|
Nunc restat ostendere quomodo ex contrario fit contrarium. Cum enim
per naturam non possit fieri transmutatio inter extrema
contradictionis, nec a privatione ad habitum, ut dictum est,
huiusmodi namque motus non sunt; relinquitur per naturam solum
transmutationem esse inter contraria, inter quae attenditur motus,
secundum philosophum. Sciendum est ergo quod contrarietas proprie
reperitur in qualitatibus activis et passivis, quae sunt propriae
passiones corporum naturalium. Unde spoliari non potest corpus ab his
qualitatibus nisi ipsum corrumpatur, sicut calor non potest auferri ab
igne nisi corrumpatur ignis: calor enim ignis sequitur formam
substantialem ipsius ignis inseparabiliter, et ideo corrupto calore
necesse est ignem corrumpi. Secundum has autem qualitates attenditur
alteratio quae consistit in actione et passione. Passiones vero
proprie dicuntur, per quas semper abiicitur aliquid a re. Et ideo cum
alteratio fuerit perfecta et in termino sui, necessario abiicietur
contraria qualitas et corrumpetur suum subiectum, quod est ens actu:
et nihil relinquetur nisi materia prima tantum sub forma noviter
inducta, cum corruptio unius sit generatio alterius, secundum
philosophum in Lib. de Gener. et Corrupt. Unde impossibile est
generationem fieri sine alteratione praecedente. Et hoc est manifestum
cum ex uno elemento fit aliud, quae sibi contrariantur in
qualitatibus, ut est ignis et aqua; sed in his quae in qualitatibus
conveniunt, sicut in habentibus symbolum, ut est ignis et aer, non
videtur alteratio ita manifesta. Sed quia impossibile est eamdem
qualitatem in diversis corporibus manere, cum accidens non migret de
subiecto in subiectum, necesse erit alterationem ponere in generatione
ignis ex aere: ideo advertendum est quod diversimode fit alteratio.
Quaelibet enim qualitas corporum naturalium duos terminos habet: unde
ultra illos non invenitur illa qualitas, nec citra. Secundum hoc ergo
habet considerari natura alterationis: nam aliter se habet in his quae
generantur per intensionem, et aliter in illis quae generantur per
remissionem. Cum enim ex aere generatur ignis, generatio fit per
intensionem caloris aeris, et ideo in tota alteratione nihil caloris
aufertur sed semper intenditur. Et quia terminum habet ultra quem
intendi non potest, ideo cum calor ignis ultra intenditur, simul totus
calor aeris aufertur, et non pars post partem auferendo: unde privatio
facta in aere magis et magis aliquid abiicit non partem aut partem
auferendo ut in aliis; sed quia magis et magis facta, plus et plus
promovet ad totum similiter auferendum. Sed cum ex igne fit aer,
minuitur paulatim calor ignis; hoc enim fit per remissionem. Sicut
enim videmus quod ignis in materia aliena, ut in ligno, minus caloris
habet quam in propria, ita cum materia sua disponitur ad aliam formam,
tanto plus remittitur eius calor; et quanto plus disponitur, tanto
calor eius minuitur. Et similiter cum elementa non habentia symbolum
ex se generantur, alteratio semper fit per remissionem. Quando ergo
dicit philosophus quod in habentibus symbolum facilior est
transmutatio, non ideo dictum est quod eadem qualitas maneat in
utroque, sed quia minor resistentia et minor elongatio potentiae ab
actu est in elementis convenientibus in symbolo quam in aliis: quod
patet ex eo quod tota simul caliditas aeris manet cum calore ignis usque
ad eius corruptionem. Sed adhuc notandum est quod in elementis
habentibus symbolum, ut sunt ignis et aer, facilius ex uno eorum fit
alterum quam e contrario; facilius enim ex aere fit ignis, quam e
contrario ex igne aer, quia qualitas ignis inter omnes qualitates
elementares est maxime activa, et ideo non de facili patitur. In
corporibus autem mixtis diversimode accipiuntur termini, infra quos
natura rei salvatur: uno modo a parte ipsius mixtionis; alio vero modo
a parte diversarum specierum ad quas requiruntur diversae proportiones
miscibilium. A parte namque ipsius mixtionis sunt termini, quibus
transitis fit continuo elementum simplex, cuius virtus dominabatur in
mixto super alia elementa. A parte vero proportionis miscibilium,
quia requiritur ad diversas formas et ad diversa esse sunt termini
similiter. Et ideo, cum una proportio deficit, succedit forma dans
novum esse. Considerandum est tamen quod una forma mixti, ut puta
anima humana, non salvatur in aliquo indivisibili ipsius proportionis,
sed in quadam latitudine, infra terminos tamen naturae certos; nec ea
remota necesse est statim formam simplicis elementi induci, sed aliud
mixtum potest sequi. Unde magis distant a se termini mixtionis
simpliciter, in quibus salvari potest natura mixti, quam termini infra
quos salvatur homo, vel quodcumque animatum. Cum autem termini ipsius
mixtionis simpliciter transiti sint, non fit nisi simplex: unde cum
simplex elementum sit ultimum in quod resolvitur mixtum, necessario
simplex elementum fuit primum in eius constitutione, non tanquam
potentia tantum, sed sicut illud cuius virtus in ipso manet, secundum
philosophum; et haec virtus mutatur a proportione una in aliam,
generando et corrumpendo species mixtorum, donec ad naturam propriam
redeatur. Unde cum unum mixtum fit ex alio, non est necesse elementa
ex novo convenire; immo virtutes elementorum causando diversas
proportiones mixtionis causant diversa mixta; unde cum ex vivo fit
mortuum, utrumque infra terminos mixtionis salvatur, sed non infra
terminos proportionis necessarios ad speciem determinatam. Cum vero ex
mixto fit simplex elementum, transitur non solum terminus proportionis
miscibilium, sed etiam terminus mixtionis; utrumque tamen fit per
virtutem formarum elementorum quae manent in mixto, secundum
philosophum. Ex quo patet quod virtus formae elementaris dominantis in
mixto habet non solum solvere mixtum et inducere propriam formam talis
elementi, sed transmutare mixtum de una proportione miscibilium in
aliam, quousque in ipsam formam propriam deveniatur. Et ideo, licet
forma corporis mortui non fuerit virtute in vivo, quia corpus mortuum
non venit in constitutione corporis vivi, quod tamen facit quidquid
virtute continetur in alio, sicut patet in elementis quae constituunt
mixtum; est tamen in vivo virtus elementaris, quae nata est solvere
proportionem miscibilium, in qua salvatur vita; ad hoc sequitur quod
succedat alia forma dans novum esse. Manifestum est enim quod nulla
virtus erat in mixto agens per illam formam, quod tamen contingeret,
si virtute esset in mixto; sed haec forma fuit in mixto in virtute non
propria, sed formae elementaris, ut dictum est. Ex dictis manifestum
est quod, licet extrema contradictionis absolutae et etiam oppositionis
privativae non subsint potentiae creatae, tamen contrarietatis extrema
ei subiecta sunt: utrumque enim ponit aliquid in rerum natura. Et
ideo manifestum est alterum extremum contrarietatis minus elongare
potentiam materiae ab actu alterius extremi, quam in contradictoriis
vel privative oppositis: super quae non potest nisi potentia infinita,
ut dictum est. Sed de hoc dubitari potest, quod termini generationis
physicae sunt esse et non esse, quae sunt contradictoria: et propter
hoc generatio simpliciter terminatur ad substantiam. Substantiae autem
nihil est contrarium, secundum philosophum. Unde ex his duobus
videtur quod extrema contradictionis magis subsint potentiae naturali
quam extrema contrarietatis. Ad huius ergo evidentiam considerandum
est quod esse est terminus generationis; et ideo quantumcumque aliquid
acquiratur ante ipsum esse, non dicitur res generari; et hoc est esse
simpliciter, secundum philosophum. Et quia una res non potest habere
simul duo diversa esse simpliciter, aliud autem esse quam simpliciter
non invenitur in substantia, sed in accidentibus, in quibus est magis
et minus: et ideo semper cum unum esse acquiritur, aliud abiicitur,
et e converso; et sic generatio et corruptio sese consequuntur,
secundum philosophum. Hoc autem esse non est esse in communi, sed
esse hoc vel illud compositum in specie determinata; omne enim agens
naturale est in specie aliqua, et ideo sua actio non extenditur ad esse
quod non sit in sua specie, cuiusmodi est esse in communi acceptum,
quod est alterum extremum contradictionis absolutae, ut dictum est.
Similiter non esse, quod est terminus a quo in generatione
simpliciter, non est non esse absolute, sed non esse hoc; esse tamen
aliquid ut non esse actu, est esse in potentia, secundum philosophum.
Esse autem in potentia ad unum necessario adiungitur esse actu aliud,
quia nunquam est esse in potentia pura sine aliquo actu; aliter materia
esset sine forma. Et propter hoc ista extrema subsunt potentiae
naturali; esse enim in potentia propter esse actu adiunctum subest
agenti naturali: agens enim naturale semper requirit subiectum actu in
quod agat. Et ideo finis actionis suae est spoliatio actus prioris et
inductio novi actus. Ex his manifestum est quod illud non est esse
simpliciter extra genus, sed est negatio existentis in genere, ut
principium est in genere. Actus enim est alterum eorum principiorum
quae sunt in genere, quia genus dividitur per actum et potentiam: ideo
negatio huius vel illius actus ad idem genus pertinet, quia negat in
illo genere, et non in alio: ideo non esse, quod est terminus in
generatione simpliciter, pertinet ad genus substantiae. Est ergo
inter ista extrema contradictio per resolutionem, ut dictum est supra
de non albo quod opponitur nigro: nihil enim non album sic est non
album, quod non sit nigrum, vel medio modo coloratum. Diversimode
tamen fit hic et ibi resolutio oppositionis posterioris in
contradictionem: nam in qualitatibus istis utrumque extremum est
aliquid actu in se, sicut nigredo et albedo. Et ideo ex utraque parte
potest sumi negatio: potest enim dici nigrum et non nigrum, sicut
dicitur album et non album. Sed in generatione simpliciter alterum
extremum non est aliquid actu in se, ut patet de materia prima, licet
habeat actum adiunctum. Et ideo non potest ex utraque parte sumi
negatio, sed ex altera tantum. In generatione ergo simpliciter fit
resolutio contrariorum extremorum in contradictoria, quia unus
terminus, esse scilicet hoc vel illud quod acquiritur per
generationem, ratione qualitatis suae opponitur actui adiuncto ipsi
esse in potentia propter eius qualitatem, sicut ignis dicitur
contrariari ipsi aquae propter naturam calidi et frigidi. Sicut ergo
dicitur non album quod tamen est nigrum vel medium, opponi albo, et
nullum aliud non album; ita non esse actu hoc, sive esse in potentia
hoc, cui tamen adiunctum est esse actu aliud, opponitur esse actu
hoc. Ex dictis ergo manifestum est quod ad alterum extremum
contradictionis simpliciter, ad esse scilicet, pertinent ambo extrema
generationis, esse scilicet hoc et non esse hoc, quod est esse in
potentia. Esse enim in potentia aliquo modo ad esse pertinet. Sed
comparando unum eorum ad alterum, esse in potentia est quasi non esse,
quia quod est in potentia non est, secundum philosophum; et similiter
esse album et non esse album, quod est esse nigrum vel medio colore
coloratum, ad esse pertinent, licet non esse album vel esse nigrum
comparatum ad esse album sit quodammodo non ens, cum ad vilius extremum
contradictionis spectet. Quod autem ista non sint absolute
contradictoria, manifestum est ex dictis. Nam non esse, quod est
alterum extremum generationis, non est non esse simpliciter, secundum
philosophum, sed illud non esse idem est quod esse in potentia. Et
ideo manifestum est quod talis non esse et esse oppositi est commune
subiectum, materia scilicet; et similiter est de nigro vel non albo,
quod est idem esse commune et albo: horum enim est commune subiectum
quod est ens medium. Sed contradictoria medium non habent, secundum
philosophum, ut supra dictum est. Unde ista sunt contradictoria per
resolutionem aliarum oppositionum in contradictorias, quia oppositio
contradictoria includitur in omni alia oppositione, ut supra dictum
est, sicut prius includitur in suo posteriori. His obiiciunt
sophistae, dicentes utrumque extremum contradictionis in genere esse:
quorum ratio est quia illud quod nihil est, nihil potest negare: unde
non ens quod est extra genus, nihil negat. Addunt etiam quod
contraria possunt simul esse falsa, contradictoria vero non. Unde non
videtur eis quod oppositio contraria possit resolvi in contradictoriam.
Dicendum est ergo eis quod ens uno modo dicitur quod significat
veritatem propositionis, ut dicitur quinto Metaph.: ideo enim ita
vera est negatio entis de eo quod non est, sicut eius affirmatio de eo
quod est; et per oppositum, necessario erit falsa affirmatio entis de
eo quod non est, et negatio entis de eo quod est. Eo enim quod res
est vel non est, oratio dicitur vera vel falsa, secundum philosophum.
Et ideo id quod nihil est, non negat aliquid quod est esse, sed negat
aliquid quod non est esse. Et ideo duplex est sermo quo dicitur quod
non est nihil negat. Uno modo a parte praedicati: et hoc est illud
quod negatur: et sic verum est id quod non est nihil negare, quia quod
non est nihil est aliquid, et esse aliquid aliquid est: et hoc negatur
per alterum contradictorium. Alio modo a parte subiecti: et sic de eo
quod non est vere potest esse removeri. Unde, cum negare pertineat ad
compositionem quae communis est subiecto et praedicato, ipsa, cum a
parte ipsius subiecti nihil habeat, rationem non entis habet; a parte
vero praedicati aliquid habet ipsa compositio: et ideo a parte subiecti
removet naturam rei et proprietatem subiecti; a parte vero praedicati
naturam non removet, sed inhaerentiam tantum. Quod autem dicunt
contraria simul falsa, contradictoria vero non, hoc est in
propositionibus ratione signorum quae in contrariis sunt universalia ex
utraque parte; in contradictoriis vero non, sed ex una tantum. Cum
enim praedicatum aliquod contingenter inest alicui subiecto, non potest
universaliter de eo affirmari vel negari nisi falso; et ideo falsitas
quae est in talibus propositionibus accidit quia accipitur ut subiectum
contrariorum quod non est subiectum secundum se sed secundum aliquid
sui, non tamen quod secundum se denominari potest. Unde falsitas
attenditur a parte subiecti, et non a parte contrariorum: et ideo
causatur ex additione signorum: signa autem subiectis habent addi. Si
vero attendatur natura ipsorum contrariorum tantum, inter quae est
oppositio, non erit convenientia in falsitate. Si enim accipiatur
subiectum secundum quod natum est subiici contrariis, ut corpus,
impossibile est simul falso affirmare et negare de eo alterum
contrariorum: ut puta, si accipiatur aliquis homo ut subiectum
sanitatis et aegritudinis, affirmatio unius contrariorum de eo est
negatio eiusdem quod est affirmatio alterius: et ideo nec simul verae
sunt nec simul falsae, sicut nec duae contradictoriae absolute.
Considerandum est ergo quando aliquid reperitur in contrarie
oppositis, utrum hoc sit a parte subiecti, aut a parte extremorum.
Si a parte extremorum, attribui debet ipsi oppositioni secundum se.
Si autem a parte subiecti, nonnisi per accidens. Et ideo accidit
quod duae propositiones contrariae sunt simul falsae a parte subiecti
propositionis, et non ratione extremorum, ut dictum est. Et ideo
quando negatur alterum extremorum de subiecto aliquo, ut album, patet
quod ipsa negatio supponit aliquid a quo removet albedinem, scilicet
subiectum; et similiter quod removetur. In contradictoriis autem
absolute non praesupponitur aliquid tanquam subiectum, cum non habeant
medium, ut dictum est. In oppositis vero relative non est
transmutatio; sed tamen ipsa relatio quandoque sequitur
transmutationem, sicut sunt relativa quae sequuntur generationem
naturaliter. In aliis vero generibus super quae relatio fundatur, vel
est transmutatio inter ipsa extrema, sicut generatio inter esse et non
esse, et hoc pertinet ad genus substantiae: vel ipsum genus consistit
in ipsa transmutatione, ut actio et passio. Transmutatio autem multas
habet species, ut patet in Lib. Physic., sed motus qui est una
species, non est nisi in tribus generibus, ut ibidem patet. Et haec
de quatuor oppositis dicta sufficiant.
|
|