Caput 11

Venite comedite et cetera. Thema proprium. Mirabilia opera tua, et anima mea cognoscet nimis. Vel aliquid simile de mirabilibus operibus Dei vel signis. Tertium principaliter notandum circa dominici corporis sacramentum, sunt mirabilia divinae operationis, tamquam signa sive mirabilia divinae virtutis. Haec mirabilia signa divinae operationis consideranda sunt in tribus: in dominici corporis consecratione; secundo in ejusdem possessione; tertio in perceptione. Primo enim corpus consecramus, secundo possidemus, tertio percipimus. Primo in consecratione consideranda sunt et credenda tria mirabilia signa divinae operationis. Primum, quod ibi sub specie panis est verum corpus Christi. Secundum, quod tota substantia panis mutatur in corpus Christi. Tertium, quod mutatur in corpus Christi tota substantia panis, ita tamen quod manent accidentia panis. Primum est mirabile, secundum mirabilius, tertium mirabilissimum. De duobus primis hic potest dici; de tertio in sequenti. Primum mirabile signum in consecratione sacramenti altaris est, quod ibi sub specie panis est verum corpus Christi, quod de virgine sumpsit: et hoc probatur tribus modis. Primo probatur testimonio fide dignorum; secundo testimonio signorum positivorum; tertio demonstratione miraculorum. Primo probatur primum mirabile testimonio fide dignorum, secundum quod lex dicit Deuter. 19: in ore duorum aut trium et cetera. Audiuntur ergo testes veraces et idonei sufficientes. Augustinus: accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum: hoc est, Dei verbum institutum a Christo, profertur super panem, et mox fit sacrum secretum, scilicet corpus salvatoris sub specie panis. Item Augustinus: hoc est quod omnibus modis probare contendimus, sacramentum Ecclesiae duobus constare: visibili elementorum specie, et invisibili carne Christi et sanguine, sicut persona Christi constat ex Deo et homine. Ambrosius: panem istum quem sumimus in mysterio, utique intelligo, qui manu sancti spiritus formatus est in utero virginis, et igne passionis decoctus in ara crucis: panis enim Angelorum factus est cibus hominum. Gregorius: magnum atque pavendum est mysterium; quia aliud videtur, aliud intelligitur. Figura panis et vini videtur, et faciente domino corpus et sanguis Christi intelligitur. Eusebius: vere unica et perfecta Ecclesiae hostia, fide aestimanda non specie, neque exteriori censenda visu, sed interiori intellectu; unde caelestis confirmat auctoritas: accipite, et comedite et cetera. Recedat ergo omne infidelitatis dubium; quia qui auctor muneris, ipse est testis veritatis. Secundo probatur idem ratione signorum positivorum. Ratio autem eorum est rem ita esse ut signum. Est autem signum duplex, scilicet hominis, et Dei: hominis artificiale, Dei sacramentale. Signum positivum hominis secundum impositionem hominis significat, et est duplex: nam aliud non continet quod significat, ut circulus vini: aliud continet quod significat, ut pastillum, quod significat carnes et continet carnes intus absconditas. Similiter signum positivum Dei, quod est in sacramentis secundum impositionem Dei, significat, et est etiam duplex: nam aliud non continet quod significat, ut sacramenta legalia, quae non efficiunt quod figurant, sicut agnus paschalis, et similia; et aliud continet quod significat, ut sacramenta evangelica, sicut Eucharistia: significat enim secundum impositionem Dei rem sacram, scilicet corpus Christi, et continet illud: unde ait: hoc est corpus meum. Signum mansit foris, scilicet species panis, et intus erat corpus salvatoris. Eccl. 3: innova signa, et immuta mirabilia; quasi diceret: quia vetera signa non continebant gratiam quam figurabant, fac nova, quae continent quod figurant. Augustinus: ideo dicuntur sacramenta quasi sacrae rei signa, quia in eis aliud videtur, aliud intelligitur. Quod videtur, speciem habet corporalem; quod intelligitur, fructum habet spiritualem. In specie enim panis et vini quam videmus, res invisibiles carnem Christi et sanguinem honoramus. De hoc supra, sermone 9, circa medium. Tertio probatur idem demonstratione miraculorum. Exod. 34: signa faciam, quae nunquam sunt visa super terram, nec in ullis gentibus et cetera. Paschasius: nemo qui sanctorum vitas et exempla legerit, ignorat quod saepe corporis Christi et sanguinis sacramenta aut propter dubios, aut certe propter ardentius amantes visibili specie in agni vel pueri forma, aut in carnis et sanguinis colore monstrata sint; ut quod latebat mysterio, patesceret in miraculo. Beato enim Basilio in die Paschae mysteria celebranti Hebraeus quidam se sicut Christianus populo commiscuit, officii volens explorare mysterium; qui vidit infantem partiri in manibus Basilii, et communicantibus omnibus, venit ipse, et data ei hostia vere caro est facta: et servans reliquias abiit in domum suam ostendens uxori suae, narrans quae propriis oculis viderat. Credens ergo ait, vere horribile et admirabile est Christianorum sacramentum. In crastino venit ad Basilium, et baptizatus est cum omni domo sua. Idem. Quidam presbyter erat Aegidius nomine, religiosus valde, qui cum sanctam duceret vitam, coepit piis precibus pulsare Deum, ut sibi monstraret naturam corporis et sanguinis domini. Venit ergo dies ut idem more solito divina celebraret, et post agnus Dei procumbens genibus, creator, inquit, et redemptor omnipotens Deus, pande mihi exiguo in hoc mysterio naturam corporis Christi, ut mihi liceat eam prospicere in forma pueri, quem olim sinus matris tulit vagientem. Et ecce Angelus de caelo veniens affatur: surge propere, si vis Christum videre. Adest praesens corporeo vestitus amictu, quem sacra puerpera gessit. At presbyter pavidus surgens vidit super aram puerum sedentem. Cui Angelus: quia Christum videre placuit, quem sub specie panis verbis sacrasti mysticis, nunc oculis inspice, et tracta manibus. Tunc caelesti lumine sacerdos fretus, quod mirum dictu est, in ulnis trementibus puerum accepit, et pectus proprium pectori Christi adjunxit, deinde perfusus in amplexus dat dulcia Deo oscula, et suis labiis pressit pia labia Christi. Quibus ita peractis restituit puerum in altari, et rursus humi prostratus deprecatur dominum, ut dignetur ipse verti in speciem pristinam. Et surgens invenit corpus Christi remeasse in formam priorem, et sic sub specie debita communicandi eidem. Secundum miraculum in consecratione sacramenti altaris est, quod substantia panis mutatur in corpus Christi, quod sumpsit de virgine; et hoc fit potestate verbi Dei: quod probatur tribus modis fieri posse: a potestate simili, a minori, a majori. Primo a potestate simili, quia verbum Dei substantiam unam in aliam commutavit. Hinc legitur Joan. 2, quod dominus ad nuptias aquam in vinum commutavit: sicut ergo potuit ibi, potest et hic. In similibus enim simile est judicium: ubi similis praecipit virtus, similis obedit effectus. Secundo probatur a minori, eo quod res quae minus possunt quam verbum Dei, unam substantiam mutant in alteram. Unde sciendum quod providentia Dei mutationes rerum tribus modis fieri voluit, praeter quas verbo Dei facit; arte, natura, gratia. Ars enim hominis unam substantiam mutat in aliam, ut patet in vitrifice, qui vilem cinerem mutat in praeclarum et nobile vitrum. Ergo multo magis virtus verbi Dei potest panem in corpus ejus et vinum in sanguinem commutare. Eccles. 8: sermo Dei potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest, quare ita facis? Eusebius: invisibilis sacerdos visibiles creaturas in substantiam corporis et sanguinis sui verbo suo secreta potestate facit et commutat. Item natura unam substantiam mutat in aliam, sicut in vite aqua mutatur in vinum; et opera apum succus florum per secreta naturae mutatur in favum: similiter in nobis ipsis panis quem manducamus quotidie, per naturam mutatur in carnem. Ergo multo magis virtus verbi Dei mutare potest panem in substantiam corporis sui. Item gratia hominis mutat unam substantiam in alteram. Hinc Moyses per gratiam specialem mutavit virgam in serpentem, et aquam in sanguinem. Ergo multo magis virtus verbi Dei potest mutare panem in corpus suum, et vinum in sanguinem. Ambrosius: virgam tenuit Moyses, et projecit in terram, et facta est serpens, et sic vides prophetica gratia mutatam esse naturam, et majoris esse potentiae gratiam, quam naturam. Quod si tantum valuit benedictio humana ut naturam converteret, quid dicemus de ipsa consecratione divina, ubi ipsa verba salvatoris operantur? Si ergo quaeris, quomodo potest quod panis est, fieri corpus Christi? Respondeo, consecratione, quae fit Christi sermone. Tertio probatur idem a majori, quia verbum Dei multo facit majora et facere potest, quam quod panem in corpus Christi mutet. Unde in principio erat verbum, usque omnia per ipsum facta sunt. Ambrosius: de totius mundi operibus legitur, quod ipse dixit, et facta sunt et cetera. Sermo ergo qui potest facere ex nihilo quod non erat, non potest ea quae sunt mutare in id quod non erat? Non enim minus est dare rebus novas quam mutare naturas; et sic quod erat panis ante consecrationem, jam corpus Christi factum est post consecrationem, quia sermo mutat creaturam. Cum itaque irrationalis creatura et inanimata, scilicet panis, mutatur in melius, scilicet in corpus Christi virtute verbi Dei, mirum quod peccator homo nec multis verbis, nec beneficiis, nec comminatione nec promissione converti potest de mala vita in bonam?