ponere in divinis suppositum aliquod essentiae
ad hoc quod essentia habeat esse, licet non habeat modum suppositi,
cuius est habere esse; sed de perfectione ipsius essentiae divinae est
quod ipsa est suum esse: et ideo non solum est id quod aliquid est,
sed in se est perfecte subsistens et perfectum esse habens. In rebus
vero simplicibus cum idem sit suppositum et essentia, ut dictum est,
et differant secundum rationem, necessario essentia erit habens esse,
sicut et suppositum absolute. Sed quia ratione differunt: essentia
enim est ut quo aliquid est, suppositum vero ut habens esse; ideo cum
essentia non sit suum esse, dicitur essentia in eis habere esse per
suppositum, cum quo tamen realiter idem est, ut dictum est. In rebus
vero materialibus, in quibus differunt res naturae et ipsa natura, et
utrumque ab ipso esse, ut dictum est; ipsa non habet esse nisi in re
naturae, quae est ut habens esse: semper enim suppositum in qualibet
natura est habens esse in illa natura. Suppositum autem et res naturae
in genere substantiae est prima substantia, secundum philosophum in
Praed.: cuius est per se esse, ut ibidem dicitur, et non in alio
sicut accidens nec sicut pars; et non solum hoc, sed nec habet dici de
aliis: in quo differt ab aliis secundis substantiis, quae de aliis
dicuntur, licet non sint in aliis. Cum ergo proprium sit suppositi in
genere substantiae per se esse: nam omnia alia, ut accidentia et
partes et ipsa universalia quae intellectus facit, non per se
subsistunt, sed a prima substantia dependent, qua destructa
impossibile est aliquid aliorum remanere sub rationibus propriis: non
enim manet homo vel animal destructis individuis omnibus utriusque, nec
manebit aliquid habens rationem partis istorum, nec aliquid accidens
eorum ipsis destructis; essentia in rebus materialibus non habet esse,
cum differat a suo esse; sed ipsum suppositum est habens esse, a quo
iterum ipsa essentia differt. Unde in rebus materialibus esse non
sequitur essentiam nisi quando principia ipsius essentiae, materia
scilicet et forma, constituunt suppositum per se existens, quod est
prima substantia, quae non potest esse dependens ab aliquo, sed per se
subsistit in esse perfecto. Inde manifestum est quod partes
animatorum, ut manus et pedes et huiusmodi quae sunt in potentia
propinqua ad actum seorsum qui eis acquiritur sola divisione a toto sine
alicuius novae essentiae productione, habent aliud esse de novo, quod
ad praedictam essentiam non sequebatur, quia ipsa eius principia non
constituebant aliquod suppositum habens esse actu, sive primam
substantiam, cuius solum est habere esse per se, quod per ipsum suae
essentiae convenit et non aliunde, cum essentia non habeat esse nisi
per suppositum ipsum, cuius est habere esse, ut dictum est. Ex
dictis ergo manifestum est quod non est dicendum omne id habere esse in
rerum natura, esse dico quod sequatur essentiam de quo propositio
formari potest. Ideo cum dicitur caecitas est in oculo, non
designatur caecitatem habere esse sequens essentiam, cum privatio non
habeat essentiam, sed significatur potius quod oculus careat quodam
esse. Similiter cum dicitur materia prima est non ens per accidens,
non significatur quod aliquod esse sequatur essentiam materiae ipsius,
quia esset actus qui in materia prima de se non reperitur, cum sit pura
potentia, sed significatur quod essentia materiae est subiecta
privationi, ratione cuius dicitur non ens, non simpliciter quod est
nihil, sed in genere; sicut est ipsa privatio quae est participatio
non entis simpliciter, quod est alterum extremum contradictionis et
propinquius quam alterum contrariorum, quod ponit aliquid in natura rei
ipsius. Et propter hoc dicit beatus Augustinus quod materia est prope
nihil: quod est propter privationem adiunctam. Ex dictis facile est
solvere ea quae superius obiecta sunt. Hoc enim solum creari dicitur,
quod habet esse; et hoc est suppositum, sive prima substantia, cuius
est esse per se. Materia vero non dicitur esse nisi per tale
suppositum, nec etiam accidentia. Et ideo concreata dicuntur potius
quam creata. Nec est etiam implicatio contradictionis cum dicitur
materia est quaedam essentia, si esse non sequitur ipsam essentiam:
quia cum dicitur quod materia est essentia quaedam, idem praedicatur de
se, quia materia est sua essentia, quod in omnibus simplicibus
invenitur. Non autem per hoc denotatur aliquod esse sequi essentiam,
quia in omni re creata differt esse ab ipsa re. Nec oportet quod
quandocumque in propositione aliqua ponitur est aliquod esse etiam
respondere in re, ut dictum est.
|
|