|
Venite comedite. Thema proprium. Convertentur, et vivent tritico,
Oseae 14. Vel aliud simile de frumento, vel tritico. Tertio
circa formam donationis corporis considerandum est, quod dominus dat
illud sub specie panis triticei, et non alterius: et hoc propter
tria. Primo propter hujus grani prae ceteris naturalem nobilitatem.
Quod probatur a tribus: quia hoc granum est purissimum, quia ad panem
communissimum, quia ad carnem maxime nutritivum. Primo granum tritici
est maxime purum, quia haec species sola inter alias attingit
complementum, idest summam puritatem: nam, ut dicunt alchimici,
idest aurifices, in speciebus quibusdam licet multae species esse
videantur, tamen una est quae attingit complementum: et aliae sunt
differentes ab ea quibusdam aegritudinibus, sicut patet de auro. Nam
omne metallum purgatione materiae in aurum dicunt transmutari: sic
etiam videmus de granis, quod bonitate terrae purgatur siligo, et in
triticum nobilitatur. Et ideo simpliciter et absolute panis triticeus
est panis propter excellentiae puritatem, sive nobilitatem. Secundo
granum tritici est ad panem communissimum, quia competit sanis et
infirmis, immo omni animali panem comedenti: avibus, ut patet in
columbis: bestiis, ut catulis magis competit panis triticeus, quia
libentius eo vescuntur, et ideo panis triticeus vere est panis propter
communis convenientiae nobilitatem. Tertio granum tritici est ad
carnem maxime nutritivum, quia puritate naturali et competibilitate
communi, et viscositate sui maxime membris adhaeret nutrimentum exinde
sumptum, et quoad haec tria maxime nutrit et confortat: et sic panis
triticeus est purus, et granum ejus praecipuae nobilitatis propter
communis convenientiae nobilitatem. Et hac ratione congruum est, ut
nobilissimum corpus quasi nobilissimus panis filiorum Dei detur filiis
sub specie nobilissimi panis. Secundo dat corpus suum sub specie panis
triticei propter fidelium discretam in eo significationem. Sicut enim
triticum secundum triplicem statum habet considerari, sic fidelium
universitas in tres status solet distingui. Triticum autem
consideratur, secundum quod stat in agris, vel secundum quod grana
separantur a paleis, vel secundum quod jam purgata locantur in
granariis. Similiter inter fideles tres differentiae sunt;
incipientium, proficientium, perfectorum. Primi significantur per
triticum stans in agris: secundi per grana quae purgantur a paleis;
tertii per grana purgata quae locantur in granariis. Primi desiderant
doctrinam praedicatorum: secundi frequentem purgationem: tertii
aeternam requiem beatorum. De primo Job 57: frumentum desiderat
nubes, et nubes spargunt lumen suum, quae lustrant cuncta per
circuitum. Gregorius: electi sunt frumentum Dei caelestibus horreis
recondendi: frumentum nubes desiderat, quia electus quisque
praesentiam sanctorum praedicatorum exoptat: lumen spargunt, quia
praedicatores sancti exempla vitae et bene agendo, et loquendo
dilatant. Nubes autem cunctas per circuitum lustrant, quia
praedicationis luce mundi fines illuminant. De secundo Jud. 6: cum
Gedeon excuteret et purgaret frumenta in torculari, ut fugerent
Madian, apparuit ei Angelus domini. Gedeon electum quemque
significat, qui cum umbra sanctae crucis rectitudine judicii,
confessionis virga, quasi cor suum a vitiorum paleis sequestrat:
consolatio eum divina contra tentationes Daemonum confortat. Eccl.
2: qui timent dominum, praeparabunt corda sua, et in conspectu
illius sanctificabunt animas suas. De tertio Job 5: increpationem
domini ne reprobes, et ingredieris in abundantia sepulcrum, idest
locum in regno Dei praeparatum, sicut infertur acervus tritici in
tempore suo, idest cetera multitudo beatorum. Luc. 3: veniet
fortior me post me, cujus ventilabrum in manu sua: et congregabit
triticum in horreum suum; paleas autem comburet igni inextinguibili.
Tertio dat corpus suum sub specie panis triticei, propter corporis sui
expressam similitudinem. Triticum enim potest considerari tribus aliis
modis; scilicet ut jacens in acervo, ut cadens in agro, ut in panis
complementum. Penes primum modum, significat corpus Christi in
virgine conceptum: penes secundum, ut in mundo pro nobis passum:
penes tertium, ut in caelo glorificatum. In primo mater Christi
multum honorificatur, in secundo peccator liberatur, in tertio beatus
delectatur. De primo Cant. 7: venter tuus sicut acervus tritici.
Venter est corpus beatae virginis. Luc. 11: beatus venter qui te
portavit: acervus tritici, munda membra Christi, ut conservata in
utero virginali: lilia, decor omnimodae castitatis, quo ornantur
membra et sensus beatae virginis. De secundo, Joan. 12: nisi
granum frumenti etc. usque multum fructum affert. Christus enim per
mortem suam genus humanum de aeterna morte liberavit. Ad Rom. 5:
commendat suam caritatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores
essemus, Christus pro nobis mortuus est. Ex hoc quod dominus dicit
se granum frumenti, habet Ecclesia quod sub nulla specie alia
consecrat corpus Christi. De tertio Zach. 9: quid bonum ejus, et
quid pulchrum, nisi frumentum electorum? Quia panis pulcherrimus,
dulcissimus et nobilissimus est corpus Christi in gloria beatorum.
Hinc sciendum, quod beati habebunt in eo triplex donum: omnium
delitiarum praeparationem, omnium desideriorum impletionem, omnium
bonorum securam et aeternam fruitionem. De primo Gen. 49: Aser
pinguis panis praebebit delicias regibus. Psal. 67: parasti in
dulcedine tua pauperi Deus: Sap. 15: paratum panem de caelo
praestitisti eis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et
omnis saporis suavitatem: 1 Corinth. 2: oculus non vidit, nec
auris audivit et cetera. De secundo Psalm. 147 et 103: lauda
Jerusalem dominum etc. et adipe frumenti satiat te. Item benedic
anima mea dominum. Jerem. 31: inebriabo animam sacerdotis
pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur. Sap. 16:
sapientiam tuam et dulcedinem quam in filios habes, ostendebas: et
deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat,
convertebatur. De tertio Luc. 14: beatus qui manducat panem in
regno Dei, scilicet propter omnium bonorum securam sine fine
fruitionem. Isa. 62: juravit dominus in dextera sua. Si dedero
triticum tuum ultra cibum inimicis tuis, et si biberint filii alieni
vinum in quo laborasti. Qui congregant illud comedent; et qui
comportant illud, bibent in atriis sanctis meis. Hic comedunt mali
cum bonis; ibi erunt mali sub aeterno interdicto, et boni securo et
aeterno Christi convivio. Psal. 15: adimplebis me laetitia.
|
|