|
Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.
Prov. 9. His verbis dominus nos invitat ad salutare convivium, in
quo praeparavit praetiosum cibum, scilicet corpus et sanguinem suum,
juxta illud Prov. 6: causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum
ne reveles extraneo. Res secreta est altaris sacramentum, quasi
sacrum secretum, cujus causa non infidelibus, sed fidelibus est
revelanda. Nota quod causa institutionis est triplex: scilicet
memoria salvatoris, sacrificium altaris, cibus hominis. Haec tria
disposuit in hoc sacramento divina sapientia contra tria vetera mala:
scilicet contra oblivionem Dei, contra debitum rapinae alienae rei,
contra corruptiones pomi mortiferi. Primi enim parentes in haec tria
mala inciderunt serpentina fraude decepti, et per eos successores sunt
depravati. De primo Eccl. 10: initium superbiae hominis
apostatare a Deo, quoniam ab eo qui fecit illum, recessit cor ejus,
scilicet per oblivionem in occupatione damnosae negotiationis cum
serpente: quod saepe adhuc quibusdam stultis solet evenire. De
secundo Gen. 3: videns mulier lignum quod esset bonum ad vescendum,
et pulchrum oculis, aspectuque delectabile, tulit de fructu, et
comedit, deditque viro suo; et sic ambo rapinam commiserunt. Hujus
rapinae similitudinem faciunt, qui in usu creaturarum et rerum per
aliam justitiae mensuram excedunt. De tertio Gen. 3: de ligno
scientiae boni et mali ne comedas. In quacumque enim die comederis ex
eo, morte morieris: et in bono immortalitatis corporis. Psalm.
13: corrupti sunt, et abominabiles facti sunt. Sic qui peccati
venenum in usum sumunt, animas occidunt et corrumpunt. Igitur contra
triplex vetus malum institutum est hoc sacramentum. Luc. 22:
accipite et comedite, hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur:
hoc facite in meam commemorationem. Hoc facite, inquit, in meam
commemorationem. Ecce prima causa, scilicet memoria salvatoris contra
oblivionem. Quod pro vobis tradetur, idest, ut agnus Dei
offerretur. Ecce secunda causa, scilicet sacrificium altaris contra
rapinam. Accipite et comedite. Ecce tertia, scilicet cibus
medicinalis contra corruptionem. Memoria ergo salvatoris contra
oblivionem est prima causa, ut hoc scilicet admoniti, totam mentem et
omnes sensus nostros quos a Deo avertimus et cum pravis quandoque
cogitationibus et delectationibus vagari permisimus, a noxiis
abstrahentes, integraliter ad Deum referamus: hinc dicit, hoc facite
in meam commemorationem. Eusebius: quia corpus assumptum dominus
ablaturus erat ab oculis, et illaturus sideribus, necessarium erat ut
die coenae sacramentum nobis sui corporis et sanguinis consecraret, ut
offerretur jugiter per mysterium, quod offerebatur semel in pretium:
et perennis victima viveret in memoria, et semper praesens esset in
gratia. Nota, ad habendam semper memoriam salvatoris cogunt nos tria
argumenta suae caritatis: scilicet remissio peccatorum, redemptio
impignoratorum, continuatio beneficiorum. De primo Isa. 43: ego
sum qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non
recordabor, reduc me in memoriam. De secundo, Eccl. 29: gratiam
fidejussoris tui ne obliviscaris, quin scilicet eum pro ea diligas, et
quin orationibus et bonis operibus debitum ei reddas. Cant. 5:
aperi mihi soror mea, amica mea, quia caput meum plenum est rore, et
cincinni mei guttis noctium. Aperi mihi, idest suscipe me in mentem
tuam in memoriam et dilectionem, quia caput meum, scilicet divinitas,
plenum est rore, idest, misericordia ad dimittendum peccata, et
cincinni mei, idest, humanitas, guttis noctium, idest, effusione
sudoris lachrymarum, et sanguinis passionum, ad redimendum hereditatem
tuam pro satisfactione peccatorum tuorum impignoratam. De tertio
Deuter. 8: observa, et cave ne quando obliviscaris domini Dei
tui, et negligas mandata ejus; ne postquam comederis et biberis, et
satiatus fueris, habuerisque cunctarum rerum copiam, elevetur cor
tuum, et non reminiscaris domini Dei tui. Glossa Eccles. 27:
sicut nullum momentum est quo non utitur homo Dei bonitate, ita semper
debet esse in memoria praesens. Secunda causa institutionis est
sacrificium altaris contra quamdam quotidianam delictorum nostrorum
rapinam: ut sicut corpus domini semel oblatum est in cruce pro debito
originali, sic offeratur jugiter pro nostris quotidianis delictis in
altari, et habeat in hoc Ecclesia munus ad placandum sibi Deum super
omnia legis sacrificia pretiosum et acceptum. Malach. 3: placebit
domino sacrificium Juda et Jerusalem quasi regis et militiae, idest
Christi et Ecclesiae. Alexander Papa: nihil in sacrificiis
Ecclesiae majus esse potest quam corpus et sanguis Christi. Nec ulla
oblatio hac potior est, sed omnes praecellit, quae pura conscientia
Deo offerenda est, et pura mente sumenda. Et sicut potior est prae
ceteris, ita potius venerari debet. Ad hoc sacrificium approbandum
notatur triplex ratio mutandi vetus sacrificium. Prima auctoris nostri
sacrificii potentia, scilicet Christi, qui non solum ex eo quod est
dominus et rex universae terrae, sed ex summi sacrificii ad eum
translatione potuit et debuit suum in melius sacrificium commutare.
Ps. 109: juravit dominus, et non poenitebit eum et cetera. Non
dicit secundum ordinem Aaron, vel secundum ritum Levitarum, qui
obtulerunt carnes hircorum et taurorum; sed secundum ordinem
Melchisedech, qui obtulit panem et vinum, Heb. 8: quod fuit
necessarium secundum ordinem Melchisedech alium exurgere sacerdotem,
et non secundum ordinem Aaron: translato enim sacerdotio necesse est
ut legis translatio fiat. Manifestum est autem quod ex tribu Juda
ortus est dominus, de qua secundum legem non erant sacerdotes.
Secunda est debitorum nostrorum exigentia: tam magnum enim erat
debitum primorum parentum ex rapinae magnitudine, ex raptoris
ingratitudine, ex laesi scilicet creatoris majestate, quod non solum
legis sacrificia, sed totus mundus cum omni creatura non sufficit pro
satisfactione. Ad Hebr. 10: Christus ingrediens mundum dicit,
hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi. Glossa:
ingrediens, idest homo factus dicit: hostiam de animalibus, et
oblationem de aliis rebus noluisti, idest non placuerunt tibi: corpus
autem quod prae omnibus sacrificiis est, quia sine peccato, aptasti
mihi, idest aptum et idoneum dedisti mihi vivendo, quod pro omni
redemptione valeat offerri. Psal. 58: quae non rapui, tunc
exolvebam: quando scilicet pro debitis omnium sufficiens sacrificium in
cruce offerebam. Tertia ratio mutandi est ipsorum sacrificiorum legis
insufficientia. Et hoc probatur a tribus quia scilicet Deo non
placuerunt, quia peccata non abstulerunt, quia gratiam non
contulerunt. De primo Jerem. 6: holocausta vestra non sunt
accepta, victimae vestrae non placuerunt mihi; Oseae 6:
misericordiam volo, et non sacrificium. De secundo, Psal. 29:
holocaustum et pro peccato non postulasti; ad Rom. 3: ex operibus
legis non justificabitur omnis caro coram Deo; ad Heb. 10:
impossibile est sanguine hircorum et taurorum auferri peccata. De
tertio Ezechiel. 20: dedi praecepta non bona, et judicia in quibus
non vivent: praecepta non bona, idest minus bona, et sacrificia,
scilicet caeremonialia: in quibus non vivent, quia vitam gratiae non
conferebant: ad Heb. 12: reprobatio quoque fit praecedentis
mandati propter infirmitatem ejus et inutilitatem quasi propter ejus
sterilitatem, quia non conferebat gratiam. Tertia institutionis causa
est cibus hominis. Cibus, inquam, medicinalis contra pomi mortiferi
corruptionem, quae tam prava infusa est per primos parentes humano
generi, ut esset incurabilis, nisi subveniretur medicina optima, quam
posset facere prudentia Dei. Eccles. 38: altissimus de terra,
idest carne virginis, creavit medicinam, et vir prudens non abhorrebit
eam. Ambrosius: corpus Christi medicina spiritualis est, quae cum
reverentia degustata sibi devotos purificat. Ad cognoscendum rationem
necessitatis medicinae corporis Christi, sciendum quod serpens
malignus infudit homini per venenum cibi vetiti triplicem corruptionem:
in anima scilicet tenebras ignorantiae, in corpore morbum pravae
concupiscentiae, et mortem utrobique. Contra hoc institutum est
corporis Christi medicamentum tenebras ignorantiae illustrans, morbum
concupiscentiae sanans, et mortem nostram mortificans. Propter haec
tria potest comparari triplici dulci cibo et medicinali: scilicet melli
propter primum, ficui propter secundum, fructui uvae propter tertium.
De primo Proverb. 34: comede fili mel, quoniam bonum est. Mel
corpus Christi dulce significat. Hoc bonum est, quia tenebras mentis
illuminat. 1 Reg. 14: vidistis, quoniam, illuminati sunt oculi
mei, eo quod gustaverim paululum de melle: Isaiae 7: butyrum et mel
manducabit omnis qui relictus fuerit, ut scilicet sciat reprobare
malum, et eligere bonum. Psal. 26: dominus illuminatio mea et
cetera. Accedite ad eum, et illuminamini. De secundo Jerem.
24: ficus, ficus bonas, bonas valde. Ficus bis dictae dulce
corpus Christi Dei et hominis significant. Hae bis bonae sunt
valde, quia mentem et carnem a morbo pravae concupiscentiae sanant. 4
Reg. 20: Isaias jussit afferri massam ficorum, quam cum posuit
super ulcus regis, curatus est. Ulcus regis est concupiscentia
carnalis; massa ficorum corpus Christi continens dulcedinem multorum
bonorum ad medicinam malorum desideriorum. De tertio Lucae 1:
benedictus fructus ventris tui, corpus scilicet Christi, quod est
fructus vitae valens ad destructionem Gehennae, et acquisitionem vitae
aeternae. Proverb. 3: lignum vitae est his qui apprehenderint eam,
scilicet sapientiam Dei incarnatam, hinc dicitur Oseae 13: ero
mors tua o mors; Joan. 6: ego sum panis vitae et cetera. Qui
manducat meam carnem et cetera. Item: qui manducat me, vivet propter
me. Hilarius: accepta carne domini et hausto sanguine, id efficitur
ut nos in ipso, et ipse in nobis sit. Haec est ergo causa vitae
nostrae, quod in nobis carnalibus per carnem Christum, qui vere vita
est, manentem habemus, victuri per eum ea conditione, qua vivit ipse
per patrem qui in eo est.
|
|